Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Ct. 3,1 

In lectulo meo per noctes
quesivi
quem diligit
anima mea.
Quesivi illum et non inveni.
Numérotation du verset Ct. 3,2 

Surgam
et circuibo
civitatem
per vicos
et plateas
queram quem diligit anima mea. Quesivi illum et non inveni.
Numérotation du verset Ct. 3,3 

Invenerunt me
vigiles
qui custodiunt civitatem.
Num quem diligit1 anima mea vidistis ?
1 diligit Rusch CM22 ] dilexit Weber
Numérotation du verset Ct. 3,4 

Paululum cum pertransissem eos
inveni quem diligit anima mea.
Tenui eum2
2 eum] illum CM22L CM22N
nec dimittam donec introducam
illum
in domum
matris mee
et in cubiculum
genetricis mee.
Numérotation du verset Ct. 3,5 

Adiuro vos filie Hierusalem
per capreas cervosque camporum
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam
donec ipsa velit.
Numérotation du verset Ct. 3,6 

Que est ista
que ascendit
per desertum
sicut
virgula
fumi
ex aromatibus
myrrhe
et thuris
et universi pulveris pigmentarii.
Numérotation du verset Ct. 3,7 

En lectulum Salomonis sexaginta
fortes
ambiunt ex fortissimis
Israel
Numérotation du verset Ct. 3,8 

qui sunt3 tenentes gladios
3 qui sunt CM22 L CM22 N CM22CM22 V Rusch ] Omnes Weber CM22
et ad bella doctissimi
uniuscuiusque ensis
super femur suum
propter timores nocturnos.
Numérotation du verset Ct. 3,9 

Ferculum fecit sibi rex Salomon
de lignis Libani
Numérotation du verset Ct. 3,10 

columnas eius
fecit argenteas
reclinatorium aureum
ascensum purpureum
media caritate constravit propter filias Hierusalem.
Numérotation du verset Ct. 3,11 

Egredimini
et videte
filie Sion
regem Salomonem
in diademate
quo coronavit illum4 mater sua
4 illum Rusch ] eum Weber CM22
in die desponsationis5
5 desponsationis] disponsionis Weber
illius
et
in die letitie cordis eius.

Capitulum 3

Numérotation du verset Ct. 3,1 
interl.| + Vox Ecclesie electe de gentibusA
interl.| + Ecclesia de gentibusB
interl.| 5. ecce"plenitudo gentium intrat"a
interl.| 6. multiplices tenebras ignorantie
quesivi
interl.| 8. summum bonum
quem diligit
interl.| 7. modo integre quem prius incognitum querebat
anima mea.
interl.| 9. ratio naturalis
marg.| 1. IN  LECTULO. Orantibus predicatoribus de Iudea ecce gentilitas divino spiritu divino1 afflata ad agnitionem sue salutis advenit et inventam firmo amore tenet ; unde sequitur vox eius plene intrantis.C
1 divino] om. CM22
marg.| IN  LECTULO  MEO. GREGORIUS. Moraliter2. Lectulum sibi sancta anima in nocte facit {Erfurt, t. 3, f. 31rb ; facsim., t. 2, p. 713b} dum omnes mundi perturbationes fugiens secretum in quo requiescit comparat. In hoc lecto dilectum querit, quia dum a sollicitudinibus vacat in eius inquisitione quomodo ad illud3 perveniat requiescit, sed dum in mundo vivit tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur eo frequentius querit et ferventius eum quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subiungit :   quesivi eum et non inveni , quia vero maximo desiderio estuat et quicquid tenet ei non sufficit donec dilectum inveniat. Ideo perseverantiam inquisitionis subiungit :   surgam et circuibo civitatem .
2 Gregorius. Moraliter CM22N Rusch ] Gregorius CM22P CM22T om. CM22
3 illud] illum CM22
marg.| 2. IN  LECTULO. Ex quo Adam peccavit, cepit homo in terrenis quiescere et tamen duce ratione quasi per somnium4 veram beatitudinem intelligens ipsam in terrenis putabat consistere.
4 duce ratione - quasi per somnium] inv. CM22
marg.| 3. HIERONYMUS. Moraliter.5 In lectulo anima Deum querit quando in suo otio quidem6 appetit Deum videre et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur et abscondit se sponsus ut non inventus ardentius queratur.D
5 HIERONYMUS. Moraliter.] om. CM22
6 quidem] om. CM22
Quesivi illum et non inveni.
interl.| 10. multotiens secundum diversa precepta philosophorum7
7 philosophorum CM22 N CM22 V Rusch ] om. CM22
marg.| 11. ET  NON  INVENI. Quia mihi gentilitati non8 angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divine cognitionis ostendit, ideo   non inveni quod ubi comperi quod   in lecto non posset9 inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere et ad laborem salutifere inquisitionis accingi, terra et mari publice et privatim universorum quos sapientes audirem magisteria adire.
8 mihi gentilitati - non] inv. CM22
9 posset] posses CM22B CM22H CM22L CM22T
marg.| 4. [b] Vici sunt spirituales viri10 qui, dum ad celestia gradiuntur, angustam viam tenent; platee, id est seculares qui multas voluptates sequuntur et lata via incedunt. Omnes ergo circuit quia omnes sanctos qui sunt vel fuerunt mente conspicit et imitatur, etiam in secularibus aliquando invenit quod valeat ad inquisitionem sponsi. Sed postquam laborem geminatum inquisitionis11 ostendit iterum difficultatem inventionis subdit : quesivi et non inveni , sed dum querit et non invenit ipsa et queritur et invenitur ; unde dicitur :   invenerunt me vigiles .
10 viri] om. Rusch
11 g. i.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 3,2 
Surgam
interl.| 13. a lecto mundiE
et circuibo
interl.| 14. [a] diligenter investigabo
interl.| 14. [b] per totum mundum F
F ¶Codd. : Rusch , om. CM22
civitatem
interl.| 15. EcclesiamG
per vicos
interl.| 16. arte viventes, id est maiores et12 spirituales
12 et CM22 H Rusch ] om. CM22
et plateas
interl.| *17. minus sapientesH
H ¶Codd. : Rusch , om. CM22
interl.| 18. latiora13 precepta tenentes, id est minores, licite mundo utentes
13 latiora CM22P CM22S   CM22V ] laxiora CM22
queram quem diligit anima mea. Quesivi illum et non inveni.
marg.| 12. QUESIVI. Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.
Numérotation du verset Ct. 3,3 
Invenerunt me
interl.| 22. Philippus eunuchumb, Petrus Corneliumc invenit
b Act. 8, 29.
c Act. 10.
vigiles
interl.| 23. solliciti preconesI
qui custodiunt civitatem.
interl.| 21. qui14 parati sunt ad docendum
14 qui CM22 Rusch ] quia CM22 P CM22 CM22 T CM22 V
interl.| 24. quia pia sollicitudine ad custodiam Ecclesie verbo predicationis excubantJ
marg.| 19. INVENERUNT  ME. Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns tandem se15 manifestare dignatus est, et cui inspiraverat ut quereret, querenti16 donavit ut inveniret17.
15 se CM22 N CM22 V Rusch ] om. CM22
16 querenti CM22T Rusch ] + mihi CM22
17 inveniret CM22B CM22P Rusch ] invenirem CM22
interl.| + Ecclesia de Christo dicit : K
Num quem diligit18 anima mea vidistis ?
18 diligit Rusch CM22 ] dilexit Weber
interl.| 26. qua via potero illum19 assequi?
19 illum Rusch ] eum CM22
marg.| 20. NUM  QUEM  DILIGIT. Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur20.
20 alloquitur CM22T Rusch ] loquitur CM22
marg.| 25. NUM  QUEM  DILIGIT. Ecclesia interrogat   vigiles cum predicationem intente suscipit et in ea bonorum operum exhibitione fructificat.
Numérotation du verset Ct. 3,4 
Paululum cum pertransissem eos
interl.| 31. cum cetibus eorum me miscuissem et eorum dicta percurrissem
marg.| 27. CUM  PERTRANSISSEM. Per eos transit quia in ipsis videt formam eius quem querit et tamen transit quia Deum qui est ultra21 incipit imitari et intueri.
21 est ultra] inv. CM22
marg.| 28. Transit Petrus vigiles dum contemnit22 prophetas et Domino prophetarum, dicit23 d : «Tu es Christus filius Dei vivi».L
d Mt. 16, 16.
22 contemnit] contempsit CM22
23 dicit] dicens CM22
inveni quem diligit anima mea.
interl.| 30. quia quam cito aliquis vero intuitu Deum exquirit24 statim Deum invenitM
24 exquirit] inquirit CM22
Tenui eum25
25 eum] illum CM22L CM22N
interl.| 32. quanto intentius quesivi, tanto ardentius inventum tenui
nec dimittam donec introducam
interl.| 33. eius fidem, vel operationem pro aliqua tribulatione
marg.| 34. DONEC  INTRODUCAM etc. D  onec in fine mundi Synagogam per quam auditum fidei suscepi et mysterium26 regenerationis ad fidem eius revocare satagam
26 mysterium CM22N CM22V Rusch ] ministerium CM22
marg.| *29. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam que prius vocaverat27 illam per apostolos.N
N ¶Codd. : Rusch , om. CM22
27 vocaverat] scrips., vocarat Rusch CM22
interl.| + 14. vel eum O
in domum
interl.| 36. ut eos inhabitet
interl.| 35. in collectionem, quia tunc omnis Israel28 salvus fiet29
28 tunc – omnis Israel] inv. CM22
29 fiet] erit CM22
matris mee
interl.| 37. que genuit in fide30
30 que genuit in] que me genuit in CM22H CM22N CM22S , sinagoga quia genuit CM22B
et in cubiculum
interl.| 38. ut in 31 perseverantia bonitatis eorum quiescat
31 in CM22 N Rusch ] om. CM22
genetricis mee.
interl.| 39. que me32 instruxit ad vivendum
32 me] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 3,5 
interl.| + ChristusP
interl.| + Vox ChristiQ
Adiuro vos filie Hierusalem
interl.| 43. que de Iudeis in fide precessistis33
33 que] qui CM22 B CM22 P CM22 CM22 T
marg.| 40. ADIURO  VOS. Christus audiens se per hos introducendum, adiurat ne ei parent impedimentum.
marg.| 41. ADIURO  VOS. Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris ut non minorem se dominus Ecclesie de gentibus quam de Iudeis collecte curam habere sed equalem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim hec regina austri capitur amore sponsi quam prima amica de Iudeis.
per capreas cervosque camporum
marg.| 42. CERVOSQUE. Cervi est in senectute serpentem comedere et, pro siti a veneno concepta, ad fontem properare et inde potando iuvenescere, cadentibus pilis et cornibus quod cuique fideli competit34 per lavationem baptismi.
34 fideli c.] inv. CM22
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam
interl.| + quod minus est R
interl.| 44. ne saluti eorum contradicatis neque illos inquietetis qui de preputio ad fidem convenerunt
donec ipsa velit.
interl.| 5. surgere ; designat quod Ecclesia de gentibus spontanee sit subditura se vigiliis et laboribus pro DominoS
Numérotation du verset Ct. 3,6 
interl.| + Ecclesia de gentibusT
T ¶Codd. : CM22 B ; om. Rusch
interl.| + Vox Synagoge admirantis Ecclesiam de gentibus congregatamU
U ¶Codd. : CM22 T ; om. Rusch
Que est ista
interl.| 55. quanta laude et admiratione digna
marg.| 47. QUE  EST  ISTA. Ulterius agit35 de Ecclesia de36 gentibus conversa quomodo ab apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata.
35 agit] aget CM22 B CM22 L CM22 N CM22 P CM22 CM22 T CM22 V
36 de] ex CM22
marg.| 46. QUE  EST  ISTA. Iudei conversi videntes etiam gentes 37converti et in amorem sponsi pariter recipi non ex invidia sed quasi admirantes et de societate fratrum congaudentes inquirunt si salus sit38 promissa gentibus, quod multum fuerat dubium.
37 etiam g.] inv. CM22
38 s. s.] inv. CM22
que ascendit
interl.| 56. ab infimis voluptatibus ad alta virtutum, immo ad Deum
marg.| 48. que ascendit eodem tempore et dormit cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesia et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat39.V
39 appropiat CM22N Rusch ] approperat CM22, approperat vel appropiat CM22T
per desertum
marg.| 49. Per desertum , id est per medium gentium que nulla erant virtutum fruge fecunde, quas nullus propheta vel angelus ad cultum Dei instituerat. Vel   per desertum quia a mundi illecebris separata celestibus preceptis est dedita.
sicut
interl.| 57. ecce modus ascensionisW
interl.| 58. recta et extenuata
virgula
interl.| 59. propter agilitatem
fumi
interl.| 60. editiX
marg.| 51. Fumus eodem tempore partim oritur, partim qui prius ortus fuerat40 solet in sublimioribus disparere ; sic Ecclesia in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam qui prius nati fuerunt semper colligitur ad celestia.
40 ortus f.] inv. CM22
marg.| 50. Fumus ex igne natus ad41 alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus, sic Ecclesia igne sancti solius42 Spiritus in amorem Dei accensa, ascendere non desinit donec a terrenis abstracta ad invisibilia celi rapiatur.
41 ad] in CM22
42 sancti solius Rusch ] solius CM22T , sancti CM22
ex aromatibus
interl.| 61. ex multis virtutibus
myrrhe
interl.| 62. mortificationis carnis que est pars aromatum
et thuris
interl.| 63. suavitatis orationum
marg.| 52. EX  AROMATIBUS. Nota quod aromata commemorans primo myrrham, deinde thus et postea universum pulverem   pigmentarii ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offerre Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere.
et universi pulveris pigmentarii.
interl.| 64. et ne per singula omnium virtutum curram 43
43 omnium v. – curram] inv. CM22
marg.| 53. Pigmenta in pulverem redacta valent ad confectionem, sic virtutes cum non extollunt animum sed quasi in pulverem reputatione agentis rediguntur ad perfectionem ducunt44.
44 ducunt Rusch ] perducunt CM22
marg.| 54. Pigmentarius vel homo qui operam dat virtutibus, vel Deus qui virtutes largitur.
Numérotation du verset Ct. 3,7 
interl.| + Vox EcclesieY
En lectulum Salomonis sexaginta
interl.| 68. Per sexaginta fortes 45 universos predicatores accipimus46 qui decalogum legis perfectione operum implent47 et denarium retributionis pro perfectione operum exspectant.
45 fortes CM22 N CM22 V Rusch ] om. CM22
46 p. a.] inv. CM22
47 implent] adimplent CM22
fortes
interl.| 69. electi in regnum vel in regimen48
48 regnum vel in regimen Rusch ] regnum CM22T CM22V, regimen CM22
ambiunt ex fortissimis
interl.| 70. secundum fidem vel carnem
marg.| 65. EN  LECTULUM. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans quo ascendat, scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet49 media fercula50 sunt caritate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem51 accessisse in qua prior est, quia similiter habet nuptialem apparatum, et predicatores habet quos Deus ad eos non misisset nisi eos preelegisset.
49 quia scilicet] inv. CM22
50 fercula CM22 B CM22 P CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] ercula cacogr. Rusch , ferculo CM22 L, ferculi CM22
51 eamdem... dilectionem CM22B CM22L CM22N CM22V ] eadem... dilectione CM22
marg.| 66. EN  LECTULUS. Lectulus veri pacifici eterna beatitudo in qua rex cum sanctis52 quiescit, ad quam Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit tandem perfecte perveniet, vel etiam lectulus Dei est in presenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque   lectulum ambigunt53 fortissimi quia et presentem quietem et pacem Ecclesie predicatores contra incursus tuentur, et internam54 patrie celestis quietem55 quique perfectiores fixa intentione speculantur.
52 sanctis] sanctus cacogr. Rusch
53 ambigunt] ambiunt Rusch
54 internam CM22L CM22N CM22V Rusch ] in eternam CM22
55 quietem] requiem CM22
Israel
marg.| 67. Israel id est vir videns Deum, quo nomine iuste vocantur omnes qui ad divine visionis gaudia tendunt56, inter quos fortissimi sunt57 qui vel celestis dono {Erfurt, t. 3, f. 31vb ; facsim., t. 2, p. 714b} speculationis sublimantur, vel predicationis mysterium58 suscipiunt.
56 g. t.] inv. CM22
57 sunt] om. CM22
58 mysterium CM22H CM22L CM22T Rusch ] ministerium CM22
Numérotation du verset Ct. 3,8 
59 qui sunt CM22 L CM22 N CM22CM22 V Rusch ] Omnes Weber CM22
marg.| 74. Qui sunt tenentes quia indesinenter habent verbum Dei in promptu et60 ad resecanda superflua et in se et in subditis et ad repellendos hostes et conculcandos61
60 et] om. CM22
61 conculcandos] confutandos CM22
marg.| 71. QUI  SUNT  TENENTES. Verbum Dei tenent et periti sunt qualiter utantur illo, tam alios quam se quantum ad vitia expugnando.
et ad bella doctissimi
marg.| 75. AD  BELLA  DOCTISSIMI. Qui62 tot milibus annorum contra diabolum in carnis fragilitate pugnaverunt, ex assiduo usu docti sunt
62 qui CM22V Rusch ] quia CM22
uniuscuiusque ensis
interl.| 76. quia63 bona predicatio non valet ipsis si mala vita sequatur, subdit uniuscuiusque .
63 quia CM22 V Rusch ] et praem. CM22
super femur suum
interl.| 77. super humanitatem suam ut eius dominetur64 motibus, ne cum aliis predicant ipsi reprobi inveniantur
64 dominetur CM22 Rusch ] dominentur CM22N CM22S  
propter timores nocturnos.
interl.| 78. id est temporales quamdiu hostis habet locum
inter. l 73. Sancti semper sunt de spe certi sed de temptatione suspecti.Z
marg.| 72. PROPTER. Ne insidie temptatoris si eos securos inermesque repererint sternant, et ne eis expugnatis lectulum quem custodire debuerunt fedent65, scilicet ne presens pax Ecclesie violetur et sic futura beatitudo amittatur.
65 lectulum... fedent] lectulus... fedetur CM22
Numérotation du verset Ct. 3,9 
Ferculum fecit sibi rex Salomon
interl.| 80. GREGORIUS. ferculum 66 in quibus ipse sedet, iudicans de singulis et per quos levat alios ad epulas eterne beatitudinis
66 Gregorius. ferculum] om. CM22
marg.| 79. FERCULUM. Non solum per hoc quod et in67 presenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa68 gentibus, sed etiam per hoc quod de nobis fecit quosdam69   ferculum , id est quos de loco ad locum ferret sui verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur70. Vel ita : pacificus ad cuius lectum71 propero ita munivit me, et hoc fecit per   ferculum , id est per apostolos per quos sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram72 misit.
67 quod et in CM22 L CM22 N CM22 P CM22 V Rusch ] quod in CM22
68 sit p.] inv. CM22
69 quosdam CM22 B CM22 H CM22 L CM22 N CM22 P CM22 T CM22 V Rusch ] quoddam CM22 , CM22 L (super ras.)
70 per mundum - feratur] inv. CM22
71 lectum] lectulum CM22H CM22P
72 meam... nostram] meam salutem CM22H, salutem CMS, nostram salutem CM22
de lignis Libani
interl.| 81. id est fortibus, celsis, speciosis, odoriferis, imputribilibus, candis73
73 candidis Rusch ] candidatis CM22, om. CM22N
Numérotation du verset Ct. 3,10 
columnas eius
interl.| 87. sustentatores aliorum etiam prelatorum sicut Iacobus, Petrus et Ioannese
fecit argenteas
interl.| 88. claritate divini Verbi instructas
reclinatorium aureum
marg.| 82. Reclinatorium , id est sui speculatores plenos divina sapientia, vel   reclinatorium facit in ferculo cum spem perpetue quietis fidelibus promittit ;   aureum , quia requiem sue visionis gloria coruscam preparat.
interl.| + Columpne argente et reclinatorium aureum quia per lucem sermonis invenitur apud animam claritas quietisAA
AA ¶Codd. : CM22 V ; om. Rusch
ascensum purpureum
marg.| 83. ASCENSUS  PURPUREUM.   Ascensus sunt illi per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum ; qui sunt purpurei, id est ad martyrium prompti. Vel ipse virtutes sunt   ascensus que sunt vere purpure quibus decorantur anime fideles74. Vel ipse Christus   ascensus per quem et in Ecclesiam et in celum intratur, purpureus, quia «lavit nos in sanguine suo»f et nullus ingreditur Ecclesiam75 nisi sacramentis dominice passionis imbutus.
74 vere... fideles] vera purpura qua decorantur fideles anime CM22 , vera vel vere...   purpura vel purpure...   qua vel quibus... CM22T
75 i. E.] inv. CM22
media caritate constravit propter filias Hierusalem.
interl.| 86. Hec76 omnia vilescere facit77 ad comparationem illius rei que media est, id est commune ornamentum omnium aliarum78, et designat eam proprio vocabulo. Preter caritatem cetere virtutes nihil sunt et, omnibus aliis destructis, sola caritas non excidet.
76 Hec CM22 N Rusch ] id est praem. CM22
77 facit CM22 B CM22 N CM22 CM22 T] fecit CM22
78 aliarum] aliorum CM22
marg.| 84. MEDIA  CARITATE. Vel   caritate qua pro nobis passus est,   media , id est Ecclesie corda79 instar strati paravit ubi fideles anime molliter quiescant, quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit. Unde addit :   propter filias Hierusalem ,   propter animas celestium desiderio estuantes80, quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit.
79 E. c.] inv. CM22
80 estuantes] flagrantes CM22
marg.| 85. MEDIA. GREGORIUS. 81 Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere diligat proximum   propter filias Hierusalem , quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filie que per caritatem a Dei edificio non aliene sunt82.AB
81 Gregorius] om. CM22
82 a. s.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 3,11 
Egredimini
interl.| 95. ab ignorantia infidelitatis
marg.| 89. EGREDIMINI. Pulchro ordine, post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum83 eius predicare incipit et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo et successus huius Ecclesie que, de Iudeis primitus instituta, prelatis, iudicibus aliisque gradibus, illam primam iam post apostolos tepidam admonet ut successoribus et contribulibus eorum84 a quibus predicata fuit vicem reddat.
83 ornatum] ornamentum CM22B CM22L
84 et contribulibus - eorum] inv. CM22
et videte
interl.| 96. id est85 intelligite
85 id est CM22 N Rusch ] om. CM22
filie Sion
interl.| 97. id est86 Iudei
86 id est sic Rusch ] om. CM22
regem Salomonem
interl.| 98. verum Deum pacificantem homines Deo
in diademate
marg.| 90. IN  DIADEMATE. Quasi latentem in humanitate qua vicit diabolum, et caro fuit causa huius victorie. Nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur.AC
quo coronavit illum87 mater sua
87 illum Rusch ] eum Weber CM22
interl.| 99. Maria
marg.| 91. In diademate , id est in illa spinea corona qua   coronavit eum Iudea   mater sua .
marg.| 92. QUO  CORONAVIT. Qua humanitate honestavit eum   mater in hoc quod virgo est88, non deturpans, ut alie mulieres, sorde originalis peccati, et mittit {Erfurt, t. 3, f. 32ra ; facsim., t. 2, p. 715a} nos ad historiam89.
88 est] om. CM22
89 historiam] + hanc scilicet quia de virgine natus est CM22N
90 desponsationis] disponsionis Weber
interl.| 100. in 91 annuntiatione que fuit initium caritatis92 quando desponsata fuit Ecclesia Christo, vel ipsa virgo deitati
91 in] id est praem. CM22
92 caritatis] claritatis CM22
illius
interl.| 101. matris quantum ad Deum, vel filii quantum ad Ecclesiam
marg.| 94. Quasi : credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hec descriptio pro Ecclesie multiplicitate extenditur93.
93 Hec... extenditur Rusch ] om. CM22
et
interl.| 102. videteAD
in die letitie cordis eius.
interl.| 103. quia rationalis
marg.| 93. DESPONSATIONIS  ILLIUS. Si   illius referimus ad matrem, dicimus   in tempore annuntiationis ; si ad filium : resurrectionis que precipua letitia fuit quia tunc solutum est94 genus humanum.
94 est CM22 N CM22 Rusch ] om. CM22



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_3)

Notes :