Capitulum 29
Numérotation du verset
Iob. 29,1
1 Addidit2 quoque Iob assumens parabolam suam et dixit :
1
Hic incip. cap. 29
CorS1
2 Addidit] Addit
CorS1
Numérotation du verset
Iob. 29,2
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos,
secundum dies quibus Deus custodiebat me,
Numérotation du verset
Iob. 29,3
quando splendebat lucerna eius super caput meum,
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
Numérotation du verset
Iob. 29,4
Sicut fui in diebus adolescentie mee
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
Numérotation du verset
Iob. 29,5
Quando erat {t. 2 : Erfurt, f. 212vb ; facsim., p. 424b} Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei.
Numérotation du verset
Iob. 29,6
quando lavabam pedes meos butyro
et petra fundebat mihi rivos
olei.
Numérotation du verset
Iob. 29,7
Quando procedebam ad portam civitatis
et in platea parabant cathedram mihi.
Numérotation du verset
Iob. 29,8
Videbant
me iuvenes et abscondebantur
et senes assurgentes stabant.
Numérotation du verset
Iob. 29,9
Principes cessabant loqui
et digitum superponebant ori suo.
Numérotation du verset
Iob. 29,10
Vocem suam cohibebant duces
et lingua eorum gutturi suo adherebat.
Numérotation du verset
Iob. 29,11
Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi,
Numérotation du verset
Iob. 29,12
eo3 quod liberassem pauperem vociferantem
et pupillum cui non esset adiutor.
3 eo] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 29,13
{t. 2 : Erfurt, f. 213ra ; facsim., p. 425a} Benedictio perituri super me veniebat
et
cor vidue
consolatus sum.
Numérotation du verset
Iob. 29,14
Iustitia indutus sum et vestivi4
me sicut vestimento.
Et diademate
iudicio meo.
4 vestivi] vestivit
Weber
Numérotation du verset
Iob. 29,15
Oculus
fui
ceco et pes claudo.
Numérotation du verset
Iob. 29,16
Pater eram pauperum
et causam quam nesciebam
diligentissime investigabam.
Numérotation du verset
Iob. 29,17
Conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam predam.
Numérotation du verset
Iob. 29,18
Dicebamque : In nidulo meo moriar,
et sicut palma
multiplicabo dies.
Numérotation du verset
Iob. 29,19
Radix mea
{t. 2 : Erfurt, f. 213rb ; facsim., p. 425b} aperta est secus aquas. Et ros
morabitur in messione mea.
Numérotation du verset
Iob. 29,20
Gloria mea
semper innovabitur
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Numérotation du verset
Iob. 29,21
Qui me audiebant
exspectabant sententiam meam5.
Et intenti tacebant ad consilium meum.
5 meam] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 29,22
Verbis meis addere nihil audebant
et super illos stillabat eloquium meum.
Numérotation du verset
Iob. 29,23
Exspectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Numérotation du verset
Iob. 29,24
Si quando ridebam ad eos non credebant
et lux vultus mei non cadebat in terram.
Numérotation du verset
Iob. 29,25
Si voluissem ire ad eos sedebam primus.
Cumque sederem quasi {t. 2 : Erfurt, f. 213va ; facsim., p. 426a} rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_29)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_29)
Notes :