Capitulum 5

Numérotation du verset Ct. 5,1 

Veniat dilectus meus
in hortum suum ut1
1 ut CM22 N CM22Rusch ] et Weber
comedat
fructum
pomorum suorum.
Veni
in hortum meum soror mea sponsa messui
myrrham meam
cum aromatibus meis.
Comedi favum2 cum melle meo, bibi vinum meum3 cum lacte meo.
2 favum Weber CM22 ] + meum CM22N CM22T |
3 meum Weber CM22 N CM22CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22 |
Comedite
amici4 et5 bibite
4 amici] + mei CM22N CM22P |
5 et] om. Weber CM22 H |
et inebriamini carissimi.
Numérotation du verset Ct. 5,2 

Ego
dormio et
cor meum vigilat.
Vox
dilecti mei pulsantis :
Aperi mihi
soror mea,
amica mea,
columba mea,
immaculata mea,
quia caput meum
plenum est rore
et cincinni mei
guttis noctium.
Numérotation du verset Ct. 5,3 

Expoliavi me
tunica mea
quomodo induar illa6 ?
6 illa] eam CM22V , illam CM22B CM22B CM22T
Lavi pedes meos,
quomodo inquinabo illos ?
Numérotation du verset Ct. 5,4 

Dilectus meus
misit manum suam
per foramen
et venter meus
intremuit7 ad tactum eius.
7 intremuit] contremuit CM22P CM22T
Numérotation du verset Ct. 5,5 

Surrexi
ut aperirem dilecto meo,
manus mee
distillaverunt8
8 distillaverunt CM22N CM22P CM22T CM22V Rusch ] stillaverunt Weber CM22
myrrham9
9 myrrham] murra Weber
et10 digiti mei
10 et CM22 N Rusch ] om. Weber CM22
pleni myrrha
probatissima.
Numérotation du verset Ct. 5,6 

Pessulum ostii mei11
11 mei Rusch CM22 ] om. Weber
aperui dilecto meo at ille declinaverat
atque transierat.
Anima mea liquefacta est
ut dilectus12 locutus est.
12 dilectus Rusch CM22 ] om. Weber
Quesivi
et non inveni illum,
vocavi
et non respondit mihi.
Numérotation du verset Ct. 5,7 

Invenerunt
me
custodes
qui circuierunt13 civitatem.
13 circuierunt Rusch ] circumeunt Weber CM22, circueunt CM22B CM22N CM22P, custodiunt CM22V
Percusserunt me
et14 vulneraverunt me.
14 et] om. Weber
Tulerunt pallium meum15
15 pallium meum CM22N CM22P CM22T CM22V Rusch ] + mihi Weber, mihi pallium meum CM22
custodes murorum.
Numérotation du verset Ct. 5,8 

Adiuro vos
filie Hierusalem
si inveneritis dilectum meum
ut annuntietis16 ei
16 annuntietis ΩS Ω ΩJ* CM22B CM22N CM22P CM22V Rusch (nnuntietis cacogr. )] nuntietis Weber CM22
quia amore langueo.
Numérotation du verset Ct. 5,9 

Qualis est
dilectus tuus
ex dilecto,
o pulcherrima mulierum,
qualis est dilectus tuus ex dilecto
quia sic adiurasti nos ?
Numérotation du verset Ct. 5,10 

Dilectus meus
candidus
et rubicundus
electus ex milibus.
Numérotation du verset Ct. 5,11 

Caput eius
aurum optimum,
come eius
sicut elate palmarum
nigre quasi corvus.
Numérotation du verset Ct. 5,12 

Oculi eius
sicut columbe
super rivulos aquarum
que lacte sunt lote
et resident
iuxta fluenta plenissima.
Numérotation du verset Ct. 5,13 

Gene illius
sicut areole
aromatum consite
a pigmentariis,
labia eius lilia17
17 labia eius lilia] eius lilia CM22S   CM22V, labia eius labia CM22B CM22P
distillantia
myrrham primam.
Numérotation du verset Ct. 5,14 

Manus illius
tornatiles
auree
plene hyacinthis.
Venter eius
eburneus
distinctus
saphiris.
Numérotation du verset Ct. 5,15 

Crura illius
columne marmoree
que fundate sunt super bases aureas.
Species eius
ut Libani,
electus
ut cedri.
Numérotation du verset Ct. 5,16 

Guttur illius
suavissimum
et
totus
desiderabilis.
Talis est dilectus meus
et ipse18 est amicus meus,
18 ipse CM22 N CM22CM22 V Rusch ] iste Weber CM22
filie Hierusalem.
Numérotation du verset Ct. 5,17 

Quo abiit
dilectus tuus o pulcherrima
mulierum, quo declinavit
dilectus tuus et queremus eum tecum ?

Capitulum 5

Numérotation du verset Ct. 5,1 
marg.| 1. Audiens Ecclesia se temptationibus probandam provisioni dilecti non contradicit, sed ne superetur auxilium illius1 querit,"qui non patitur temptari supra2 id quod possumus"a.
1 illius] ipsius CM22 B CM22 N CM22 CM22 T CM22 V
2 supra Rusch (= Clementina )] super CM22 (= Weber )
marg.| 2. Vel potest ex voce perfectorum sic intelligi veniat dilectus meus in hortum suum quasi : sicut eum semper diligimus et ei3 servire curamus, sic ipse in temptationibus non sinat nos usque ad defectum concuti sed iam reddat nobis mercedem pie devotionis.
3 ei] om. CM22
interl.| + EcclesiaA
interl.| + Ecclesia de ChristoB
interl.| + Vox sponse C
interl.| 9. qui me plantavit amplius irrigetD
interl.| *8. qui me in fundamento fidei, spei et caritatis collocavitE
E ¶Codd. : Rusch , om. CM22
marg.| 7. veniat dilectus, qui promisit se futurum mecum «usque ad consummationem seculi»b, modo, cum magis indigeo, maiori gratia me visitet.
in hortum suum ut4
4 ut CM22 N CM22Rusch ] et Weber
interl.| vel et F
F ¶Codd. : Rusch , om. CM22 | et comedat vel   ut CM22V
comedat
interl.| 10. gratanter accipiatur et aspiciat5
5 a. – et – a.] inv. CM22 (accipiat)
fructum
interl.| + 11. operaG
G ¶Codd. : CM22 , om. Rusch
pomorum suorum.
interl.| 12. sanctorum suorumH
marg.| 3. VENI  IN  HORTUM. Sponsus, desiderio Ecclesie respondens, eadem que petebantur6 se iam fecisse testatur, unde extranei in amorem ipsius multum possunt accendi.
6 petebantur CM22N CM22V Rusch Rusch ] petebatur CM22
interl.| + ChristusI
interl.| + Christi dicit J
interl.| + Vox sponsi K
Veni
marg.| 13. veni errantes corrigendo, infirmos sublevando, bene agentes confirmando, maturos mecum in requie7 collocando
7 requie CM22T CM22V Rusch ] requiem CM22
in hortum meum soror mea sponsa messui
marg.| 14. messui quadam falce mortis ab hac vita precidi et in cellaria beatitudinis perduxi
myrrham meam
interl.| 15. martyres amara passos, vel etiam omnes qui"carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt"c 8.
8 crucifixerunt – cum… concupiscentiis] inv. CM22
cum aromatibus meis.
interl.| 16. cum illis omnibus qui fama bonorum operum sunt insignes
Comedi favum9 cum melle meo, bibi vinum meum10 cum lacte meo.
9 favum Weber CM22 ] + meum CM22N CM22T
10 meum Weber CM22 N CM22CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
interl.| 17. id est11 refeci me illis, vel labore attritos mihi comparavi12
11 id est] om. CM22
12 mihi comparavi] incorporavi mihi CM22
marg.| 4. Per favum : qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentie querunt et aliis dilucidant ; per mel : qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant et his insatiabiliter vesci desiderant ; per vinum : fortes celestium predicatores ; per lac : infirmi adhuc auditores qui, licet diversis studiorum modis, discrepent. Una tamen superne retributionis spe communes supernus arbiter approbat.
Comedite
interl.| 18. delectamini
amici13 et14 bibite
13 amici] + mei CM22N CM22P
14 et] om. Weber CM22 H
interl.| 19. faciendo precepta mea
marg.| 5. COMEDITE. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur, sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio ut amplius mutuam inter se dilectionis curam exhibeant, et minores quod in maioribus viderint memoriter imitari satagant.
et inebriamini carissimi.
interl.| 20. integra caritate me amplectendo
marg.| 6. GREGORIUS. 15 Post potum gaudii ipsas virtutes bonorum retractando torporem mentis discutite, et ad amorem eternorum accensi temporales penas non sentiatis sicut ebrius qui obliviscitur omnium temporalium16. Comedit nec satiatur qui epulas Scripturarum didicit et iustorum exempla novit, nec tamen vita correxit, bibit et non inebriatur qui precepta vite letabundus audit sed ad implenda piger remanet.
15 Gregorius CM22 P Rusch ] om. CM22
16 sicut ebrius... temporalium] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 5,2 
interl.| + Vox EcclesieL
Ego
interl.| 25. exterius cessoM
interl.| 26. cessante persecutione quieti et contemplationi vaco
dormio et
interl.| 27. sedN
cor meum vigilat.
interl.| 28. intentionis et rationis oculis, ne tempore quietis per blanditias fallatur, et17 providet et laborat
17 et] om. CM22
marg.| 21. EGO  DORMIO. Ecclesia gentilium18 multipliciter commendata, ne secura predicationem dimittat et soli contemplationi intendat, iniungitur ei de aliorum confirmatione, et hic agit de illa successione Ecclesie que est in hoc presenti, ab illo scilicet tempore quo plenitudo gentium intraverat19 usque ad finem mundi quando Iudei intrabunt, et hic non videtur mitti ad omnino infideles, sed potius ad eos exhortandos qui sunt tepidi in Ecclesia. Et20 dicit itaque ipsa Ecclesia :   ego dormio etc.
18 gentilium] gentium CM22B CM22N CM22S   CM22V Rusch
19 intraverat] intravit CM22
20 Et] om. CM22
Vox
interl.| 29. id est aspiratio21
21 aspiratio] inspiratio CM22
dilecti mei pulsantis :
interl.| 30. ad quod ratio me ducit id etiam sponsum velle intelligo
interl.| 31. iam22 non solum moneri eos ut prius sed etiam constringi volentis
22 iam CM22 N Rusch ] id est praem. CM22
interl.| + Vox sponsiO
interl.| + Vox ChristiP
Aperi mihi
interl.| 32. predica meQ
marg.| 22. APERI.   Surge ab otio et quiete contemplationis et   aperi corda ut23 remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant.
23 ut CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
interl.| 33. ponit causas :
soror mea,
interl.| 34. quia coheres
amica mea,
interl.| 35. quia iugum servitutis egressa, arcanorum meorum es24 consciaR
24 es CM22 V Rusch ] om. CM22
columba mea,
interl.| 36. quia Spiritus mei dono illustrata, non invida
immaculata mea,
interl.| 37. quia segregata a negotiosis actibus divinis es sublimata aspectibus
marg.| 23. De sanguine meo soror mea , de accessu meo   proxima mea , de spiritu meo   columba mea , de sermone meo quem plenius ex otio didicisti   perfecta mea . S
quia caput meum
interl.| 38. id est come, vel ego caput , id est quoddam25 ex membris meis
25 quoddam] quiddam CM22
plenum est rore
interl.| 39. id est vitiis que pro tenebris ignorantie non sentiuntur, vel frigido torpore
interl.| 40. id est magnis inter se vitiis26 impliciti, et qui sunt capilli mei specietenus sed ad illicita distorti27
26 se vitiis Rusch CM22 ] sevitiis coniec. cum Glossa ordinaria in loc. cit.
27 ad illicita - distorti CM22V Rusch ] inv. CM22
guttis noctium.
interl.| 41. id est pravis sententiis quas per ignorantiam contrahunt, vel illis que mala esse sciunt sed obscurati non refugiunt
marg.| 24. Caput meum , id est fides mea et amor mei in cordibus eorum excecatis amore terrenorum refrixit et quasi prorsus deficit28.   Cincinni , id est amor proximorum {Erfurt, t. 3, f. 33va ; facsim., t. 2, p. 718a} qui sunt mei capilli capiti adherentes, sunt pleni   guttis noctium , id est patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est erga me sunt infideles et proximos persequuntur et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis interponere.
28 deficit] defecit CM22
Numérotation du verset Ct. 5,3 
interl.| + EcclesiaT
interl.| + Vox EcclesieU
interl.| + sponsa ad semetipsamV
Expoliavi me
interl.| 45. id est prorsus exui
marg.| 42. EXPOLIAVI  ME. Ecclesia, non inobediens de iniuncto officio sed metuens in assumenda fratrum cura ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur hec vita, respondet :   expoliavi me.
tunica mea
interl.| 46. impedimento seculari
quomodo induar illa29 ?
29 illa] eam CM22V , illam CM22B CM22B CM22T
interl.| 47. quasi30 : induar quidem sed quomodo ? Certe grave est. W
30 quasi] om. CM22
marg.| 44. Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens rursus mundi sordibus polluar? Quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum quamlibet eximius doctor difficile vitat peccatum.
marg.| 43. GREGORIUS. 31 Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit restat ut quibus eterna predicat ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet.
31 Gregorius] om. CM22
Lavi pedes meos,
interl.| 48. id est32 cogitationes quibus aliquando terram tangere solebam secretis fletibus compunctionis ablui, ut intrare mererer in celestem patriam.
32 id est] om. CM22 N CM22 P CM22 T
quomodo inquinabo illos ?
interl.| 53. faciendum tamen est quia dilectus
Numérotation du verset Ct. 5,4 
Dilectus meus
interl.| + Vox Ecclesie de ChristoX
marg.| 49. DILECTUS  MEUS. Ecclesia timente casum quia Dominus amorem erga se nostrum in proximorum maxime amore vult cognosci aperte33 subditur   dilectus meus, quasi : pertimesco quidem seculi conversationem, sed intelligo quod caritas operit multitudinem peccatorum et confido in dilecti mei auxilio, a quo iam sunt compuncta corda eorum.
33 aperte CM22 N CM22 T Rusch ] apte CM22
misit manum suam
interl.| 54. invisibiliter inspirando
marg.| 55. manum operantem compunctionem ; vel ad memoriam nostram reduxit operationem"quam operatus es in nobis"d quia nullius egens de sinu patris egrediens in terra pro nobis conversari voluit. Y
marg.| 50. Manum per foramen mittit, cum virtute sua animum per subtilem intellectum pulsat
per foramen
interl.| 56. id est rimulam resipiscenti apertam, licet tenuem34
34 licet tenuem] om. CM22N CM22V
et venter meus
interl.| 57. pertimescebat commissa sua te inspirante
marg.| 52. ET  VENTER. Potest per ventrem intelligi mollities et fragilitas illorum qui predicationis officium suscipiunt, quia se minus idoneos recognoscunt et timent.
intremuit35 ad tactum eius.
35 intremuit] contremuit CM22P CM22T
marg.| 51. Venter , id est mollis et fluxa pars inter nos ; vel ventris nomine cor designatur quia, sicut cibi in ventre, ita cogitationes in corde excoquuntur. Cor contremiscit36 si facere recusat pro proximis quod Deus fecit pro inimicis.
36 contremiscit Rusch ] tremiscit CM22
marg.| 50. [b] et venter intremiscit quia, infirmitas gaudens de celesti intellectu, in sua exultatione turbatur, et timet ne perdat quod tenere37 nescit.
37 tenere] tenuiter CM22
Numérotation du verset Ct. 5,5 
Surrexi
interl.| 60. et quia38 fretus eius auxilio surrexi
38 et quia] quia CM22B CM22V , om. CM22N
ut aperirem dilecto meo,
interl.| 61. predicando verbum Dei
interl.| 62. et ut aperire possem
marg.| 58. SURREXI  UT  APERIREM.   Surrexi a dormitione ad laborem quia necesse est ut qui veritatem predicare disponit, prius ad agenda ea que predicat assurgat, ne aliis predicans ipse reprobus efficiatur, cui subiuncta verba conveniunt :   manus mee distillaverunt etc.
manus mee
interl.| 63. operationes
distillaverunt39
39 distillaverunt CM22N CM22P CM22T CM22V Rusch ] stillaverunt Weber CM22
interl.| 64. aliis circumquaque expresserunt
myrrham40
40 myrrham] murra Weber
interl.| 65. exemplum amara patiendi
et41 digiti mei
41 et CM22 N Rusch ] om. Weber CM22
marg.| 59. ET  DIGITI  MEI.   Digiti , id est discretio ut solo contuitu superne retributionis non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt districti42   digiti sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent.
42 districti] discreti CM22
pleni myrrha
interl.| 66. que imputribiles facit
probatissima.
interl.| 67. quia43 actus et intentio placent.
43 quia] + et CM22P CM22T CM22V
Numérotation du verset Ct. 5,6 
Pessulum ostii mei44
44 mei Rusch CM22 ] om. Weber
marg.| 72. PESSULUM  OSTII. Causam peccati, id est incredulitatem et45 quamlibet aliam, quia ut   pessulum ostium sic causa detinet peccatum qua remota removetur et, sublato peccato, patet via Christo.
45 et] vel CM22
aperui dilecto meo at ille declinaverat
interl.| 73. dum aperirem illapsus erat in corda illorum
atque transierat.
interl.| 74. quia Deus nulli ad plenum patet sed incomprehensibilis sensus omnium excedit
marg.| 68. Dixerat quia dilectus, manu missa46 per foramen, se tetigerit ac tremore concusserit cuius tactu vehementer inflammata, cupit iam non per angustiam foraminis eius manu contingi sed, patefacta cordis ianua, felicissima47 eius amplexu perfrui, id est suavitate divine illustrationis quam raptim senserat plenius satiari. Sed, quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio eternorum que48 in alia vita reservatur, {Erfurt, t. 3, f. 33vb ; facsim., t. 2, p. 718b} subditur recte49 :   at ille declinaverat .
46 m. m.] inv. CM22
47 felicissima] felicissimo CM22
48 que] quod CM22H CM22T
49 s. r.] inv. CM22
Anima mea liquefacta est
interl.| 75. prius constricta et congelata frigore infidelitatis, contacta vero sole, ad compunctionem resolvitur
ut dilectus50 locutus est.
50 dilectus Rusch CM22 ] om. Weber
interl.| 76. intimavit se mihi et voluntatem suam mihi innotuit
marg.| 71. Ecce iam tertius gradus. Primitiva fuit ex Iudeis conversa, per quam et postquam hec gentilis de qua hactenus actum est, que gentilis, ut diximus, hanc tertiam instituit. De qua modo exequitur que usque ad novissimam intrationem reliquiarum Israel durabit successu prelatorum et subditorum.
marg.| 69. Transit51 quidem sed tamen locutus est mihi mandata sua52 relinquens ut patienter eum exspectarem, et postquam locutus est : anima mea liquefacta est .
51 Transit CM22B Rusch ] transiit CM22
52 sua Rusch ] + mihi CM22
Quesivi
interl.| 77. investigavi perfectam de eo cognitionem
marg.| 70. QUESIVI  ET  NOMEN. Vox eiusdem Ecclesie que aperuit secundum illos quos aperuit qui prius erant venter. Vel vox ipsorum53.
53 ipsorum] + id est qui aperti sunt CM22N
et non inveni illum,
interl.| 78. quia nemo in corpore54 plene potest noscere55
54 nemo – in c.] inv. CM22
55 noscere CM22 P CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] cognoscere CM22
vocavi
interl.| 79. oravi intentione desiderii et bona opera feci
et non respondit mihi.
interl.| 80. non indicavit se mihi56 quia corruptio mea prohibebat
56 se mihi]mihi CM22N CM22T , om. CM22
Numérotation du verset Ct. 5,7 
Invenerunt
interl.| 82. ne desperatio ledat consolationem accipit et amplius querit
interl.| 83. querentem
custodes
interl.| 84. curiose vigilantes57
57 curiose] + vel studiose CM22N, id est studiose CM22T | vigilantes] vel vigiles CM22N CM22P
marg.| + Custodes isti possunt intelligi tam boni quam mali. Boni enim excubant civitatem ne maligni spiritus intrent, maligni autem spiritus vigilant ut nullus intret58. Boni quidem percutiunt compungendo in amorem Dei, mali autem verberant querendo ut saltim per afflictionem retrahant sicut beatum Iob fecerunt Z
58 nullus intret] corr., nullus intrent CM22
qui circuierunt59 civitatem.
59 circuierunt Rusch ] circumeunt Weber CM22, circueunt CM22B CM22N CM22P, custodiunt CM22V
interl.| 85. ex officio
interl.| 86. ne quis procul a signis recedat
Percusserunt me
interl.| 87. magis compunxerunt me ad querendum
et60 vulneraverunt me.
60 et] om. Weber
interl.| 88. Quia quicquid in ea terreni61 remansisse deprehendunt, extinguunt eamque velut insensibilem ad queque infirma reddunt
61 in ea - terreni] inv. CM22
Tulerunt pallium meum62
62 pallium meum CM22N CM22P CM22T CM22V Rusch ] + mihi Weber, mihi pallium meum CM22
interl.| 89. velamen ignorantie que erat de veteri conversatione63
63 que... conversatione CM22T Rusch ] om. CM22
interl.| 90. idem est hic64 pallium quod superius tunica
64 hic CM22 N CM22 V Rusch ] om. CM22
custodes murorum.
interl.| 91. superiores doctores etiam alios qui muri sunt custodientes
marg.| 81. TULERUNT  PALLIUM  MEUM.   Pallium tollunt predicatores quando, si quid65 pompe secularis residuum erat, ab animo auferunt ; vel, si quod peccatum per ignorantiam inerat, detegunt.
65 quid CM22 B CM22 T CM22 V Rusch ] quod CM22
Numérotation du verset Ct. 5,8 
Adiuro vos
interl.| + Vox adolescentularumAA
marg.| 92. adiuro vos adolescentule, iam ad aliquam cognitionem promote, ad famulos Dei quos angelicam in terris vitam66 agere credunt, devote veniunt, et eos exorant ut in tempore sue orationis Domino se commendent.
66 in terris - vitam] inv. CM22
filie Hierusalem
marg.| 92b vos filie supernorum spirituum qui iam cum Deo regnant. Vel per filias   Hierusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia quos admonent67 superiores ut secum querant quia, quod a pluribus queritur, quandoque citius reperitur et ut ubique caritas dilectionis ostendatur.
67 admonent] + etiam CM22
si inveneritis dilectum meum
interl.| 93. evenit quandoque68 ut qui nuper querere incepit citius inveniat quam ille qui dudum querere inceperat
68 quandoque] aliquando CM22
ut annuntietis69 ei
69 annuntietis ΩS Ω ΩJ* CM22B CM22N CM22P CM22V Rusch (nnuntietis cacogr. )] nuntietis Weber CM22
interl.| 94. intimetis cum accessu vestre orationis ut et mihi det gratiam sue inventionis
quia amore langueo.
interl.| 95. pre amoris magnitudine omnia temporalia sunt mihi fastidio
Numérotation du verset Ct. 5,9 
interl.| + Ecclesia de IudeisAB
interl.| + Vox Synagoge ad Ecclesiam AC
interl.| 98. dicunt : adiurateAD
Qualis est
interl.| 99. scimus quia magnus est secundum naturam70 qua est genitus ex71 Patre
70 naturam] natutam cacogr. CM22
71 ex] a CM22 B CM22 N CM22 P
dilectus tuus
interl.| 100. Filius AE
AE ¶Codd. : Rusch CM22 , om. CM22H CM22B (compl. a. m. saec. XIII)
ex dilecto,
interl.| 101. ex Patre
interl.| 102. id est ex ea parte72 magis debet diligi quam timeri
72 parte] + qua CM22
o pulcherrima mulierum,
interl.| 103. pulchritudo tua ostendit pulchrum eum73 esse a quo tu pulchra es
73 p. e.] inv. CM22
interl.| 104. inter omnes sectas, tua fides precessit AF
qualis est dilectus tuus ex dilecto
interl.| 105. secundum humanitatem qua non est74 ex dilecto
74 qua non est CM22N CM22V Rusch ] que non CM22
interl.| 106. devotio tue adiurationis ostendit eum esse magnum quem mones inquiri
quia sic adiurasti nos ?
interl.| 107. ut eum queramus
marg.| 96. QUALIS  EST  DILECTUS. Hec sponsa recolens intima conscientie expavescit et pigritiam suam accusans ex humilitate ad laborem festinat, dicens : obsecro   quia sic adiurasti fervore divine caritatis75 quem habes, me quoque fac ardere et salutari admonitione in eius amore me confirmes.
75 d. c.] inv. CM22
marg.| 97. Appetita et preconia virtutum ac potentie eius congrua laude decantans, denuo interrogatur in qualium mentibus eius soleant vestigia reperiri. AG
Numérotation du verset Ct. 5,10 
interl.| + Ecclesia de gentibusAH
interl.| + Vox Ecclesie de Christo responsdentisAI
marg.| 108. DILECTUS  MEUS  CANDIDUS. Condigna querentibus a parte sponse responsio :AJ
Dilectus meus
interl.| 112. Christus : ex sola dilectione76 passus, alii : ex merito.
76 ex sola dilectione] dilectione sola CM22
interl.| 113. talis est :
candidus
interl.| 114. quia peccatum non fecit
et rubicundus
interl.| + id est Deus et homoAK
interl.| 115. quia in sanguine suo lavit peccatores77
77 l. p.] inv. CM22
marg.| 109. DILECTUS  MEUS  CANDIDUS. Primo mundus et sanctus venit in mundum, postmodum passione cruentus exivit de mundo.
marg.| 110. Per candidum : amorem divinitatis, per rubicundum78 : carnem passam accipe ut Deum et hominem notet et in utroque electus.
78 Per candidum... rubicundum] Per candidus candorem divinitatis per   rubicundus CM22, Vel praem. CM22N CM22P CM22T
electus ex milibus.
marg.| 111. ELECTUS  EX  MILIBUS. Quia «unus mediator79«e de omni numero angelorum vel hominum acceptus ; unde dicitur : «Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui» quia non est inventus alius neque in celo neque in terra qui acciperet librum.
79 mediator Rusch CM22 ( cett. )] + Dei et hominum CM22H
Numérotation du verset Ct. 5,11 
Caput eius
interl.| 118. id est ipse qui est « caput corporis Ecclesie»f
interl.| 119. divina sapientia plenum
aurum optimum,
interl.| 120. splendidum morum80
80 morum] merum CM22
marg.| 117. CAPUT  EIUS  AURUM. Alia translatio   : crines eius abietes . Abies grece elates vocatur, unde hic elate non latinum sed grecum videtur. AL
marg.| 116. Vel caput , id est divinitas quia caput Christi Deus ;   come , id est cogitationes eius sancte et recte, et tamen stultis despicabiles. [=>124]
come eius
interl.| 121. capiti eius81 adherentes
81 eius] om. CM22
sicut elate palmarum
interl.| 122. rectitudine et victoria
marg.| 123. nigre : despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis, vel82 quasi corvus, ut nulli sacramenta Ecclesie committant donec sibi matri similari videant ; vel quia, cum pulchri sint, se fuisse intelligunt nigros ex natura sua.
82 vel CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] et CM22
Numérotation du verset Ct. 5,12 
Oculi eius
interl.| 127. eum intuentes et per quos eum alii83 intuentur
83 e. a.] inv. CM22
marg.| [116.=>] 124. Oculi , id est dona Spiritus sancti84 que ipse dat, que amatores suos non in ceno more porcorum volui permittunt sed in similitudine85 aquarum claros et perspicuos reddunt, nil tenebrosum habentes, unde et rivulis et mundis aquis, non stagnis turbulentis, comparantur quia Deum vident et divinorum charismatum luce replentur, que charismata quia sola gratia dantur, subditur que lacte lote sunt, quia sicut mater sola naturali dilectione lac filiis ministrat, sic Deus sola gratia dona charismatum filiis donat86, que resident iuxta fluenta plenissima {Erfurt, t. 3, f. 34ra ; facsim., t. 2, p. 719a} aquarum87 quia quanto de Deo clarius vident tanto magis ad altiora cognoscenda intendunt. [=> 133]
84 S. s.] inv. CM22
85 similitudine CM22N CM22V Rusch ] similitudinem CM22
86 f. d.] inv. CM22
87 aquarum] om. CM22
sicut columbe
interl.| 128. innixeAM
marg.| 125. OCULI  EIUS  SICUT  COLUMBE. Solent   columbe iuxta fluenta aquarum88 residere ut volantium avium in aqua umbram videant, et sic ungues vitent. Sic sancti in Scripturis fraudes demonum prospiciunt et ex deceptione quam attendunt quasi ex umbra hostem cognoscunt et fugiunt, que fluenta plenissima dicuntur quia de quibuscumque in Scriptura consilium queritur per illa ad plenum invenitur.
88 aquarum] om. CM22
super rivulos aquarum
interl.| 129. super Scripturas, divino munere fluentes in morem aque, vel89 minores quidem
89 munere fluentes in morem aque vel  Rusch ] fluentes in morem aque vel  CM22N, spiritu fluentes CM22
que lacte sunt lote
interl.| 130. in primis tenera doctrina vel dulcissima gratia mundateAN
et resident
interl.| 131. firmiter
iuxta fluenta plenissima.
interl.| 132. altiores Scripturas sicut evangelium
marg.| 126. Potest in rivulis Veteris Legis eruditio, in fluentis evangelica perfectio intelligi, quia predicatores et nova et vetera proferunt.
Numérotation du verset Ct. 5,13 
Gene illius
interl.| 135. pudibundi prelati quos pudet audire turpia nedum facere
sicut areole
interl.| + unde alii sumant exemplum virtutumAO
aromatum consite
interl.| 136. multarum germine virtutum
a pigmentariis,
interl.| 137. apostolis vel quibuslibet precedentibus patribus
marg.| [=> 116. =>124.] 133. Gene, id est modestia et pietas salvatoris que in illo singulariter refulsit que sunt sicut areole aromatum quam ordinate sunt areole ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem90 et aspectus gratiam, ita mediator in carne apparens doctrine modestia et dulcedine delectabat presentes, attrahebat absentes. Consite a pigmentariis, hoc est apostolis et prophetis, qui concordi voce non solum eius sermones sed etiam mores Sacris Paginis descripsere in futura eius arcana91 incarnatione. Ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et alia.
90 suavitatem CM22T Rusch ] om. CM22
91 eius archana] inv. CM22
labia eius lilia92
92 labia eius lilia] eius lilia CM22S   CM22V, labia eius labia CM22B CM22P
interl.| 138. prolocutores
distillantia
interl.| 139. verbo et exemplo
myrrham primam.
interl.| 140. exemplum perfecte amaricationis sue
marg.| 134. Labia , verba doctrine eius que claritatem regni celestis promittunt gravia patientibus ;   primam myrrham , quia contemptum voluptatum predicant.
Numérotation du verset Ct. 5,14 
Manus illius
interl.| 142. quorum officium est tantum bene operari93
93 operari] + ubi nulla pars eminentior CM22P
tornatiles
interl.| 143. in nullo reprehensibiles
auree
interl.| + 144. celesti sapientia pleniAP
interl.| 145. sola spe et desiderio celestium laborantes
plene hyacinthis.
interl.| 146. pro aereo colore vel ethereoAQ
Venter eius
interl.| 147. etiam illi qui utuntur carnalibus et uxoribus non contra Deum94
94 Deum] + sed tamen molliores quam alii CM22P
eburneus
interl.| 148. candore95 vel duritia, vel frigiditate96
95 candore] vel praem. CM22
96 frigiditate CM22 ] + contra estus CM22, frigitate Rusch
distinctus
interl.| 149. quia mundo quidem utuntur sed tamen celestia non obliviscuntur
saphiris.
marg.| 141. Manus , id est opera Christi97 que enim verbo docuit, opere complevit, ut de doctrina sua mirantes operibus confirmaret ;   tornatiles quia in promptu habet facere quod vult98, sicut tornatura ceteris est promptior artibus et quia in se omnem regulam iustitie tenet, unde dicitur : «Oportet in me impleri omnem iustitiam» ;   auree qui99 virtutes quas in homine gessit, divinitatis gloria perfecit, que nos ad spem et ad100 amorem celestium excitant. Hyacinthus enim aerii coloris101 est.   Venter id est fragilitas humanitatis,   eburneus , pro decore castitatis, quia ab omni peccato immunis.   Distinctus scilicet102 non totus   eburneus nec totus saphirinus. Saphirus sublimitatem celestium significat,   distinctus ergo quia partim humana fragilitas esurie, temptatione, fatigatione, morte, partim divina celsitudo miraculis, resurrectione et ascensione intelligitur. Saphirus habet speciem sereni celi103.
97 Christi] om. CM22
98 quod CM22 N CM22 Rusch ] que CM22
99 qui Rusch ] quia CM22
100 ad] om. CM22
101 aerii coloris] aerius CM22
102 scilicet] saphiris CM22
103 sereni celi] celesti trono similem CM22N CM22V
Numérotation du verset Ct. 5,15 
Crura illius
interl.| 152. [a] id est inferiores104 in sequentibus temporibus ut crura inferior pars105
104 inferiores CM22N CM22S   Rusch ] infirmiores CM22
105 pars] + vel apostoli qui eum per mundum tulerunt CM22
marg.| [141.=>] 150. Crura , id est itinera passionis106 incarnationis que columne dicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quicquid per eum gestum est ante tempora a Deo dispositum est.   Fundate super bases , id est super prophetas, quia talis apparuit qualis predictus ab illis in divina dispositione legentibus. Vel   bases : ipsa dispositio Dei que ordinavit107.
106 passionis] om. CM22
107 Fundate... ordinavit] om. CM22S
columne marmoree
interl.| 153. fortes et sustentantes
interl.| 152. [b] vel apostoli qui eum per mundum tulerunt AR
AR ¶Codd. : CM22 §152b ; Rusch
que fundate sunt super bases aureas.
interl.| 154. super fidem patriarcharum108 et apostolorum
108 patriarcharum] + prophetarum CM22N
Species eius
interl.| 155. id est omnia109 membra
109 omnia CM22N Rusch ] + eius CM22
interl.| 156. quid per singula?
ut Libani,
interl.| 157. quia per eum omnes dealbantur
electus
interl.| + electioAS
AS ¶Codd. : CM22 P ; om. Rusch CM22  
interl.| 158. electior est110 inter speciosos
110 electior est] electiores CM22
ut cedri.
interl.| 159. altitudine111 imputribilitate et odore112
111 altitudine] + et CM22H CM22T
112 odore] + quo serpentes necantur CM22P
marg.| 151. SPECIES. Quid per113 singula ipsius redemptoris membra laudo? Totum brevi comprehendam. Quomodo Libanus altitudine et amplitudine est insignis, ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt antecellit, et sicut ille mons nobilium ferax arborum ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat, et sicut cedrus pulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore omne decus silvarum antecedit, sic dilectus"speciosus forma est pre filiis hominum"g, quia ipse non accepit ad mensuram et «de plenitudine eius omnes accepimus114«.
g Ps. 44, 3.
113 per] om. CM22 H CM22 CM22 T
114 o. a.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 5,16 
Guttur illius
interl.| 162. id est ipsa doctrina eorum
interl.| + 163. id est occulta dispositio qua foris nobis loquiturAT
suavissimum
interl.| + comparatione Veteris Legis AU
interl.| 164. quia Spiritu iuvantur115 ad implendum
115 iuvantur] adiuvantur CM22
marg.| [151.] 160. Guttur , id est internus sapor et dulcedo verborum Christi quam pauci gustant, qui autem gustant amplius esuriunt. Aliter, sicut per guttur ad labia {Erfurt, t. 3, f. 34rb ; facsim., t. 2, p. 719b} vitalis flatus ut loqui valeant procedit, sic in labiis Domini verba que dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis eius intelligi qua116 factum est ut nobis foras117 loqueretur. Totus, id est Deus et homo, desiderabilis, non solum secundum divinitatem sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis.   Talis est quasi : et necesse est si amas eum et vis ab eo amari ut eum intelligas talem118 et tali affectione ei cohereas.
116 qua] quia CM22N CM22S
117 n. f.] inv. CM22
118 i. tamen] inv. CM22
et
interl.| 165. ita AV
totus
interl.| em] 166. in singulis membris
interl.| 167. dignus queri
Talis est dilectus meus
interl.| 168. quem diligo
et ipse119 est amicus meus,
119 ipse CM22 N CM22CM22 V Rusch ] iste Weber CM22
interl.| 169. qui secreta sua120 mihi aperit et cui ego secreta cordis mei aperio
120 qui CM22 N CM22 V Rusch ] quia CM22  | s. s.] inv. CM22
filie Hierusalem.
marg.| 161. FILIE  HIERUSALEM. Pro decore carminis variantur persone colloquentium, sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponse et nomine filiarum. Cum ad patriam celestem suspirat filia, cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.
Numérotation du verset Ct. 5,17 
interl.| + Ecclesia de IudeisAW
interl.| + Vox Ecclesie de IudeisAX
interl.| + Vox Synagoge ad EcclesiamAY
Quo abiit
interl.| 174. quantum ad incomprehensibilitatem
dilectus tuus o pulcherrima
interl.| 175. fecunditate
mulierum, quo declinavit
interl.| 176. quantum ad gratiam
dilectus tuus et queremus eum tecum ?
interl.| 177. Quicumque sine consortio Ecclesie Christum querit, non inter filias debet computari.
marg.| 170. QUO  ABIIT. Audita qualitate dilecti, de qua quesierant   filie Hierusalem, addunt aliam questionem, quia enumeratis tot laudibus quis audiens non concupiscat? Et hoc in unitate sancte Ecclesie inquiri oportet in qualium corde potissimum et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri.
marg.| 171. quo abiit non relinquendo eos121 in quibus erat sed ubi122 alios associet et123 post alios etiam alios invitet124, et sic abire et declinare dicitur ad modum candele, que cum accensa sit multas alias circumquaque accendit ipsa tamen nihil patiens detrimenti.
121 eos] om. CM22
122 ubi] ut CM22
123 et] om. CM22
124 invitet Rusch ] visitet CM22N, visitat CM22P   CM22S   CM22T CM22V , + vel invitat CM22T , invitat CM22
marg.| 173. QUO  ABIIT. GREGORIUS. 125 . Sciendum quod Deus qui ubique est in loco est sed localis non est. Locale dicitur quod circumscribitur secundum partes loci, supra et infra, ante et retro, dextera et sinistra. Cum vero angeli et humane anime locales circumscribi non possunt, longe minus illa incomprehensibilis substantia. Maior vero agnitio126 que in presenti de Deo haberi potest, est secundum sola opera127 quia quod altius est in carne possumus mirificentiam operum Dei subtiliter attendere.AZ
125 Gregorius CM22 V Rusch ] om. CM22
126 agnitio] cognitio CM22
127 opera] + eius CM22
marg.| 172. QUO. Licet128 Deus communi modo omnibus rebus insit presentia, potentia, substantia, tamen familiari129 modo dicitur inesse, id est per gratiam illis quibus opera sua videntur mirabiliora. Qui licet plenam Dei notitiam non habeant, tamen mirificentiam operum Dei acutius considerant.
128 Licet] Gregorius  praem. CM22N CM22V
129 familiari CM22P Rusch ] familiori CM22N   CM22S, familiariori CM22



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_5)

Notes :