Capitulum 1

Numérotation du verset Ct. 1,1 

Incipit Sirasiim id est Canticum Canticorum. 1 *
1 Incipit... Canticorum ΩN] Incipiunt Cantica canticorum M Q ΩS Ed1455 , om. Rusch Weber
Osculetur me
osculo oris sui
quia
meliora sunt ubera tua
vino
Numérotation du verset Ct. 1,2 

Fragrantia2 unguentis optimis
2 Fragrantia plerique codd. et edd. ΩS CM22L CM22S   Rusch ] Flaglantia CM22B CM22N Weber , flagrantia CM22
oleum effusum
nomen tuum
ideo
adolescentule
dilexerunt te3*.
3 te Cor2 ΩS Ed1455 Clementina Weber ] Cor1 (non est ibi NIMIS quamvis cantetur in ecclesia) + nimis Rusch cum antiphonis officii; cf. Corpus antiphonalium officii, n° 3261, 5273
Numérotation du verset Ct. 1,3 

Trahe me4 post te
4 Trahe me Cor2
curremus5
5 curremus] currimus L² S*
in odorem* unguentorum tuorum6*.
6 in odorem (W ΩM Ω ΩS] odore M Q Y² Φ Z² W² Γ Ω Rusch Ed1455 Ed1530) unguentorum tuorum Amiatinus L M Q Y Ζ² W S Φ ΠH Γ ΨD Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Weber
Introduxit me rex
in cellaria sua7.
7 cellaria sua] cubiculum suum M W (cubilum) S* Greg. Magnus in loc. cum Greg. Illib., Salis. Epiph. Sang.
Exultabimus8
8 Exultabimus] Exultavimus Cava Σ ΠH Q* S* ΓA k* m
et letabimur
in te9
9 te] ea Y
memores uberum tuorum
super vinu.
Recti diligunt te.
Numérotation du verset Ct. 1,4 

Nigra sum
sed formosa,
filie Hierusalem
sicut tabernacula
Cedar
sicut pelles10 Salomonis.
10 pelles CM22 B CM22 N CM22 P CM22 S CM22 V (pr. m.) ΩS Rusch Clementina Edmaior.P*) Weber ] pellis Edmaior. (Φ Θ Ψ etc.), cett. codd. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,5 

Nolite me considerare quod fusca sim11
11 sim CM22 P CM22 T ΩS Rusch Edmaior. ] sum CM22
quia decoloravit me sol
filii matris mee
pugnaverunt contra me.
Posuerunt me custodem
in vineis.
Vineam meam
non custodivi.
Numérotation du verset Ct. 1,6 

Indica mihi
quem diligit anima mea
ubi
pascas
ubi cubes
in meridie
nec12* vagari incipiam
12 nec ΩJ* ΩS !] ne cett. Rusch Edmaior.
post13 greges
13 post Ω Rusch ] per Weber
sodalium tuorum.
Numérotation du verset Ct. 1,7 

Si ignoras te
o pulcherrima14
14 pulcherrima ΩS ΩJ Rusch ] pulchra Weber CM22
inter mulieres
egredere
et abi post vestigia gregum tuorum15
15 tuorum ΩM ΩJ ΩM] om. Weber CM22
et pasce hedos tuos
iuxta tabernacula pastorum.
Numérotation du verset Ct. 1,8 

Equitatui meo
in curribus pharaonis
assimilavi te amica mea.
Numérotation du verset Ct. 1,9 

Pulchre sunt gene tue
sicut turturis,
collum tuum
sicut monilia.
Numérotation du verset Ct. 1,10 

Murenulas aureas
faciemus
tibi vermiculatas
argento.
Numérotation du verset Ct. 1,11 

Cum16* esset rex
16 Cum Ω CM22 ] Dum CM22T* Rusch
in accubitu suo
nardus mea
dedit odorem suum.
Numérotation du verset Ct. 1,12 

Fasciculus myrrhe
dilectus meus mihi
inter
ubera mea
commorabitur17*.
17 commorabitur ΩS Weber CM22 ] commorabit cett.
Numérotation du verset Ct. 1,13 

Botrus cypri
dilectus meus
mihi
in vineis
Engaddi.
Numérotation du verset Ct. 1,14 

Ecce tu pulchra es
amica mea
ecce tu pulchra,oculi tui columbarum.
Numérotation du verset Ct. 1,15 

Ecce tu pulcher es dilecte mi
et18* decorus
18 et ΩS Weber ] quia Rusch (hapax)
lectulus noster floridus.
Numérotation du verset Ct. 1,16 

Tigna19 domorum nostrarum20
19 Tigna ΩS Rusch (tygna) Clementina ] Tegna Z* M* (ut vid.) , Tignaria Amiatinus, Ligna X ΨD Q² Hugo de S.-Caro (Ed1703), Tecta Σ ΘΗ ΘA Iust. |
20 nostrarum ΩS Rusch Weber etc. ] nostrorum ΣT ΠH Q Y Z* |
cedrina
laquearia nostra
cypressina21.
21 cypressina ΩS ] chyprissina Cava, ciprassina , ciprasina Q*, cyparissina ΠH, cyparisisina S*

Capitulum 1

Numérotation du verset Ct. 1,1 
Incipit Sirasiim id est Canticum Canticorum. 1 *
1 Incipit... Canticorum ΩN] Incipiunt Cantica canticorum M Q ΩS Ed1455 , om. Rusch Weber
interl.| + Vox Synagoge optantis Christi adventumA
marg.| 2. Vox precedentium adventum Christi, qui orant ad patrem sponsi, id est Christi2.B
2 id est Christi CM22P Rusch ] + ut veniat ille per quem exspectant liberari CM22P, Tr1378, f. 146r  ; om. CM22 Mz136
marg.| 10. In mediis precibus exauditur, et videns sponsum ad ipsum loquitur3.C
C ¶Codd. : Mz136 Rusch
3 ad ipsum loquitur] ipsum alloquitur Mz136
Osculetur me
interl.| 13. humanam naturam
osculo oris sui
interl.| 12. delectet et certificet
interl.| 14. incarnatione filii que est quasi quedam4 prelibatio coniunctionis5
4 quedam] om. CM22
5 coniunctionis] + nostre et Dei CM22
marg.| 3. Tangat me dulcedine presentie sue quam a prophetis sepius6 promissam audivi, et velut osculum afferens etiam mei oris attactum suscipiat, id est interrogantem me de via salutis audiat et erudiat, et utraque unum faciens osculum pacis afferat.
6 a prophetis – sepius] inv. CM22
marg.| *7. Osculari pro pacificari ponitur ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt sed redeuntes se invicem osculantur et perfecte pacificantur, sicut Synagoga.D
D ¶Codd. : Rusch cum codd. post 1170, om. cett. codd. CM22
marg.| *8. Genus hoc a Deo suo per peccatum remotum optat reconciliari per incarnationem filii.E
marg.| 5. Quot precepta ex eius predicatione cognoscit quasi tot oris eius oscula suscipit.F
F ¶Codd. : CM22 L (al. m. saec. 12 med.?) Rusch , om. CM22 B CM22 H CM22 N CM22 P CM22 S CM22 T CM22 V
marg.| *9. Loquitur more amantis que per fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare.G
G ¶Codd. : Rusch cum codd. post 1170; om. cett. codd. CM22
marg.| *6. Sicut enim in osculo duo corpora diversa iunguntur sic in incarnatione filii due substantie divinitatis et humanitatis, penitus diverse, inseparabili7 coniunctione uniuntur.H
H ¶Codd. : Rusch cum codd. post 1170; om. cett. codd. CM22
7 inseperabili] inseparabile CM22
quia
interl.| 15. quia hic gratia adiuvans8 et finis9 vita eterna10 I
8 adiuvans] + est Mz136
9 finis Rusch CM22 ] + et CM22 N CM22 P
10 eterna Rusch cum codd. post 1170] om. CM22
meliora sunt ubera tua
interl.| 16. doctrina et refectio tue presentie que dulcis est
vino
interl.| 17. legis fervore, vel quibuslibet aliis institutionibus
marg.| 11. MELIORA  UBERA.11   Ubera sponsi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet.J
11 meliora ubera] om. Mz136
marg.| 4. Ideo desidero osculum quod est etiam12 redemptio mea, quia instructiones tue que sunt lac et nutrimenta puerorum sunt meliores13 aliis doctrinis que non fovent sed occidunt simplices sicut vinum enecat pueros14.
12 est etiam] esset CM22
13 meliores] meliora CM22
14 pueros] + doctrine enecantes sunt vetus litteralem sensum et doctrine philosophorum CM22P , + vel parvulos CM22T
Numérotation du verset Ct. 1,2 
Fragrantia15 unguentis optimis
15 Fragrantia plerique codd. et edd. ΩS CM22L CM22S   Rusch ] Flaglantia CM22B CM22N Weber , flagrantia CM22
interl.| + 18. Unguenta sunt dona Sancti Spiritus optima quia invisibiliter animam reficiunt.K
K ¶Codd. : CM22 , om. Rusch
interl.| 28. ad similitudinem unguentorum, quia odore attrahunt16 vel propter17 dona Sancti Spiritus
16 quia odore attrahunt] = CM22 § 27
17 propter] per CM22
interl.| 29. quia effectu et natura omnes precedunt18 unctiones Veteris19 Legis
18 effectu… precedunt CM22P Rusch ] precedit effectu et natura omnes CM22
19 Veteris] om. CM22N CM22V
oleum effusum
interl.| de baptismoL
L ¶Codd. : Rusch , CM22
interl.| 30. quia reficit, sanat et20 superenatat
20 et] om. CM22
marg.| 19. OLEUM  EFFUSUM. Ideo etiam desidero osculum quia   nomen tuum est   oleum etc.21 M
21 est oleum etc.] oleum effusum CM22, om. Cas247
marg.| 20. Sponsus a patre missus22 ad sponsam venit unctus ut et sponsam unguat.
22 missus] om. Rusch
nomen tuum
interl.| 32. Deus homo factus
interl.| 31. quod prius latebat in paucis modo23 notificatur ad salutem omnium
23 modo] om. CM22
marg.| 22. A chrisma24 Christus, id est ab unctione unctus, quod nomen per gratiam sancti Spiritus in baptismate funditur25 in cunctos fideles.N
24 chrisma] chrismate CM22B CM22N CM22V, + dicitur Cas247
25 funditur] + enim Cas247
marg.| 23. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui me cum pernoctabit.O
marg.| 21. Nomen Iesu venit in mundum et statim predicatur. Oleum effusum, id est in universa terra Christi26 nomen predicatur. Nunc Moysi nomen auditur in gentibus27, quod prius Iudee tantum claudebatur angustiis28.P
26 Christi] om. Cas247 CM22H CM22S
27 Nunc... in gentibus Rusch ] Nunc Moysi nomen auditur Cas247 (audit) CM22, Nunc Christus Moysi additur CM22L CM22P, Nunc nomen Iesu additur CM22S
28 c. a.] inv. CM22
ideo
interl.| 33. quia effusum est
adolescentule
interl.| 34. rudes in fide
interl.| 35. quia te in essentia videre non possunt, sola dulcedine nominis tui te omnibus rebus anteponunt
marg.| 24. IDEO  ADOLESCENTULE. Hec dicens adolescentulas conspicit, que dum prius loqueretur non aderant sed in precibus mediis29 ingreditur adolescentularum chorus et sponse laudatur eloquiis.
29 p. m.] inv. CM22
marg.| 26. Universe Ecclesie que unam catholicam Ecclesiam30 faciunt, adolescentule sunt non vetuste per culpam sed novelle per gratiam, non senio steriles sed etate mentis ad spiritualem congrue fecunditatem.
30 Ecclesiam] om. CM22
marg.| *25. Et quia oleo tue gratie omnes dolores criminum evacuasti ideo adolescentule dilexerunt 31.Q
Q ¶Codd. : Rusch  ; om. codd. CM22
31 dilexerunt Rusch ] + te CM22
dilexerunt te32*.
32 te Cor2 ΩS Ed1455 Clementina Weber ] Cor1 (non est ibi nimis quamvis cantetur in ecclesia) + nimis Rusch cum antiphonis officii; cf. Corpus antiphonalium officii, n° 3261, 5273
Numérotation du verset Ct. 1,3 
interl.| + EccclesiaR
interl.| + Vox EccclesieS
Trahe me33 post te
33 Trahe me Cor2
interl.| 48. infer vim corpori34
34 corpori] + usque ad ‘nigra sum’ in paucis Ecclesia quasi lector discernat CM22T
interl.| 49. in umbra tua vel etiam35 imitatione tuorum operum
35 etiam] in CM22N CM22P CM22S , om. CM22 et cett. codd.
marg.| 37. TRAHE. Respondent   adolescentule :   trahe me post te . Sponsa non post tergum sequitur sed sponsi iuncta lateri. Famule post eam36 ingrediuntur.
36 eam] eum CM22
marg.| 36. Hucusque vox exspectantium incarnationem37 salvatoris et dona ipsius commendantium, hinc subinfertur vox illorum qui post tempora38 incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret et osculum afferret rogabat, hec non ad se ultra39 taliter eum descendere40* flagitat sed ipsa potius ad celos sequi desiderat. Quod quia per se fieri posse non41* conspicit eius ducatum implorat ad quem venire desiderat.T
37 Incarnationem] + spiritus sancti ! Cas247
38 post tempora] prius tempora sonat supernotat  ? Cas247
39 ad se - ultra] inv. CM22
40 taliter – eum descendere Cas247 CM22 ] inv. Rusch
41 fieri posse non Cas247 CM22 ] non posse fieri Rusch
42 curremus] currimus L² S*
interl.| 50. cum singulariter dicitur trahe me additur   curremus , quia una per orbem Ecclesia de multis fidelibus
in odorem* unguentorum tuorum43*.
43 in odorem (W ΩM Ω ΩS] odore M Q Y² Φ Z² W² Γ Ω Rusch Ed1455 Ed1530) unguentorum tuorum Amiatinus L M Q Y Ζ² W S Φ ΠH Γ ΨD Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Weber
interl.| 51. in fama nominis tui quod comparatur unguentis, vel in fide eternorum bonorum que unguentis sunt comparabilia
marg.| 38. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum.
marg.| 39. In odore unguentorum tuorum 44 : in consideratione miraculorum.
44 tuorum] id est CM22
Introduxit me rex
interl.| + Iterum vox EccclesieU
U ¶Codd. : CM22 T ; om. Rusch , cett. codd. CM22
marg.| 40. INTRODUXIT. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad iuvenculas et nuntiat illis45.
45 illis] eis CM22
interl.| 52. quasi : vos adolescentule currite quia me currentem   introduxit sic et vos introducet
in cellaria sua46.
46 cellaria sua] cubiculum suum M W (cubilum) S* Greg. Magnus in loc. cum Greg. Illib., Salis. Epiph. Sang.
interl.| 53. nondum ad requiem sed in presentem Ecclesiam ubi necessaria sunt47 vite
47 sunt] om. CM22
marg.| 41. INTRODUXIT  ME. Vel per spem   in eternam beatitudinem induxit pluraliter pro omnimoda bonorum copia, quasi : iam dulcedinem regni celestis prelibavi que mihi in celis parata sunt ipso revelante cognovi. Mox que ad eum conversa qui sibi hoc48 revelat gratias agit pro beneficiis.
48 hoc] hec CM22
marg.| *42. Quatuor sunt in domo : porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam fidem, per ascensum spem, per triclinium caritatem, per cubiculum ipsam beatitudinem intelligimus.V
Exultabimus49
49 Exultabimus] Exultavimus Cava Σ ΠH Q* S* ΓA k* m
interl.| 54. corpore cum bonorum operum attestatione
interl.| 57. exultabimus quamdiu   memores erimus donorum vel doctrinarum tuarum
et letabimur
interl.| 55. animo cum bona voluntate operabimur
in te50
50 te] ea Y
interl.| 56. non in nobis
marg.| 43. EXULTABIMUS, quasi : non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus sed te memores per omnia quanta pietate austeritatem legis gratia fidei51 evangelice mitigare dignatus es. Ideo non in nobis sed   in te exultabimus , quia recti omnes diligunt te et52 super omnia diligendum53 didicerunt.W
51 fidei] + nisi necessaria vite Cas247
52 diligunt te et] te diligunt et CM22
53 diligendum] diligendo Cas247
marg.| 44. Exultabimus 54   . Rursus sponsa in penetrale55* ingressa,   adolescentule dum illius prestolantur adventum, lete concinunt pro sponse perfectione.   Memores uberum56 et   recti diligunt 57 ad sponse commendationem refertur.X
54 Exultabimus Cas247 ] om. Rusch CM22
55 s. – in p.] inv. Rusch
56 uberum] + tuorum CM22
57 diligunt] + te CM22, super omnia Cas247
memores uberum tuorum
interl.| 58. existentium super austeritatem legis vel carnalium desideriorum que inebriant
super vinu.
marg.| 45. MEMORES. Illa que maior est iam   tuorum lacte   uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum recti diligunt te.
interl.| + et merito memorum quia Y
Recti diligunt te.
marg.| 46. RECTI. Omnes qui   recto 58   * sunt corde super omnia te   diligunt , nec   recti sunt qui tuo amori aliquid preponunt a quo solo habent quicquid boni habent59.Z
58 recto] recti Rusch
59 a quo solo habent... habent] om. CM22N ( transl. post § 47 ... violant) CM22T Cas247
marg.| 47. RECTI  DILIGUNT  TE. Frustra se conditorem diligere credunt qui eius monita contemnunt. Vere iusti nec actu nec cogitatu nec dicto60 Deum violant.
60 nec cogitatu - nec dicto] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,4 
Nigra sum
interl.| Vox EcclesieAA
interl.| 68. in pressuris vel per penitentiam
marg.| 60. NIGRA. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta per cognitionem scilicet61 et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere et in eius gratia gaudere didicit, restat ostendere quid pro amore illius et pro acquisitione bonorum que gustavit certaminis subeat et62 quid afflictionis tolleret.
61 scilicet] videlicet CM22
62 et] om. CM22
marg.| 61. NIGRA. Quasi : promittitis vos mecum ituras et potest vos tribulatio deterrere63 quam patior, sed nec afflictio nec infamia vos deterreant64, quia hec virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris.
63 t. d.] inv. CM22
64 deterreant CM22N Rusch ] detineant CM22
marg.| 59. NIGRA. Rursus adolescentulis sponsa respondet et agitur de manifesta temptatione.
marg.| 62. NIGRA. Vilis quidem in oculis persequentium appareo65, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo.
65 appareo] pareo CM22B CM22L CM22T
sed formosa,
interl.| 69. decore virtutum
filie Hierusalem
interl.| 70. que iam ad celestis patrie habitationem suspiratis
sicut tabernacula
interl.| 71. nigra reputor et quasi purgamentum mundi, non habens locum inter homines sed semper militans et exulans66.
66 exulans] exultans CM22B CM22H CM22S
Cedar
interl.| 72. id est tenebre
marg.| 63. SICUT  TABERNACULA  CEDAR  SICUT. Hic   sicut ponitur non pro veritate sed pro estimatione insipientium qui eam putant vitiorum vel demonum mansionem,   sicut pelles Salomonis 67 hic ponitur pro veritate68.
67 pelles Salomonis CM22B CM22N CM22P CM22S   CM22V ] pel. sa. Rusch , pellis Salomonis CM22 ( post corr. CM22V etc.)
68 sicut pelles... veritate] om. CM22B CM22P
marg.| 64. Cedar Ismaelis filius fuit"cuius manus69 contra omnes et70 manus omnium contra eum"a, nullum inter homines habens locum sed in tabernaculis pro nequitia sua semper habitans. Sic et iusti pro meritis suis creduntur expelli et affligi et quasi hostes omnium iudicantur. Unde diciturb : «Eritis odio omnibus propter nomen meum».AB
69 I. f. fuit c. m.] filius Ismahelis manus cuius CM22
70 et] om. CM22
sicut pelles71 Salomonis.
71 pelles CM22 B CM22 N CM22 P CM22 S CM22 V (pr. m.) ΩS Rusch Clementina Edmaior.P*) Weber ] pellis Edmaior. (Φ Θ Ψ etc.), cett. codd. CM22
interl.| + sicut pelles hic ponitur pro veritateAC
AC ¶Codd. : CM22 B ; om. Rusch CM22 (cett.)
interl.| 74. nostre militie pacificum verum72 delectantes
72 nostre militie p. v.] nostra militia verum pacificum CM22
interl.| 73. formosa sicut pelles Salomonis 73   .
73 pelles Salomonis ΩS] scrips., pel. Sa. Rusch, pellis Salomonis CM22
interl.| 65. De pellibus rubricatis fecit sibi Salomon tabernaculum in quo delectabatur.AD
marg.| 66. SICUT  PELLES. Ecclesia in se carnalia mortificans desideria et decorata virtutibus vero pacifico dignum fit habitaculum.
marg.| *67. Ideo caro dominici hominis vocatur pellis , quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.AE
AE ¶Codd. : Rusch , om. cett. codd. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,5 
Nolite me considerare {Erfurt, t. 3, f. 29ra ; facsim., t. 2, p. 709a} quod fusca sim74
74 sim CM22 P CM22 T ΩS Rusch Edmaior. ] sum CM22
interl.| 85. nigra quidem sum sed nolite mirari si hominibus foris despecta sum ob estus temptationum
interl.| 86. Non est naturalis hec nigredo sed interior fulgor a foris velatur tribulationibus75
75 tribulationibus CM22N CM22V Rusch ] om. CM22
interl.| 84. nec76 hoc solum intueamini quod patior, sed attendite fructum qui sequitur
76 nec CM22 N CM22 V Rusch ] ne CM22
quia decoloravit me sol
interl.| ChristusAF
AF ¶Codd. : Rusch  ; om. CM22
interl.| 87. exercitatio tribulationum, vel Christus pro cuius amore hec patior
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 29ra ; facsim., t. 2, p. 709a} 75. DECOLORAVIT  ME  SOL. Solis est urere77 et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat.AG
77 urere] exurere CM22
marg.| *77. FILII  MATRIS. Et quasi ad obiectionem infirmorum dubitantium respondet :AH
AH ¶Codd. : Rusch , om. CM22
filii matris mee
interl.| 88. Iudei qui in ritibus synagoge adhuc perseverant
marg.| *78. Filii , id est apostoli, destruxerunt sectam nostram.AI
AI ¶Codd. : Rusch , om. CM22
pugnaverunt contra me.
interl.| 89. disputationibus et persecutionibus
interl.| 90. ad me retinendam
marg.| 76. Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit que gravior apparet per hoc quod a contribulibus.AJ
marg.| 79. Paulus, Ecclesie persecutor, filius fuit matris eius secundum carnem et educationem, et penitentiam agens ad sororis signa conversus predicavit fidem quam ante destruebat.
Posuerunt me custodem
interl.| 92. fructuum
interl.| 91. causa78 fuit eorum malitia
78 causa] id est praem. CM22 B CM22 L CM22 P CM22 T
in vineis.
interl.| 93. gentium excolendis per orbem79
79 per orbem CM22 B CM22 N CM22 P CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
marg.| 81. POSUERUNT  ME. Una erat in80 Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia que die Pentecostes81 adventu Spiritus sancti est constituta, cuius eo tempore apostoli custodes fuerunt sed, facta persecutione,"dispersi sunt in regionibus Iudee et Samarie preter apostolos"c, et sic contigit ut plures essent vinee, id est in pluribus locis, et dum persecutores Iudei volebant Ecclesiam perturbare seminarium verbi spargebant latius nolentes82, et unam persequendo multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidali odio Synagoge mox subiicit quantum per hanc afflictionem profecerit, addens ex persona illorum quibus predicandi cura commissa est :   posuerunt me custodem in vineis .
80 in] om. CM22
81 Pentecostes Rusch CM22 ] Pentecosten CM22L CM22P CM22S   CM22T
82 spargebant latius nolentes] nolentes latius spargebant CM22
Vineam meam
interl.| 94. primitus in Hierosolymis83 constitutam per Christum et apostolos, sed multas per orbem
83 p. - in H.] inv. CM22
non custodivi.
marg.| 82. GREGORIUS. 84 Vinee nostre actiones sunt85 quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi nostram vineam non custodimus quia dum extraneis actionibus implicamur ministerium actionis nostre negligimus.
84 Gregorius CM22T Rusch ] Moraliter CM22N CM22V , om. CM22
85 a. s.] inv. CM22
marg.| 83. Dum plures custodirem86 vineas ut alios lucrifacerem87 in quibusdam damna sustinui.
86 custodirem Rusch ] vel praem. CM22T, custodio CM22
87 lucrifacerem CM22N Rusch ] + ipse CM22
marg.| 80. Acerbitas persecutionis filiorum Synagoge fecit me vineam non custodire, quia relicta evangelica doctrina ad legalium observationum differentias cogebant.
Numérotation du verset Ct. 1,6 
interl.| + Vox Ecclesie ad ChristumAK
interl.| 100. Vox adolescentularum ad sponsum
interl.| 101. De occulta tribulatione que ab hereticis fit
Indica mihi
marg.| 95. INDICA  MIHI. Vox incipientis Ecclesie de gentibus ad sponsam, quia multi pseudo prophete exeunt88 in mundum dicentesd :"ecce hic Christus, ecce illic" exorat ut possit discernere in quorum professione et opere possit inveniri :   Indica mihi pastorem meum quem tota anima diligo et in quibus requiem et pascua habeat ne estu turbata temptationum per   sodalium , id est hereticorum conventicula, eum querere incipiam. Vel in voce predicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vite verba ministrare89 debeant.
88 exeunt CM22 Rusch ] exierunt CM22H CM22N
89 ministrare CM22B CM22N CM22P Rusch ] dispensare CM22
marg.| 96. Deinde conspicit sponsum qui conspectus abscessit, et frequenter hoc facit in toto carmine quod expertus in se probavit. Sepe habitus sponsus, elabitur90 donec vere tenebitur.
90 elabitur] sepe praem. CM22 N CM22 V Rusch
quem diligit anima mea
interl.| 102. Congrue dilectum vocat quia quo gravius est periculum eo amplius liberatorem diligit.
ubi
interl.| 103. des pastum, id est opera, vel accipias
interl.| 104. ut eis91 possim conformari
91 eis CM22 Rusch ] ei CM22 B CM22 N
pascas
interl.| vel pascat AL
AL ¶Codd. : CM22 V Rusch ; om. CM22 (cett.)
interl.| id est activisAM
ubi cubes
interl.| vel cubetAN
AN ¶Codd. : CM22 V Rusch ; om. CM22 (cett.)
interl.| 106. scilicet in contemplativis, post pastum requies92
92 requies CM22N CM22V Rusch ] quies CM22
interl.| 107. id est93 clare et manifesteAO
93 id est] scilicet CM22
marg.| 97. In meridie, id est in splendore maiestatis tue quod perfectis convenit non mane vel vespere. Vel   meridie , id est in nimia exustione tribulationum quam immittit diabolus dolens sibi mundum subripi.
marg.| 98. Solet rerum qualitas ex94 tempore notari : Abraham meridie angelos suscepit, Ioseph meridie cum fratribus epulatur95.
94 ex Rusch ] de CM22 L Rusch om. CM22
95 epulatur CM22 B CM22 L CM22 P CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] epulabatur CM22
nec96* vagari incipiam
96 nec ΩJ* ΩS !] ne cett. Rusch Edmaior.
interl.| 108. nisi annuntiaveris, incipio errabunda iactari a via recedendo
post97 greges
97 post Ω Rusch ] per Weber
interl.| 109. lascivas98 multitudines latam viam incedentes99
98 lascivas] id est praem. CM22
99 incedentes] insistentes CM22
sodalium tuorum.
marg.| 99. SODALIUM  TUORUM. Heretici sodales dicuntur100 quia nominis eius et confessionis mysteria circumferunt.
100 sodales dicuntur Rusch ] sunt sodales CM22N, sodales CM22
Numérotation du verset Ct. 1,7 
interl.| + ChristusAP
interl.| + Vox ChristiAQ
interl.| + Ad EcclesiamAR
Si ignoras te
interl.| + scio te esse rationalemAS
interl.| 116. sub huiusmodi temptatione te mihi sponsatam
o pulcherrima101
101 pulcherrima ΩS ΩJ Rusch ] pulchra Weber CM22
interl.| + pulchrior pro pressuris, pulcherrima futura AT
inter mulieres
interl.| *117. hereticos animas hominum, diabolo parturientesAU
AU ¶Codd. : Rusch , om. CM22
egredere
interl.| 118. non precipit sed permittit et quid sit eventurum predicit
et abi post vestigia gregum tuorum102
102 tuorum ΩM ΩJ ΩM] om. Weber CM22
interl.| 119. varios actus errantium sequere
marg.| 110. SI  IGNORAS. Quia sponsa dum auxilia103 presentie Dei requireret in tribulationibus ex persona infirmantium subiunxerat :   ne vagari incipiam , statim eandem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud evangeliie : «Modice fidei quare dubitasti ?», quasi : tu times in tribulatione a me deseri et in fervore denigratam te conqueris, sed ego per tribulationes et104 pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras nec reminisceris quod «nemo coronatur nisi qui legitime certaverit»f, egredere a meo consortio.
f 2Tm. 2, 5.
103 auxilia] auxilium CM22
104 quasi t u times… tribulationes et Rusch ] tribulationes te CM22
marg.| 111. Moraliter. GREGORIUS. 105 Quando anima inter peccatores posita ad auctores106 sui imaginem se conditam meminit iuxta percepte similitudinis ordinem incedit. Quod si107 non cognoscit egreditur a secreto corde108 in exteriores concupiscentias et ad latam viam ducta sequitur exempla populorum.
105 Moraliter. Gregorius CM22N CM22T Rusch ] om. CM22
106 auctoris] auctores CM22
107 Quod si] Que se CM22
108 corde] cordis CM22
marg.| *114. {Erfurt, t. 3, f. 29rb ; facsim., t. 2, p. 709b} Dominus, obiurgans Ecclesiam paventem, admonet date sibi gratie adversus hostium insidias.AV
AV ¶Codd. : Rusch , om. CM22
et pasce hedos tuos
interl.| 120. nutri pravos motus carnis, vel perditos auditores qui a sinistris statuentur
marg.| 112. Hedos tuos quia non iuxta mandatorum meorum109 regulam sed iuxta tuos errores110 instituuntur.
109 m. m.] inv. CM22
110 t. e.] inv. CM22
iuxta tabernacula pastorum.
interl.| + bonorum vel malorumAW
interl.| 121. secuta magistrorum insipientium111 doctrinas
111 m. i.] inv. CM22
marg.| 113. IUXTA. In vestigiis   pastorum novissima fies, non inter oves sed hedos.
marg.| 122. Vel iuxta , id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypochrite sequi bonos112 videntur viros113.
112 s. q.] inv. CM22
113 viros] om. CM22
interl.| + Sed non debes ignorareAX
Numérotation du verset Ct. 1,8 
Equitatui meo
interl.| 127. populo israeliticoAY
marg.| 128. EQUITATUI. Sicut priorem populum de egyptiaca114 servitute liberavi, sic te de manibus persequentium115 liberabo, elidens pharaonem116, si te sponsam meam cognoveris liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati117.AZ
AZ ¶Codd. : Rusch CM22
114 egyptiaca CM22N CM22S   CM22V Rusch ] Egyptia CM22
115 m. p. Rusch ] inv. CM22
116 elidens Pharaonem] om. CM22
117 liberans… peccati] om. CM22
marg.| 123. EQUITATUI  MEO. Quia Dominus non vult Ecclesiam118 ignorare seipsam sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei119, quasi : si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata que turbari non debeas.BA
118 non vult - Ecclesiam] inv. CM22
119 ei] om. CM22
marg.| 125. EQUITATUI. Eques sponsus dicente propheta et salus eius equitatio. Quantum ergo120 differt meus equitatus ab equis pharaonis tantum melior es omnibus aliis filiabus121.
120 ergo] om. CM22
121 filiabus Rusch CM22 ] om. CM22 N CM22 T
marg.| 124. Sicut ille populus supervenientibus curribus pharaonis perterritus est, sed celesti protectione salvatus et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est122, sic unda mortis que cunctis occursura est mortalibus pravos rapit in interitum, pios reservat123 ad salutem, et cetera omnia que ibi corporaliter hic complentur spiritualiter.
122 est] om. CM22
123 pios reservat] piis reserat iter CM22
marg.| *126. Dubitantem benigne increpat et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat ubi pharaonis equitatui comparat.BB
BB ¶Codd. : Rusch , om. codd. CM22
in curribus pharaonis
interl.| + existentiBC
marg.| 129. In curribus, id est in tempore curruum, et nota124 superbiam, pharao elidens vel dissipans interpretatur125.BD
124 nota CM22 B CM22 H CM22 L CM22 N CM22 P CM22 CM22 T Rusch ] notat CM22 V
125 vel… interpretatur Rusch ] vel dissipans CM22T , om. CM22
assimilavi te amica mea.
marg.| *115. Nec oportet ut vagari incipias cum me consolatorem habeas et prelatos quibus innitaris per quos subsistas.BE
BE ¶Codd. : Rusch , om. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,9 
Pulchre sunt gene tue
interl.| 137. Gene id est126 predicatores qui cibum Scripturarum conterunt et auditoribus comestibilem reddunt
126 Gene id est] vel Gene CM22
marg.| 131. PULCHRE. Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesiam ; unde sequitur :   pulchre sunt gene tue . Tanta te verecundie salutaris virtute decoravi127 ut castitatem promisse mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina128 vel suggestione129 corrumpas, a quibus timebas in errores130 induci.
127 v. d.] inv. CM22
128 doctrina Rusch CM22 ] om. CM22 L CM22 S, instructione CM22 B CM22 N CM22 T
129 vel suggestione Rusch ] om. CM22
130 errores] errorem CM22
marg.| 135. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quam plurima
marg.| 136. All<egorice>131. In genis notatur signum pudoris, sicut132 in predicatoribus mos recte vivendi.
131 Allegorice] om. CM22
132 sicut] sic CM22
sicut turturis,
marg.| 132. Ecclesia etsi sponsi sui morte viduata tanta tamen eius memoria tenetur ut nullatenus externorum possit recipere consortium et pro suis et aliorum peccatis133 gemit.
133 et aliorum - peccatis] inv. CM22
collum tuum
interl.| 138. per collum capiti membra134 iunguntur
134 m. c.] inv. CM22
sicut monilia.
marg.| 134. In collo doctores, in monilibus opera illorum quia135 ea que verbo docent operantur.
135 illorum quia CM22N Rusch ] eorum qui CM22
marg.| 133. Que sit huius sobrietatis136 custodiende gratia subdendo demonstrat collum tuum . Per collum namque cibum137 traiicimus in corpus reficiendum et verba proferimus quibus secreta cordis proximis declaramus, id est doctores qui et verbo instruunt138 et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt, qui monilibus comparantur qui139 pulchri sunt140 moribus et pectora virginum verbis et exemplis claudunt ne adulter inserat manum141.
136 h. s.] inv. CM22
137 cibum CM22H Rusch ] cibos CM22N, et cibos CM22
138 instruunt] instruuntur CM22
139 qui CM22 B CM22 L CM22 P Rusch ] quia CM22
140 sunt CM22 N Rusch ] om. CM22
141 manum] + recte vivendi CM22S
Numérotation du verset Ct. 1,10 
interl.| + Vox angelorum ad sponsumBF
Murenulas aureas
marg.| 139. MURENULAS. Alia translatio : similitudines auri fabrifaciemus tibi cum distinctionibus argenti quoadusque   rex in accubitu suo est. Quod est : aurum, id est faciem meam, in presenti vita non poteris videre sed similitudinem claritatis celestis142 per illuminationem Scripturarum videbis per speculum in enigmate donec omnibus appareat qui nunc latet in deitate.
142 c. c.] inv. CM22
marg.| 130. MURENULAS. Pulchre143 describit sponsus eius pulchritudinem144. Post hec fit eius145 sponsus in recubitu. Interim eo dormiente eius socii, id est146 angeli, consolantur eam : non habemus aurum, sed similitudinem auri faciemus tibi donec surgat cum stigmatibus argenti.
143 Pulchre] om. CM22
144 sponsus - eius pulchritudinem] inv. CM22
145 eius] om. CM22
146 id est] om. CM22
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 29va ; facsim., t. 2, p. 710a} 142. murenule : quecumque bone institutiones, quasi ornamenta aurium
marg.| 134. [b] In murenulis Scriptura sancta que auro spiritualium sensuum fulget interius et argento celestis eloquii splendet exterius : per doctorum edificationem fit custodia sobrietatis et per divine Scripture meditationem.147
147 fit custodia sobrietatis et per divine scripture meditationem Rusch ] et divine scripture meditationem fit custodia sobrietatis CM22
marg.| *140. Auro divine sapientie et argento divini eloquii, intus et exterius renitentes.BG
BG ¶Codd. : Rusch , om. CM22
interl.| 143. ego et illi qui illuminati Spiritu sancto Scripturas aliis monstrant148
148 monstrant] ministrant CM22
marg.| 141. FACIEMUS. Ego et mei opifices quos plurimos ad eroganda semina verbi149 constitui.
149 s. v.] inv. CM22
tibi vermiculatas
interl.| 144. distinctas150 et variatas secundum diversitates personarum151
150 distinctas CM22 N CM22 CM22 T Rusch ] praem. id est CM22
151 secundum diversitates personarum Rusch CM22 ] om. CM22H CM22L CM22P CM22S   CM22V
argento.
interl.| 145. eloquii nitore152
152 nitore] + secundum diversitates personarum CM22H CM22L CM22P CM22S   CM22V
Numérotation du verset Ct. 1,11 
interl.| + EcclesiaBH
interl.| + Vox Ecclesie de Christo. Confortata verbis Domini Ecclesia, conversatione eius in carnem passionem et resurrectionem, ad memoriam Domini revocat.BI
Cum153* esset rex
153 Cum Ω CM22 ] Dum CM22T* Rusch
interl.| 150. causa premissa quare tanto opere diligat
marg.| 146. DUM  ESSET. Acceptis Ecclesia tantis a conditore suo muneribus et promissis qua154 hec devotione operum suscepit manifestat dicens :   dum esset rex etc.,. quod est : cum Dei filius in carne apparuit, Ecclesia per ipsum mysterium incarnationis in virtutum celestium fervorem excrevit. Vel cum esset in humiliatione crucis humanum genus per crucem redemptum, exercitio bonorum operum odorem suavitatis aspersit155.
154 qua CM22 N CM22 Rusch ] quia CM22 B CM22 H CM22 L CM22 P CM22 T CM22 V
155 aspersit] expressit CM22N CM22V
marg.| 147. Christo rege in beatitudine celestis secreti quiescente, sanctorum virtus in Ecclesia magne nobis gratiam suavitatis ministrat, qui quia156 eum quem appetunt non vident tanto157 ardentius per desiderium flagrant.
156 quia Rusch ] quo CM22 N CM22 T CM22 V, quoad CM22
157 tanto Rusch ] eo CM22 T, om. CM22
in accubitu suo
interl.| 151. in humiliatione incarnationis, vel humiliatione crucis158, vel   in sinu patris
158 vel humiliatione crucis] om. CM22
nardus mea
interl.| 153. nardus humilis herba est159 callide nature per quam caritas designatur160
159 est] om. CM22
160 designatur Rusch ] intelligitur CM22H CM22L (expunct.), signatur CM22N , significatur CM22S , om. CM22 ( cett. )
marg.| *149. Nardus, que dicitur expellere tumores, fugare frigus et afferre calorem, cui assimilatur homo dominicus qui, carnem assumendo, se humiliavit et, se humiliando, omnem tumorem superbie abstulit, frigus infidelitatis removit et fervorem caritatis intulit. Herba etiam hec, quanto plus atteritur tanto maiorem reddit   odorem , sic et161 Christus.BJ
BJ ¶Codd. : Rusch , om. CM22
161 et] est CM22
dedit odorem suum.
marg.| 152. Vel, dum esset cum patre,   nardus , id est dilectio qua «prior dilexit nos»g,   dedit odorem 162 quia per dilectionem propter nos assumpsit carnem
162 odorem] + suum CM22
marg.| 148. [a] Mirandus ordo verborum accubante rege nardus mea dedit odorem suum , dum - «propter nimiam caritatem qua dilexit nos»h - filius factus est mulieris.
Numérotation du verset Ct. 1,12 
Fasciculus myrrhe
interl.| 159. tota congeries passionis
interl.| 155. Fasciculus myrre factus est Christus quando, ablatus de cruce, myrra et aloe perlitus est.
marg.| 148 [b] Item fasciculo myrrhee comparat dum propter nos crucis iniurias toleravit.
marg.| 154. FASCICULUS. Mors dilecti mei quam pro mea salute subiit semper in mea memoria commorabitur.BK
marg.| 156. Myrrha arbor est163 Arabie, altitudinis quinque cubitorum, similis spice, quam acanthum dicunt cuius gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta eius sponte manans pretiosior est, corticis vulnere vilior, que medendis infirmantibus est salubris. Unde et «myrrhatum vinum» a militibus accepiti.
163 est] om. CM22
dilectus meus mihi
interl.| + factus homoBL
interl.| 160. imitanti passionem
inter
interl.| 161. in principali corde
ubera mea
interl.| 157. 164Decebat in carmine nuptiali mammas potius appellare quam pectus.j
j ¶Fons : Origenes , Homiliae in Ct., hom. 2, 3, 46, lin. 3-4.
164 Decebat] Origenes praem. CM22T
marg.| 158. UBERA  MEA. 165Castarum   ubera non franguntur sed meretricum laxis pellibus irrugantur ; unde Ezechielk :"In Egypto fracte sunt mamme tue".l
l ¶Fons : Origenes , Homiliae in Ct., hom. 2, 3, 46, lin. 10-11, 9-10.
165 Castarum] Origenes mea praem. CM22T
commorabitur166*.
166 commorabitur ΩS Weber CM22 ] commorabit cett.
interl.| 162. qui167 prius timebam vagari, nunc firmo amore eum complector
167 qui] que CM22 , quem CM22S
Numérotation du verset Ct. 1,13 
Botrus cypri
interl.| 167. floritio interpretatur168
168 floritio interpretatur] floritio CM22, floritionis CM22B
marg.| 148. [c] BOTRUS  CYPRI  DILECTUS.   Botrus cypri cum resurrexit169.   In vineis Engaddi est cum170 fidelibus spiritualia dona171 distribuit.
169 Botrus... resurrexit] botro cypri cum surrexit CM22
170 cum] dum CM22
171 s. d.] inv. CM22
dilectus meus
interl.| 168. repetit ex nimia dilectione
mihi
interl.| 169. cuius172 flore digna sum
172 cuius CM22N Rusch ] eius CM22
in vineis
interl.| + scilicet commorabiturBM
interl.| + ensBN
interl.| 170. in collectionibus173 gentium que abluuntur fonte baptismatis174
173 collectionibus Rusch CM22 ] collectione CM22S   CM22V
174 baptismatis CM22B CM22T Rusch ] baptismi CM22
marg.| 164. Arbores balsami que in Engaddi crescunt quia in modum vinearum excoluntur vineas appellat. Sponsus Christus175 igitur est   in vineis Engaddi quia in carne veniens Spiritu sancto plenus credentibus eiusdem Sancti176 Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cuius confectione oleum et balsamum commiscentur177.
175 Christus] om. CM22
176 Sancti] om. CM22
177 oleum... commiscentur] balsamum oleo permiscetur CM22
Engaddi.
marg.| 165. Engaddi , fons Hedi propter charismata que post resurrectionem largitus est178 in baptismo suis participibus.
178 est Rusch CM22 ] om. CM22 B CM22 L CM22 P CM22 V
marg.| 166. Engaddi , id est oculus temptationis et179 temptatio est vita hominis super terram.
179 et] om. CM22
marg.| 163. Quia morti mediatoris180 mox resurrectionis gloria successit recte subditur : botrus 181 qui fuit   fasciculus myrrhe in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis extitit   botrus cypri . Myrrha enim tristificat, vinum letificat.
180 morti m.] inv. CM22
181 Botrus] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,14 
interl.| + Vox ChristiBO
interl.| + ChristusBP
interl.| 175. simplicitate cordis et munditia operis182, vel bis dicit183 pro acquisitione utriusque populi, vel animo et corpore
182 operis] operum CM22
183 bis dicit Rusch ] om. CM22S , bis CM22
marg.| 171. ECCE  TU  PULCHRA. Hactenus Ecclesia que dilectionis pignora a sponso receperit testatur. Cui ipse mox remunerationis vice respondet :   ecce tu pulchra quasi : ex hoc quod me diligis pulchra efficieris.
amica mea
marg.| 172. AMICA  MEA. Alia translatio : ‘proxima mea’, hoc est : in hoc quod proxima es, speciosa es, et postquam ceperis esse speciosa sine additamento, pulchra es.
ecce tu pulchra,oculi tui columbarum.
interl.| + quasi simplex intuitus tuusBQ
interl.| 174. quia sensus tui spirituali sunt intellectu184 prediti.
184 s. i.] inv. CM22
marg.| 173. OCULI  TUI. Alia laus sponse speciose185 ut et nos laboremus speciosi186 fieri.   Oculi tui columbarum , simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum queris. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam non habet oculos columbe, sed qui {Erfurt, t. 3, f. 29vb ; facsim., t. 2, p. 710b} habet, castis intuetur oculis et legem et evangelium spiritualiter intelligit. In cuius columbe specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia et omnia spiritualia dona nomine columbe designantur. Columba felle caret, rostro non ledit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, iuxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se187 defendit, visum recuperat. Ita sancti iuxta fluenta doctrine sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in hereticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.
185 s. s.] inv. CM22
186 speciosi Rusch CM22 ] speciose CM22 B CM22 L CM22 P CM22 T
187 alis se] alis [*]e cacogr. Rusch (Erfurt Graz facsim.)
Numérotation du verset Ct. 1,15 
interl.| + EcclesiaBR
interl.| + Vox EcclesiaeBS
Ecce tu pulcher es dilecte mi
marg.| 176. ECCE. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse ut ab ipso188 sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit, non quod ei quod non habet suo preconio largiatur sed, intelligens decorem eius per quem et ipsa decora facta est, ait :   ecce tu pulcher 189   .
188 ipso] ibso cacogr. CM22
189 pulcher] corr., pulchra Rusch, etc. CM22
interl.| 179. naturaliter per divinitatem et190 ego ex te sum pulchra
190 et] om. CM22
et191* decorus
191 et ΩS Weber ] quia Rusch (hapax)
interl.| 180. secundum humanitatem est192 quia de sanctificatione natus193
192 est] om. CM22
193 natus Rusch CM22 ] + unde « speciosus forma pre filiis » [Ps. 44, 3] CM22N CM22T
lectulus noster floridus.
interl.| + 181. paxBT
interl.| 182. humanum corpus
marg.| 177. LECTULUS. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem «ex aqua et Spiritu» gignit sancto194 m, aliquando cum sponso insurgente temptatione in acie consistit. Vel   lectulus : pusilli fideles qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc saltem quod peccare nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est maiorum operum.
m Cf. Io. 3, 5.
194 gignit - sancto] inv. CM22
marg.| 178. Pax Ecclesie virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.
Numérotation du verset Ct. 1,16 
marg.| 183. Quietam in sponso vitam agere volens, quales domus sint195 in quibus eum suscipere velit insinuat.
195 d. s.] inv. CM22
Tigna196 domorum nostrarum197
196 Tigna ΩS Rusch (tygna) Clementina ] Tegna Z* M* (ut vid.) , Tignaria Amiatinus, Ligna X ΨD Q² Hugo de S.-Caro (Ed1703), Tecta Σ ΘΗ ΘA Iust.
197 nostrarum ΩS Rusch Weber etc. ] nostrorum ΣT ΠH Q Y Z*
interl.| 186. tui facientis, mei cooperantis
cedrina
interl.| 187. imputribilia et odore suo serpentes, id est demones, fugantia
laquearia nostra
marg.| 184. TIGNA  DOMORUM. Domus : varie per mundum de gentibus Ecclesie.   Tigna : que ad munitionem domus solent fieri predicatores, quorum verbo et exemplo structura Ecclesie ne corruat continetur.   Laquearia : que ad decorem domus solent fieri simpliciores famuli Christi, qui tignis adherent et sustentantur, qui non doctrina sed virtutibus ornant.
cypressina198.
198 cypressina ΩS ] chyprissina Cava, ciprassina , ciprasina Q*, cyparissina ΠH, cyparisisina S*
interl.| + testitudinesBU
interl.| 188. quia alta, odoris optimi, medendis apta corporibus
marg.| 185. CYPRESSINA. Cypressus grece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur, unde et conos dicitur, id est alta rotunditas, hinc et fructus eius conus dicitur, unde199 conifere cypressi.
199 unde Rusch ] + et CM22



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_1)

Notes :