Capitulum 8

Numérotation du verset Ct. 8,1 

Quis
mihi det te
fratrem meum,
sugentem
ubera matris mee
ut inveniam te,
solum1 foris
1 solum Ω ΩJ Rusch ] om. Ω M ΩS  Clementina Weber CM22
et deosculer te2,
2 te ΦP Θ Ω Rusch Clementina etc.] om. Edmaior.
et iam nemo me despiciat ?3
3 nemo me CM22 N CM22 P CM22 T] inv. CM22 , nemo CM22 V
Numérotation du verset Ct. 8,2 

Apprehendam te
et ducam4
4 ducam] + te CM22B CM22N, inducam CM22T , inducam te CM22V
in domum matris mee5
5 matris] patris CM22N
et in cubiculum
genitricis mee6.
6 et in cubiculum genitricis mee Rusch CM22 ] om. Weber
Ibi me docebis
et dabo tibi poculum
ex vino condito
et mustum malorum granatorum meorum.
Numérotation du verset Ct. 8,3 

Leva eius
sub capite meo
et dextera illius
amplexabitur me.
Numérotation du verset Ct. 8,4 

Adiuro vos, filie Hierusalem,
ne suscitetis
neque7 evigilare faciatis dilectam
7 neque] et Weber
donec ipsa velit.
Numérotation du verset Ct. 8,5 

Que est ista
que
ascendit de deserto,
deliciis affluens
innixa8 super dilectum
8 innixa] et nixa Weber
suum9.
9 suum] MEUM vel SUUM CM22B CM22P
Sub arbore malo
suscitavi te.
Ibi
corrupta est mater tua, ibi violata est genetrix sua10.
10 sua] tua Weber CM22
Numérotation du verset Ct. 8,6 

Pone me
ut signaculum super cor tuum
ut signaculum super brachium tuum
quia fortis est ut mors
dilectio,
dura sicut infernus11
11 infernus CM22 B CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] inferus Weber
emulatio.
Lampades eius lampades ignis atque flammarum.
Numérotation du verset Ct. 8,7 

Aque multe
non poterunt extinguere caritatem
nec flumina
obruent illam.
Si dederit homo
omnem substantiam domus sue
pro dilectione,
quasi nihil despiciet eam12.
12 despiciet eam] despicient eum Weber
Numérotation du verset Ct. 8,8 

Soror nostra parvula13parva et ubera
13 parvula CM22B Rusch ] parva Weber , + est CM22N CM22P
non habet.
Quid faciemus sorori nostre
in die
quando alloquenda est ?
Numérotation du verset Ct. 8,9 

Si murus est edificemus super eum14 propugnacula argentea.
14 eum] eam CM22N CM22T
Si ostium est
compingamus
illud tabulis
cedrinis.
Numérotation du verset Ct. 8,10 

Ego
murus
et ubera mea sicut turris
ex quo
facta sum coram eo
quasi pacem
reperiens.
Numérotation du verset Ct. 8,11 

Vinea
fuit Pacifico
in ea
que
habet populos.
Tradidit eam
custodibus,
vir
affert
pro fructu eius
mille argenteos.
Numérotation du verset Ct. 8,12 

Vinea mea coram me est.
Mille tui Pacifici15
15 Pacifici Ω etc. Rusch Clementina ] Pacifice Weber
et ducenti
his
qui custodiunt fructus
eius.
Numérotation du verset Ct. 8,13 

Que habitas in hortis,
amici auscultant te16.
16 te Ω M*S ΩJ* Rusch ] om. Clementina Weber
Fac me audire vocem tuam.
Numérotation du verset Ct. 8,14 

Fuge dilecte mi
et assimilare
capree
hinnuloque cervorum
super montes aromatum17.
17 aromatum] + Explicit CM22N, + Explicit liber Sirasirim id est Canticum canticorum CM22T, + Explicit Liber Canticum canticorum Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Ct. 8,1 
interl.| + EcclesiaA
A ¶Codd. : CM22 B ; om. Rusch
interl.| + Vox patriarcharum de ChristoB
B ¶Codd. : CM22 T ; om. Rusch
Quis
interl.| 4. O utinam aliquis
mihi det te
marg.| 1. QUIS  MIHI  DET  TE. Introducitur Iudea, iam inspirata1 et edocta, et summo desiderio Deum investigat.
1 i. i.] inv. CM22
fratrem meum,
interl.| 5. cuius non debui immemor esse, quia secundum carnem frater meus est
sugentem
interl.| 6. quibuscumque2 sabbatis dum loqueretur inter sapientes interrogans et respondens
2 quibuscumque] quibusque CM22
interl.| 7. legis vel Synagoge
ut inveniam te,
interl.| 8. id est cognoscam tue humanitatis naturam
solum3 foris
3 solum Ω ΩJ Rusch ] om. Ω M ΩS  Clementina Weber CM22
interl.| 9. quia intus nulli fas est
marg.| 2. FORIS. Intus erat dilectus dum «in principio erat Verbum»a, foris dum «Verbum caro factum est»b.
a Io. 1, 1.
b Io. 1, 14.
et deosculer te4,
4 te ΦP Θ Ω Rusch Clementina etc.] om. Edmaior.
marg.| 3. deosculer 5, id est «facie ad faciem» videamc et ore ad os loquar.
c Cf. Ex 33, 11 . Cf. etiam Gn. 32, 30 ; 1Cor. 13, 12 ; etc.
5 deosculer Rusch Edmaior. ] osculer CM22 , om. CM22 N CM22 P
interl.| 10. incipiam iungi fide ut quandoque plene iungar nuptiarum tempore
et iam nemo me despiciat ?6
6 nemo me CM22 N CM22 P CM22 T] inv. CM22 , nemo CM22 V
interl.| 11. iam gentilitas non dicat   me excecatam et reprobatam7
7 me] om. CM22 B CM22 N CM22 P CM22 T CM22 V
Numérotation du verset Ct. 8,2 
Apprehendam te
interl.| 13. Et exinde apprehendam 8 si velis aufugere
8 apprehendam] + te CM22
interl.| + Item Christus aufugere videtur cum pauei creduntC
C ¶Codd. : CM22 T ; om. Rusch CM22 | pauei] ? sic CM22
et ducam9
9 ducam] + te CM22B CM22N, inducam CM22T , inducam te CM22V
interl.| 14. alios docebo Iudeos
in domum matris mee10
10 matris] patris CM22N
interl.| 15. in multitudinem11
11 multitudinem] + Iudeorum intrantium CM22N
et in cubiculum
interl.| 16. in secretariumD
D ¶Codd. : Rusch CM22 ; om. CM22 B CM22 H CM22 CM22 V | secretarium] contemplatione CM22 P
genitricis mee12.
12 et in cubiculum genitricis mee Rusch CM22 ] om. Weber
interl.| + SynagogeE
Ibi me docebis
interl.| 17. te mihi manifestabis, cognitionem tuam in me semper augebis plusquam per legem et prophetas
et dabo tibi poculum
interl.| 18. faciam te delectari
marg.| 12. IBI  ME  DOCEBIS. Tu augebis gratiam in me et ego non ingrata augebo servitium.
ex vino condito
interl.| 19. in conversis, multis virtutum et operum pigmentis
et mustum malorum granatorum meorum.
interl.| 20. et etiam calefieri et exhilarari in sanguine martyrum
Numérotation du verset Ct. 8,3 
Leva eius
interl.| 22. et tunc erit13
13 erit] + id est cum inductus fuerit in domum matris mee CM22T
sub capite meo
interl.| 23. in hoc presenti
et dextera illius
interl.| 24. quandoque
amplexabitur me.
marg.| 21. Leva , id est mysterium incarnationis14 et dona que dat in presenti erit   sub capite , quia per ea sustentata in presenti contra perturbationes mundanas quiescit, et quodammodo cum Deo dormit ;   et dextera , id est futura bona, id est15 plena ipsius visio   amplexabitur me , id est ita undique circumdabit ut nullus turbo miserie possit intervenire.
14 mysterium] ministerium CM22H
15 id est] et CM22
Numérotation du verset Ct. 8,4 
interl.| + ChristusF
interl.| + Vox ChristiG
Adiuro vos, filie Hierusalem,
interl.| 27. in lavacro regenerati et fide uniti quamvis imperfecti
marg.| 25. ADIURO  VOS. Audiens sponsus illam ultimam Ecclesiam et in presenti velle dormire et quandoque requiescere, et videns multos gigni ab Ecclesia qui alios perturbant, admonet illos ut a perturbationibus desistant16.
16 desistant] quiescant CM22N CM22V, + vel cessent CM22N
interl.| + ipse gaudens eis desideriis adiurat credentes ex Iudeis ne fidem gentium turbentH
ne suscitetis
interl.| 28. tumultu carnalium perturbationum
neque17 evigilare faciatis dilectam
17 neque] et Weber
interl.| 29. a quiete placidissime devotionis qua conspectibus sui conditoris astare delectatur
donec ipsa velit.
marg.| 26. DONEC  IPSA  VELIT. Donec completis divine servitutis obsequiis ipsa ad communem redire curam humane fragilitatis necessitatibus admonita consentiat.
Numérotation du verset Ct. 8,5 
interl.| + Ecclesia de gentibusI
interl.| + Vox Synagoge admirantis Ecclesiam de gentibus congregatamJ
Que est ista
interl.| 33. quam digna
marg.| 30. QUE  EST  ISTA. Iudea in tantam sponsi agniti caritatem exardescente, gentilis admirando et congratulando dicit :   que est ista ?
que
interl.| 34. que gradibus virtutum ad gratiam pervenit
ascendit de deserto,
interl.| 35. de priori excecatione
deliciis affluens
interl.| 36. operibus electis et desiderio solius patrie celestis
innixa18 super dilectum
18 innixa] et nixa Weber
interl.| 37. merito super illum   innixa a quo solo omnis gratia
suum19.
19 suum] meum vel   suum CM22B CM22P
interl.| 38. prius20 ‘meum’ quando erat excecata
20 prius. CM22 N CM22 V Rusch ] praem. vel CM22
interl.| + ChristusK
interl.| + Vox Christi, vox sponsi miranti Synagoge respondens : L
Sub arbore malo
interl.| 39. hortid M
d Cf. Gn. 3.
M ¶Codd. : CM22 ; om. CM22B CM22H CM22N CM22S   CM22T Rusch | horti] coniec. et scrips. , or<at?> CM22 , revera or<ti> id est paradisi
interl.| + primi parentis vel sub peccatoN
suscitavi te.
interl.| 40. per fidem passionis te revocavi
interl.| 32. Quasi : quia ad tantam provecta es gratiam, pone me signaculum e, et est causa premissa quia te sitam sub peccato primi parentis, vel sub peccato crucis tibi letali, o Synagoga, vel modo sub salvatione crucis.
e Ct. 8, 6.
marg.| 31. SUB  ARBORE. 21Gentilibus admirantibus respondet ille «qui est pax nostra, qui fecit utraque unum»f, et admonet meminisse gratie per quam ipsa erepta est, et aliorum congaudere saluti.
21 Gentilibus CM22B CM22P CM22V Rusch ] Gentibus CM22
marg.| 41. SUSCITAVI. Quod fuit effectus magne benignitatis22, quia in illa arbore interius excecata fuit mater tua, ex quo dixitg : «Sanguis eius super nos et super filios nostros».
g Mt. 27, 25.
22 effectus – m. b.] inv. CM22
Ibi
interl.| 42. in vindicta crucis eiusdem23
23 c. e.] inv. CM22
corrupta est mater tua, ibi violata est genetrix sua24.
24 sua] tua Weber CM22
interl.| 43. exteriori ultione a Tito et Vespasiano25 O
25 exteriori ultione] om. CM22S  | Vespasiano] + punita CM22N
interl.| 52. et26 quia suscitavi te a tanta calamitate
26 et CM22 P CM22 CM22 T Rusch ] om. CM22
marg.| + Mater : humana natura, que   corrupta est in peccato ; fructus   mater dicitur secundum quod generat,   genitrix secundum quod docet, secundum quod instituit, quam [sic  CM pro quoniam ?] corruptionem accipit tam in anima quam in corpore. Vel si loquitur ad Iudeos matrem vocat Synagoga que generat et instruit. P
Numérotation du verset Ct. 8,6 
marg.| 46. Solemus signum aliquod digito vel brachio alligatum circumferre quo admoneamur illius rei cuius frequentiorem habere volumus memoriam.
marg.| 45. Ponimus ut signum super brachium cum ea que fecit ita audire et sequi studemus, quasi vere sint exempla virtutis.
marg.| 44. PONE  ME  UT. Ponimus Christum ut signaculum   super cor cum ea que {Erfurt, t. 3, f. 36ra ; facsim., t. 2, p. 723a} dixit ita discimus, quasi divine veraciter sint verba sapientie.
Pone me
interl.| 53. dilectionem27
27 dilectionem Rusch ] + meam CM22
interl.| 54. voluntatem28 Q
28 voluntatem] super praem. CM22
interl.| 55. sigillatum sit nomine meo ne ullatenus subrepat saltem visus adulteri
ut signaculum super brachium tuum
interl.| 56. operationum29
29 operationum] operationem CM22
interl.| 57. ut non tantum a corde exclusus sit diabolus sed nec in opere aliquid suum notari possit30
30 diabolus] om. CM22 B CM22 H CM22 P CM22 S CM22 T
interl.| 59. quod agere debes
quia fortis est ut mors
marg.| 47. QUIA  FORTIS. Post curruptionem matris apte subiungit de dilectione ut non ex meritis ostendatur data Ecclesie.R
marg.| 48. QUIA  FORTIS  EST  UT  MORS. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore.S
dilectio,
interl.| 58. dilectio quam habui in te efficax ; fuit   ut mors quia per eam anima mea separata est a corpore vel seiuncta est31
31 separata… seiuncta est] a corpore seiuncta fuit CM22
dura sicut infernus32
32 infernus CM22 B CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] inferus Weber
marg.| 49. DURA. Quia nullis hostium temptamentis33 a nostre salutis cura revocari potuit sicut infernus34 nullis miserorum cruciatibus35 mitigatur nec a severitate sue sententie mutatur36.
33 t. h.] inv. CM22
34 infernus] inferus CM22
35 m. c.] inv. CM22
36 mutatur] commutatur CM22
marg.| 50. Quanto austerior comparatio eo acrior37 zelantis nos Domini commendatur affectus.T
37 acrior] artior CM22
emulatio.
interl.| 60. dilectionis executioU
interl.| 51. Plura de virtute dilectionis accumulando subnectit38 :
38 subnectit] + lampades CM22
Lampades eius lampades ignis atque flammarum.
marg.| 61. LAMPADES  EIUS. Id est corda fidelium in quibus dilectio continetur ut in vase. Sunt ignis quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam39 flamma quia exterius lucent operibus iustitie. He   lampades non extinguuntur in adventu sponsi.
39 etiam] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 8,7 
Aque multe
interl.| 62. Quelibet adversa, seductiones, blanditie. V
marg.| 64. Flumina temptationum que vel visibiliter vel invisibiliter temptant corda fidelium.
non poterunt extinguere caritatem
interl.| 66. ex ea enim radix constantie
nec flumina
interl.| 67. impetus difficillime angustie vel etiam mortis
obruent illam.
marg.| 65. AQUE  MULTE  NON  POTUERUNT  EXTINGUERE  CARITATEM. quia domus que supra petram caritatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadereh.
h Cf. Lc. 6, 48.
Si dederit homo
interl.| 68. in cibos pauperum
omnem substantiam domus sue
interl.| 69. etiam carnem
pro dilectione,
interl.| 70. pro eo quod diligit
quasi nihil despiciet eam40.
40 despiciet eam] despicient eum Weber
interl.| + id est substantiam W
W ¶Codd. : CM22T ; om. Rusch CM22 | substantiam] corr. , substantia CM22 (T)
interl.| 71. [a] quia etsi hoc totum dedit ei quem diligit quid commodi fecit ei ? Sed dilectio Christi profuit nobis, non sibi.
marg.| 71. [b] Nota : hec glossa videtur stare pro illi qui dicunt quod Deus sibi nihil meruerit. Nos dicimus quod quasi nihil meruit secundum deitatem sed secundum humanitatem meruit enim regnis gloriosis et sic exponimus.X
X ¶Codd. : marg. exter. CM22 N ; om. Rusch CM22
marg.| 63. SI  DEDERIT Quia ubi abundat amor eternorum mox vilescit possessio labentium, recte subditur :   si dederit homo. Apostoli et alii sancti, omnibus dimissis,   nihil visi sunt sibi perdidisse dummodo vera bona possent habere ; unde Paulusi : «Omnia detrimenta41 arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam».
i Phil. 3, 8.
41 detrimenta] detrimentum CM22
Numérotation du verset Ct. 8,8 
interl.| Christus ad Synagogam de EcclesiaY
Y ¶Codd. : CM22 N CM22 T Rusch
interl.| + EcclesiaZ
Soror nostra parvula42parva et ubera
42 parvula CM22B Rusch ] parva Weber , + est CM22N CM22P
interl.| 74. qui curam adhuc docendi suscipiant43
43 suscipiant] excipiant CM22
non habet.
interl.| 75. ex suis
marg.| 72. SOROR  NOSTRA. O vos ministri et commilitones mei, nova est hec Ecclesia et tenera ad novam dilectionem retinendam.
marg.| 73. SOROR  NOSTRA. Ecclesia antequam crescat per incrementa virtutum, infirmis auditoribus non potest prebere ubera predicationis. Adulta dicitur quando verbo Dei44 copulata, sancto repleta Spiritu, per predicationis ministerium in filiorum conceptione fetatur45, quos exhortando parturit, convertendo parit. AA
44 v. D.] inv. CM22
45 fetatur] feratur CM22P CM22T
Quid faciemus sorori nostre
interl.| 80. tacenti, et quid ipse velit auscultanti ?   Quid fieri debeat ? Aperit46 : AB j
j ¶Fons : Beda Venerabilis , In Ct., lib. 5, cap. 8, CCSL 119B, lin. 481-483 : « Cui tacenti et quid ipse uelit potius auscultanti continuo quid fieri deceat aperit ita subiciens : Si murus est aedificemus usper eam propugnacula… ».
46 Aperit] + et ipsemet qui interrogavit si murus CM22P
interl.| 76. excitatio estAC
AC ¶Codd. : Rusch CM22 ; om. CM22N | excitatio est Rusch ] exuscitatio est CM22B CM22N CM22T , exuscitatio CM22
interl.| 77. eritisne ad eam confirmandam adiutores mei?
in die
interl.| 78. hoc tempore
quando alloquenda est ?
interl.| 79. nondum in thalamum introducenda sed interim preparanda
marg.| + Et addit ipse si quis in eis vita et sermone sublimis ad erudiendum, hinc letteris divinis et sic ad gradum queat promoveri qui non nature simplicioris proponenda illis sanctorum exempla quibus amplius in fide confortentur.AD
Numérotation du verset Ct. 8,9 
interl.| + Christus sibi respondet AE
Si murus {Erfurt, t. 3, f. 36rb   ; facsim., t. 2, p. 723b} est edificemus super eum47 propugnacula argentea.
47 eum] eam CM22N CM22T
interl.| 83. invincibiles sententias divino eloquio lucidas
marg.| 81. SI  MURUS  EST. Si inventus fuerit aliquis qui ab incursionibus errantium possit alios defendere armis nequitie fortiter resistendo, vel nature ingenio munitus, vel philososphica scientia imbutus48, divinis Scripturis eum49 informemus.
48 imbutus CM22N CM22V Rusch ] instructus CM22
49 eum] eos CM22B CM22H
marg.| 82. SI  OSTIUM.   Si quis est non adeo imbutus ad repellenda hereticorum sophismata sed tamen simplicitate fidei intrare volentibus in atria patrie celestis potens pandere rectam viam50, predicando et parvulos imbuendo, proponamus ei51 immarcessibilia priorum virorum exempla, quibus suum melius impleat officium52.
50 r. v.] inv. CM22
51 ei] eis CM22 B CM22 H CM22 P CM22 T
52 impleat] impleant CM22P, expleant CM22B CM22H
compingamus
interl.| 84. coniungamus et consolidemus vel ornemus53
53 vel ornemus CM22 N CM22 T Rusch ] om. CM22
illud tabulis
interl.| + exemplisAF
cedrinis.
interl.| 86. quarum odor fugat serpentes
interl.| 85. perfectos viros bene dolatos et planos adiungendo
Numérotation du verset Ct. 8,10 
Ego
interl.| EcclesiaAG
marg.| 88. EGO  MURUS. Iam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia ex tunc fuerunt   ubera in Ecclesia54 usque ad novissima tempora.AH
54 Ecclesia Cas247.2 Rusch ] Ecclesiis CM22
murus
interl.| 90. glutino caritatis vivis lapidibus compacta
et ubera mea sicut turris
interl.| 91. altiores sicut turris murum excedit sic55 qui lac dant aliis
55 sic Rusch CM22 N] om. CM22
ex quo
marg.| 92. EX  QUO. Hec omnia non a me habere potui, sed   ex quo mihi donum sue pacis per verbum reconciliationis largitus est.
facta sum coram eo
interl.| 93. a quo longius recesseram
quasi pacem
interl.| 94. gratis oblatam non emptam
reperiens.
interl.| 95. gratanter accipiens AI
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 36rb ; facsim., t. 2, p. 723b} 87. EGO  MURUS. Audiens Ecclesia hec consilia vel56 promissa sui redemptoris iam non alter57 alterum exspectat sed quisque pro se respondet voce devota :AJ
56 vel] et Cas247
57 alter] aliter Cas247.2
Numérotation du verset Ct. 8,11 
interl.| + 97. quiaAK
Vinea
interl.| + quoddamAL
interl.| 98. universa EcclesiaAM
fuit Pacifico
interl.| + ChristoAN
in ea
interl.| 99. paceAO
que
interl.| + 100. vinea vel paxAP
habet populos.
marg.| 89. QUASI  PACEM  REPERIENS. Bene dico   pacem reperiens quia in ea pace quam dixi   fuit 58   pacifico Christo   vinea instituta,   que olim a lege et prophetis est prenuntiata,   que pax non unam tantum gentem Iudeorum continet, sed   habet 59   * multos   populos 60 de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis sed sola illa pace quam inter Deum et hominem facere venit cuius vinee quia Domino cura est, et quia utile est hominibus ut eius participes fiant, recte subditur :   tradidit eam custodibus 61.AQ
58 fuit] om. Cas247.2
59 habet CM22 ] habenti ? Cas247.2, + ipsos CM22N , + etiam Rusch
60 multos populos] multos populos Cas247.2
61 custodibus] + vir affert Cas247.2
interl.| 101. modo
Tradidit eam
interl.| 102. vineam
custodibus,
interl.| 103. prelatis
vir
interl.| 104. quicumque est vires habens
affert
interl.| 105. relinquendo temporalia
pro fructu eius
interl.| 106. pro acquisitione regni celestis
mille argenteos.
marg.| 96. Pretium perfectum, quicquid habet. Per mille perfectio, per argentum : omne mundanum accipitur, quod quidem aliquando parvum est in re sed magnum devotione.
marg.| 107. TRADIDIT  EAM  CUSTODIBUS. Sequitur vox ipsius pacifici, que ostendit quantam curam habeat de hac   vinea et quid sua relinquentibus in eternum conservet et quid singularis premii doctoribus eius disponat62.63
62 que ostendit… disponat] om. Cas247.2
63 odd. : Cas247.2 (sine lemma) Rusch CM22
Numérotation du verset Ct. 8,12 
interl.| + ChristusAR
AR ¶Codd. : CM22 B CM22 T ; om. Rusch CM22 | Christus] + dicit CM22 T
interl.| + Christus dicitAS
interl.| + Vox ChristiAT
Vinea mea coram me est.
interl.| 111. quasi : verum dicis quod vinea est coram me et quod   eam tradidi   custodibus , et intueor quicquid in ea fit
interl.| 108. Bene video nec aliqua oblivione modum tui pretii, et modum retributionis minus intelligo.
Mille tui Pacifici64
64 Pacifici Ω etc. Rusch Clementina ] Pacifice Weber
marg.| 109. MILLE  TUI  PACIFICI. Idem est argentei et   Pacifici , quia pecunia pro Deo erogata pacem inter Deum et hominem conciliat.
et ducenti
interl.| 112. duplex fructus et gemina merces
interl.| 114. quia duplex premium meretur65 qui et se tuetur et alios lucratur
65 p. m.] inv. CM22
marg.| 110. MILLE  TUI  PACIFICI. Eadem perfectio que per   mille significatur et66 per centum notatur, quia uterque numerus perfectus et idem valet   ducenti quam si diceret duo millia.
66 et Rusch ] etiam CM22
his
interl.| 113. doctoribus
qui custodiunt fructus
interl.| 115. opera
eius.
interl.| 116. vinee
Numérotation du verset Ct. 8,13 
Que habitas in hortis,
interl.| 121. in spiritualium cultura fructuum
marg.| 118. QUE  HABITAS  IN  HORTIS. Ecclesia vel quelibet fidelis anima   in hortis habitat67 que iam viriditate spei et bonorum operum est68 repleta. Sicca quippe est spes huius mundi quia omnia que hic amantur cum festinatione arescunt. Que ergo   in hortis habitat oportet ut sponsum vocem suam audire69 faciat, id est in tantum bona70 predicationis emittat in quantum ille delectatur quem desiderat, quia amici auscultant, videlicet omnes electi qui ut ad celestem patriam reviviscant verba vite audire desiderant.k
k ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in Ez., lib. 2, hom. 2, CCSL 142, p. 227.95-106 : « In hortis enim sancta ecclesia, in hortis unaquaeque anima habitat, quae iam uiriditate spei est et bonorum operum repleta. Sicca quippe spes est huius saeculi, quia omnia quae hic amantur cum festinatione marcescunt, et petrus nos apostolus festinare admonet, dicens : in hereditatem incorruptibilem, incontaminatam, immarcescibilem. Quae ergo iam   i   n hortis habitat, oportet ut sponsum suum uocem suam audire faciat, id est cantum bonae praedicationis emittat, in qua ille delectetur quem desiderat, quia amici auscultant, uidelicet omnes electi, qui, ut ad caelestem patriam reuiuiscant, uerba uitae audire desiderant ». Cf.   Beda Venerabilis , In Ct., lib. 6, CCSL 119B, lin. 594-602 ; 604-608 : « In expositione Hiezechielis omelia II parte secunda. Quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire uocem tuam. In hortis sancta ecclesia in hortis unaquaeque anima habitat quae iam uiriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe spes est huius saeculi quia omnia quae hic amantur cum festinatione marcescunt. Et Petrus nos apostolus festinare ammonet dicens : In hereditatem incorruptibilem incontaminatam et immarcescibilem. Quae ergo iam in hortis habitat oportet ut sponsum suum uocem suam audire faciat, id est cantum bonae praedicationis emittat in qua ille delectetur quem desiderat. Amici auscultant uidelicet omnes electi qui ut ad caelestem patriam reuiuiscant uerba uitae audire desiderant ».
67 in hortis-habitat] inv. CM22
68 et bonorum operum-est] inv. CM22
69 vocem suam - audire] inv. CM22
70 bona CM22 N CM22 V Rusch ] bonum CM22
marg.| 117. QUE  HABITAS. Et quandoquidem unicuique apud me reservatur71 pro meritis premium, et duplex retributio doctoribus, ergo dum adest tempus merendi dum differtur dies nuptialis quantum valet unusquisque in cultu huius vinee persistat72.
71 reservatur] servatur CM22
72 persistat] insistat CM22
amici auscultant te73.
73 te Ω M*S ΩJ* Rusch ] om. Clementina Weber
marg.| 119. Amici , id est angeli quos adiutores tibi dedi, et spiritus iustorum qui iam cum Deo sunt et pro fratribus orant.
interl.| 122. quasi : isti sunt internuntii inter me et te
Fac me audire vocem tuam.
interl.| 124. dum non potes iungi per presentiam
interl.| 123. ita age vitam ut quicquid vel voce vel opere74 oraveris dignum sit a me exaudiri
74 voce-vel-opere CM22 N CM22 Rusch ] inv. CM22
marg.| 120. FAC  ME  AUDIRE. Exigo a te ut habites nullo tumultu discessura, postea etiam exigo ut   vocem tuam me audire facias.
Numérotation du verset Ct. 8,14 
interl.| + Vox Ecclesie AU
interl.| + Vox Ecclesie ad ChristumAV
Fuge dilecte mi
interl.| 130. non permittas te cognosci sed sola fide intelligiAW
marg.| 125. FUGE  DILECTE. Annuens Ecclesia respondet : quamdiu vis abesto, differ presentiam tuam, ego spe longanimi quicquid preceperis patiar.
marg.| 126. FUGE  DILECTE. Non optando loquitur -quis enim optet eum quem diligit fugere ? - sed memor sue condicionis illius voluntati consentit.
marg.| 127. FUGE  DILECTE. Quasi : tu quidem qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico postquam mortem et resurrectionem Domini, ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur quando id quod reminisci volumus non occurrit, quando id quod volumus memoria non tenemus.
et assimilare
interl.| 131. in descensu AX
capree
interl.| + pro claro visuAY
hinnuloque cervorum
interl.| 132. existens.AZ
AZ ¶Codd. : Rusch , om. CM22B CM22H CM22S  | existens] pascens CM22P
super montes aromatum75.
75 aromatum] + Explicit CM22N, + Explicit liber Sirasirim id est Canticum canticorum CM22T, + Explicit Liber Canticum canticorum Weber
interl.| 129. Cum in montibus figas pedes dignare dilabi ad valles
marg.| 128. ASSIMILARE. Ita fuge ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus {Erfurt, t. 3, f. 36va   ; facsim., t. 2, p. 724a} appareas, qui sunt montes aromatum quia despectis cupiditatibus et purgatis vitiis amore celestium tenentur et virtutum odore flagrant et bonus odor Christi sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_8)

Notes :