<30.1. Prothemata>
Numérotation du verset
Ct. Prol.1. Prothemata,1
VII
VII
marg.|
{Erfurt, t. 3, f. 28ra ; facsim., t. 2, p. 707a} Salomon1 filius David regis Israel iuxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit, quorum primus est Masloth quem Greci Parabolas, Latini Proverbia nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit, ipsam autem veritatem ad intelligendum ingenio legentium reservavit2. Secundum librum Qoelet vocavit, qui grece Ecclesiastes vocatur, latine Contionator, eo quod contiones non solum spiritualiter3 ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigantur4, docens omnia que in mundo cernimus vana esse et brevia {Erfurt, t. 3, f. 28rb ; facsim., t. 2, p. 707b} et ob hoc minime appetenda. Tertium librum Sir Asirim prenotavit qui5 in latinam linguam vertitur in Cantica6 canticorum, ubi per epithalamicum7 carmen coniunctionem Christi et Ecclesie mystice canit. Dicitur autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis preferatur, sicut in lege quedam8 dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. In his quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est moralem, post hoc9 physicam que qualitatem nature comprehendit, ad ultimum theoricam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum et doctrine celestis institutionem succinctis verbis brevibus sententiis coaptat10. Sunt autem proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, que aliter quam dicuntur intelliguntur, plus in virtute sententiarum quamin sono verborum habent, que11 Greci partima
12 vocant. Ecclesiastes rerum naturas discutiens cuncta in mundo vana et caduca esse deprehendit13 rerumque omnium fragilitate conspecta renuntiari mundo admonuit. In Canticis canticorum supergressus visibilia atque14 contemplans ea que sunt celestia vel divina, sub specie sponsi sponseque Christi Ecclesieque15 unitatem declarat atque animam ad amorem celestium excitans perveniendum ad consortium Dei16 provocat. Illud vero non est putandum17 quod ab auditoribus18 nostris traditur apud Hebreos hanc fuisse conservationem19, ne cuiquam hunc librum legere permitterent nisi viro iam perfecte scientie et roborate fidei imperitia20 non tam erudiret cognitio lubricas mentes quam textus ad concupiscentias corporales converteret.A
a
a
Repertorium biblicum, n° 11804.1.
A
¶Codd. :
Rusch
CM22
;
om.
CM22B
CM22N
CM22P
,
om.
pr.
m.
CM22L,
al.
(saec.
12
med.?)
compl.
;
om.
Cas247
1 Salomon] Prologus in Parabolas
praem. CM22V
2 r. l.]
inv. CM22
3 spiritaliter] specialiter
CM22
4 dirigantur] dirigat
CM22
5 qui
CM22
L
CM22
T
Rusch
] quod
CM22
6 in Cantica] Cantica
CM22
, Canticum
CM22T CM22V
7 epithalamicum] epithalamium
CM22,
epithalamon
CM22V
8 in lege-quedam]
inv. CM22
9 hoc] hec
CM22
10 coaptat] coaptavit
CM22
11 que] quem
CM22
12 partima
CM22L CM22T Rusch
] <paremia> (
pro
παροιμἰα)
CM22,
parithymia
CM22H CM22V
; cf. parthoemias
Glossa
(
Prv. 1, 1
)
13 deprehendit] reprehendit
CM
14 atque] et
CM22
15 Ecclesieque] et Ecclesie
CM22
16 c. d.]
inv. CM22
17 putandum] omittendum
CM22
18 ab auditoribus] ab auctoribus
CM22T,
a doctoribus
CM22
19 conservationem
CM22L CM22T Rusch
] observationem
CM22
20 imperitia
Rusch propter hom.
] ne forte per imbecillitatem infantiae et fidei imperitiam
praem. CM22
Numérotation du verset
Ct. Prol.1. Prothemata,synagoga2
V
V
marg.|
Salomon, id est pacificus, quia in regno eius pax per quam futura pax Ecclesiae figurabatur. Edida, id est dilectus, et significat illum de quo diciturb : «Speciosus forma pre filiis hominum propterea benedixit te Deus in eternum». Ecclesiastes, id est contionator, et significat illum qui rationabiliter erat allocuturus et congregaturus Ecclesiam. Iuxta numerum vocabulorum tres fecit libros : Proverbia id est21 in quo libro docet parvulos non tam etate quam scientia22 de equanimi conversatione in mundo, scilicet qualiter licite possint uti temporalibus ; Ecclesiasten, in quo instruit homines provectioris etatis ad contemptum caducorum23 ; Cantica canticorum, scilicet hoc opus24 in quo virum consummatum docet de solo amore Dei ut requiescat inter brachia sponsi. Unde et Canticum canticorum dicitur sua dignitate omnia alia excellens25 cantica, per illa quippe vitantur vitia cavetur hostis, per ista locupletamur virtutibus domino coniungimur. Simile ordine etiam philosophi institutiones suas ponunt : primum ethicam docent, postea physicam, et quem in his profecisse vident ad theoricam usque perducunt. B
c
b Ps. 44, 3.
c
¶Fons : Cf.
Alcuinus,
Commentaria in Eccl., PL 100, 668C-669A : « Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturae manifestissime docent : Salomonem, id est, pacificum; et Ydida [ms. Edida], hoc est, dilectum Domini; et quod nunc dicitur Coeleth, id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem appellatur Graeco sermone, quod coetum, id est Ecclesiam, congreget; quem nos appellare possumus concionatorem, qui loquitur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigitur. Porro pacificus, et dilectus Domini, ab eo quod in [col. 668D] regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexerit, appellatus est. Nam et psalmus quadragesimus quartus, et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo praenotantur. Qui tametsi ad prophetiam Christi et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedant, tamen secundum historiam super Salomone conscripti sunt. Is itaque juxta numerum vocabulorum suorum, tria volumina edidit : Proverbia, Ecclesiasten, Cantica canticorum. In Proverbiis parvulum docens, et quasi de officiis praesentibus [Hieron., [Col.0669A] per sententias] erudiens, unde ad filium crebro sermo repetitur. In Ecclesiaste vero, maturae virum aetatis instituens, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. Ad extremum jam consummatum virum, et calcato saeculo praeparatum, in Cantico canticorum, sponsi jungit amplexibus. Nisi enim prius relinquamus vitia, et pompis [Ms., pompae] saeculi renuntiantes expeditos nos ad adventum Christi praeparaverimus, non possumus dicere : Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Haud procul ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi sectatores suos erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur, et quem in his profecisse perspexerint, ad
theologicam
usque
perducant » ; ex
Hieron
., In Ecclesiasten ; Repertorium biblicum, n° 465 ; 11804.2.
21 id est]
om. CM22
22 scientia] sapientia
CM22
23 caducorum] + monstrans omnia que sub celo sunt esse vana
CM22N
24 scilicet hoc opus]
om. CM22
25 excellens
Rusch CM22N
] excedens
CM22
Numérotation du verset
Ct. Prol.1. Prothemata,3
VI
VI
marg.|
Materia
: sponsus et sponsa
, id est caput26 et Ecclesia. Modus : quali desiderio membra capiti cohereant et ei placere contendant et que dona ab illo vel in presenti accipiant vel in futuro exspectent et quali affectione sponsus Ecclesiam diligat27 eam laudans et admonens et28 confortans. Finis est29 dilectio Dei. C
d
d
¶Fons :
Repertorium biblicum, n° 11804.3.
26 id est caput] Christus
Som9
27 diligat] diligit
Som9
28 et (...) et Som9
CM22
T
Rusch
]
om. CM22
29 est
CM22
P
CM22
T
CM22
V
Rusch
]
om.
cett. codd. Som9
CM22
Numérotation du verset
Ct. Prol.1. Prothemata,4
II
II
marg.|
Quatuor mihi in hoc opere invenisse30 videor personas : sponsum et sodales ipsius, sponsam et adolescentulas cum ea. Alia a sponso, alia dicuntur a sponsa, nonnulla a iuvenculis, quedam a sodalibus sponsi. Congruum quippe est ut in nuptiis sit adolescentularum multitudo cum sponsa, iuvenum turba cum sponso. Sponsum Christum intellige, sponsam Ecclesiam sine macula et rugae. Angelos vero et eos qui pervenerunt31 «in virum perfectum»f intellige amicos sponsi. Adolescentule sunt sponsarum incipientium turbe32, iuxta modum quemdam salutem adepte. Ex hoc autem libro gentiles sibi epithalamium vendicarunt33, et istius generis carmen assumptum est34.D
g
e Cf. Eph. 5, 27.
f Eph. 4, 13.
g
¶Fons :
Repertorium biblicum, n° 11804.4.
30 videor invenisse
Som9 CM22
]
inv.
invenisse videor
Rusch
31 pervenerunt] perveniunt
CM22
32 Adolescentule... turbe
Rusch CM22V
] Adolescentule... turba
CM22
, incipientes et tenuiores Ecclesie sunt adolescentule huius sponse
CM22N
33 vendicarunt] vendicaverunt
CM22H CM22N
34 est
Rusch CM22B CM22L CM22N CM22S
CM22T CM22V
] + id est de thalamo scilicet de nuptiali carmen hinc etiam tracte comedie sunt a poetis
CM22
Numérotation du verset
Ct. Prol.1. Prothemata,5
IV
IV
marg.|
Si vis ascendere ad Canticum canticorum necesse est de Egypto egredi35 ut «post transitum maris Rubri»h submersis inimicis primum possis canere canticum. Sed quia adhuc longe es a Cantico canticorum, perambula terram deserti spiritualiter et consequenter36 Iordanis ad ripam constitutus secundum canticum canasi : «Audite celi que loquor»etc.37 Et cum universa transieris ad altiora conscende ut possis anima decora cum sponso et hoc canere Canticum canticorum. E
j
h Cf. Hymnus Ad Cenam agni providi, Repertorium hymnicum n° 110 ; Corpus antiphonalium officii (n°8249) : « Ad cenam Agni providi, Et stolis albis candidi, post transitum maris Rubri Christo canamus Principi ».
i Dt. 32, 1-43.
j
¶Fons :
Repertorium biblicum, n° 466 ; 11804.6.
E
¶Codd. :
Som9, f. 212vb
(
prothem.
3
)
;
Rusch
CM22
;
om.
CM22V*
(
al.
saec.
12
4/4
compl
.)
;
om.
Cas247
35 de Egypto - e.]
inv. Som9CM22
36 consequenter
CM22N Rusch
] + ad
CM22N,
sequenter
CM22P CM22V
, sequitur
Som9
CM22L CM22S
CM22T,
sequitur ut
CM22
(
B H
)
Numérotation du verset
Ct. Prol.1. Prothemata,6
I
I
marg.|
Notandum38 quod sponsa semper in domo vel in lectulo vel in aliquo interiori loco cum sponso manere concupiscit, quod mulieribus congruit39. Ipse quod masculorum est ad forinseca vinearum vel ad huiusmodi opera amicam evocat, quia nimirum Ecclesia si posset fieri40 in tranquillitate pacis domino sobolem educare desiderat. At ipse in presenti eam crebris tribulationibus41 exercet quo mundior ad eterna perveniat, ne si prospera contingant incolatu presentis seculi vel42 exilii delectata minus ad celestem suspiret patriam43.F
k
k
¶Fons :
Repertorium biblicum, n° 11804.7.
F
¶Codd. :
Som9, f. 212vb
(
prothem.
4:
non
contuli
)
;
Do17/5
Rusch
CM22
;
om.
pr.
m.
CM22V,
al.
(
saec.
12
ex.
)
compl. ;
om.
Cas247
38 Notandum] + est
Do17
39 congruit] convenit
Do17
40 p. f.]
inv. CM22
41 tribulationibus] persecutionibus
Do17
Numérotation du verset
Ct. Prol.1. Prothemata,7
marg.|
1. Synagoga : congregatio quod et44 lapidum ; Ecclesia : convocatio, quod rationabilium45. Utraque autem hec46 portio iustorum in eadem fide Christi et dilectione diversis temporibus, illa exspectando venturum, ista suscipiendo presentem, consors effecta est.G
l
l
¶Fons :
Repertorium biblicum, n° 11804.8.
44 quod et
Mz136
] est
Cas247
45 rationabilium
CM22P CM22S
CM22V Mz136 Rusch
] est
praem. Som9,
rationalium
CM22
46 Autem hec] hec enim ?
Cas247
Numérotation du verset
Ct. Prol.1. Prothemata,8
III
III
marg.|
Omnes anime motiones universitatis «conditor Deus»m creavit ad bonum, sed usu nostro sepe fit ut res que per naturam bone sunt47 dum male his abutimur nos ad peccatum48 deducant. Unus ex anime motibus amor est quo bene utimur si sapientiam amemus et veritatem, male autem si carnem aut sanguinem. Tu igitur ut spiritualis audi spiritualiter amatoria verba cantici49 cantari et disce motum anime tue et naturalis amoris incendium ad meliora transferre.H
n
m Hbr. 11, 10.
n
¶Fons :
Repertorium biblicum, n° 11804.9.
47 que per naturam - bone sunt]
inv. CM22
48 peccatum] peccata
CM22
49 cantici]
om. CM22
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_Prol.1. Prothemata)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_Prol.1. Prothemata)
Notes :