Capitulum 35
Numérotation du verset
Iob. 35,1
1 Igitur Heliu hec rursum locutus est :
1
Hic incip. cap. [35]
CorS1
<Nota> Dans
CorS1
l’incipit de ce chapitre suit sans saut de ligne ni solution de continuité celui du chapitre 34, ce qui explique l’absence de numérotation des chapitres suivants et, peut-être, le fait que certaines bibles comme ΩN ne comptent que 41 chapitres pour le livre de Job. [MM2022]
Numérotation du verset
Iob. 35,2
Numquid equa tibi videtur tua cogitatio
ut diceres iustior Deo sum.
Numérotation du verset
Iob. 35,3
Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est
vel quid tibi proderit si ego peccavero ?
Numérotation du verset
Iob. 35,4
Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
Numérotation du verset
Iob. 35,5
Suspice celum et intuere et contemplare ethera quod altior te sit.
Numérotation du verset
Iob. 35,6
Si peccaveris quid ei nocebis ? Et si multiplicate fuerint iniquitates tue quid facies contra eum ?
Numérotation du verset
Iob. 35,7
Porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet ?
Numérotation du verset
Iob. 35,8
Homini qui similis tui est nocebit impietas tua
et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
Numérotation du verset
Iob. 35,9
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et
eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Numérotation du verset
Iob. 35,10
Et non dixit ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte,
Numérotation du verset
Iob. 35,11
{t. 2 : Erfurt, f. 219va ; facsim., p. 438a} qui docet nos
super iumenta terre
et super volucres celi
erudit nos ?
Numérotation du verset
Iob. 35,12
Ibi clamabunt et non exaudiet
propter superbiam malorum.
Numérotation du verset
Iob. 35,13
Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur.
Numérotation du verset
Iob. 35,14
Etiam cum dixeris : Non considerat, iudicare coram eo
et exspecta eum.
Numérotation du verset
Iob. 35,15
Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.
Numérotation du verset
Iob. 35,16
Ergo Iob frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_35)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Iob. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=25&chapitre=25_35)
Notes :