Capitulum 4

Numérotation du verset Ct. 4,1 

Quam pulchra es amica mea
quam pulchra es
oculi tui
columbarum
absque eo quod intrinsecus
latet.
Capilli tui
sicut greges1 caprarum
1 greges] grex CM22L CM22N CM22V
que ascenderunt de monte
Galaad.
Numérotation du verset Ct. 4,2 

Dentes tui
sicut greges2
2 greges] grex CM22L CM22N
tonsarum
que ascenderunt
de lavacro.
Omnes
gemellis fetibus
et sterilis non est inter eas3.
3 inter eas] in eis CM22B CM22P
Numérotation du verset Ct. 4,3 

Sicut vitta
coccinea
labia tua
et eloquium tuum dulce.
Sicut fragmentum4 mali punici
4 fragmentum] fragmen Weber
ita gene tue
absque eo quod intrinsecus latet.
Numérotation du verset Ct. 4,4 

Sicut turris
David
collum tuum
que edificata est
cum propugnaculis,
mille
clipei pendent
ex ea omnis armatura fortium,
Numérotation du verset Ct. 4,5 

duo ubera tua
sicut duo hinnuli capree gemelli
qui pascuntur in liliis
Numérotation du verset Ct. 4,6 

donec aspiret dies et inclinentur umbre,
vadam
ad montem myrrhe
et ad collem thuris.
Numérotation du verset Ct. 4,7 

Tota pulchra es amica mea5
5 mea] om. CM22 H CM22 L CM22 V
et macula
non est in te.
Numérotation du verset Ct. 4,8 

Veni
de Libano
sponsa mea6
6 mea] om. Weber
veni de Libano veni
coronaberis
de capite Amana de vertice Sanir
et Hermon
de cubilibus leonum de montibus
pardorum.
Numérotation du verset Ct. 4,9 

Vulnerasti cor meum
soror mea
sponsa mea7
7 mea Rusch ] om. Weber
vulnerasti cor meum
in uno oculorum tuorum
et in uno crine colli tui.
Numérotation du verset Ct. 4,10 

Quam pulchre sunt mamme tue
soror mea sponsa mea8.
8 mea CM22 B CM22 P Rusch ] om. Weber
Pulchriora sunt9 ubera tua
9 sunt CM22 B CM22 P CM22 T Rusch ] om. Weber
vino
et odor unguentorum tuorum
super omnia aromata.
Numérotation du verset Ct. 4,11 

Favus distillans
labia tua sponsa,
mel
et lac
sub lingua tua
et odor vestimentorum tuorum
sicut odor thuris.
Numérotation du verset Ct. 4,12 

Hortus conclusus soror mea sponsa10,
10 sponsa] + mea CM22N
hortus conclusus
fons
signatus.
Numérotation du verset Ct. 4,13 

Emissiones tue
paradisus malorum punicorum
cum
pomorum fructibus
cypri cum nardo
Numérotation du verset Ct. 4,14 

nardus et crocus,
fistula et cinnamomum
cum universis lignis Libani,
myrrha et aloe
cum omnibus primis unguentis.
Numérotation du verset Ct. 4,15 

Fons
hortorum, puteus
aquarum viventium
que fluunt
impetu de Libano.
Numérotation du verset Ct. 4,16 

Surge
aquilo
et veni
auster,
perfla
hortum meum et
fluent11
11 fluent Ω etc. CM22 N CM22 P CM22Rusch  ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n°5070)] fluant Ω* CM22 Weber
aromata illius.

Capitulum 4

Numérotation du verset Ct. 4,1 
interl.| + ChristusA
interl.| + Vox ChristiB
marg.| 2. Hec descriptio pro Ecclesie multiplicitate1 extenditur.C
1 E. m.] inv. CM22
Quam pulchra es amica mea
interl.| 11. in operibus exterius
quam pulchra es
interl.| 12. interius in animo2 vel in predicatione
2 i. – in animo] inv. CM22
marg.| 1. QUAM  PULCHRA  ES. Cum sponsa de gentibus conversa iam tante sit perfectionis ut Iudeis versa vice predicet et sponsum laudet, ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit.D
marg.| 3. Pulchra actione quia «sicut virgula fumi3«a per desertum ascendit,   pulchra predicatione quia ad suum consortium proximas attrahit.
a Ct. 3, 6.
3 fumi] om. CM22
oculi tui
marg.| 5. Oculi , id est sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi.
interl.| 13. illi qui provident tibi, vel conversatio exterior ad litteram
columbarum
interl.| 14. quia Spiritus sanctus in specie columbe apparuitb, merito illius nomine spiritualis gratia signatur
b Cf. Mt. 3, 16  ; Mc. 1, 10  ; Lc. 3, 22  ; Io. 1, 32
absque eo quod intrinsecus
interl.| 15. id est intentione qua sola pulchra esset et per quam illa sunt commendabiliaE
latet.
interl.| 16. non nisi soli Deo patensF
marg.| 6. ABSQUE. Magna est4 gloria aperti operis sed longe incomparabiliter eterna retributio que videri non potest.
4 est CM22 V Rusch ] om. CM22
Capilli tui
interl.| 17. attenuati5 qui mundo renuntiantes soli6 Deo adherent et caput7 ornant
5 attenuati] id est praem. CM22
6 soli] om. CM22
7 caput] om. CM22
marg.| 4. Per partes intendit laudare :
marg.| 7. CAPILLI  TUI. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus :   capilli sunt spontanei pauperes, gene summi prelati,   dentes vero genarum alii inferiores prelati, labia sermocinatores.
marg.| 8. CAPILLI. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum que omnes ad unum finem celestis boni tendunt ; unde capreis equantur, que animalia munda sunt et ardua rupium querunt gratia pastus.
sicut greges8 caprarum
8 greges] grex CM22L CM22N CM22V
marg.| 10. QUE  ASCENDERUNT. Unam de naturis capree ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem predicat qua auditores magis indigere perspicit9.
9 perspicit] prospicit CM22
marg.| 9. que ascenderunt de monte Galaad : de illo qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisitc : «Qui me confessus fuerit coram hominibus confiterebor et ego eum coram patre10 meo».
c Mt. 10, 32.
10 patre] patro perp. CM22
que ascenderunt de monte
interl.| 19. ad beneplacitum Dei
interl.| 18. in ascensu et velocitate virtutum, in condescendendo11 puro pastu
11 condescendendo] + et CM22
interl.| 20. quia promoventur in monte virtutum quas, si opus est, attestantur dum pro Christo patiuntur
Galaad.
interl.| 21. acervus testimonii
Numérotation du verset Ct. 4,2 
Dentes tui
interl.| 26. qui peccata rodunt, Scripturas atterunt12
12 qui] quia CM22S   CM22V
marg.| 22. DENTES  TUI. Sicut in capillis fragiliores Ecclesie populi qui numerositatem13 prestant signantur14, sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti qui firmitate prevalent.
13 numerositatem CM22 N CM22 P CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] –tate CM22
14 signantur CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
sicut greges15
15 greges] grex CM22L CM22N
interl.| 27. innocentes
tonsarum
interl.| 28. ovium a quibus auferuntur superflua et aliquando necessariaG
que ascenderunt
interl.| 29. quia in baptismo loti in virtutes prodeuntH
marg.| 23. DE  LAVACRO. Omnium est baptismo16 purificari; perfectorum est17, et maxime eorum quibus cura ovium est commissa18, renuntiare omnibus que possident.
16 baptismo] in praem. CM22H CM22V
17 est] om. CM22 B CM22 H
18 e. c.] inv. CM22
Omnes
interl.| 30. oculi, capilli, dentes
gemellis fetibus
interl.| 31. qui19 vel in se vel in aliis fructum boni operis generent
19 qui] quin CM22
marg.| 24. Gemellis fetibus , id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt ; vel duplices fetus opera gemine caritatis ; vel fideles conversi de utroque populo, vel fides et opus.
et sterilis non est inter eas20.
20 inter eas] in eis CM22B CM22P
interl.| 32. sed eicitur
marg.| 25. ET  STERILIS  NON  EST  INTER. Nec illi inter steriles deputantur qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam21 votum bone operationis quod22 inter oves Christi si exspectati fuissent socialiter exercerent ; unde diciturd : «Consummatus in brevi explevit opera multa23«.
d Sap. 4, 13.
21 etiam multa CM22T Rusch ] et CM22
22 quod] que CM22
23 opera multa] tempora longa CM22 , tempora multa vel longe CM22T, + et ita habuit vitam eternam sicut haberet si diu viveret CM22N
Numérotation du verset Ct. 4,3 
Sicut vitta
marg.| 34. SICUT  VITTA. Predicatores   vitta dicuntur quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis predicationibus restringunt ne diffluant et cordis oculos premant24.
24 ne diffluant… premant CM22N CM22T CM22V Rusch ] + vel interimant CM22V, om. CM22
coccinea
interl.| 33. capillos imprimens, capiti ne recedantI
marg.| 41. coccinea quia dominici sanguinis quo redempta est Ecclesia pretium predicare non cessat, vel quia predicatio sancta caritatis ardore flammescit25.
25 flammescit] scrips., flammascit Rusch
labia tua
marg.| 35. Dentes qui terunt,   labia que26 trita aperiunt.
26 que] qui CM22
et eloquium tuum dulce.
marg.| 36. ELOQUIUM  TUUM  DULCE. Dum que dicunt faciunt, suas predicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt.
interl.| 42. illa27 labia sunt recipienda quia ipsa doctrina est dulcis, etiam illis qui predicant quando opere adimplent
27 illa CM22 B Rusch ] et praem. CM22
Sicut fragmentum28 mali punici
28 fragmentum] fragmen Weber
marg.| 37. SICUT  FRAGMENTUM. In colore exterius puniceo : voluntas martyrii ; in albis granis29 que, cortice fracto, videntur : candor virtutum qui augetur dum caro colliditur; candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent.
29 granis] gravis cacogr. Rusch
ita gene tue
interl.| 43. id est pudibundi prelati qui facies sunt Ecclesie in quorum conspectu pudet alios male agere
marg.| 38. In genis : verecundia, in malo punico : passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis cum sacramentum dominice passionis fatetur verbis, ostendit30 candorem cum pulsata pressuris castitatem puri cordis probat et factis quid gratie salutaris crux habeat pandit.
30 ostendit] + et CM22
absque eo quod intrinsecus latet.
marg.| 39. ABSQUE  EO  QUOD  INTRINSECUS. Licet sint magna que exterius apparent, maiora tamen in occulto retinent que divini oculi soli vident.
marg.| 40. LATET. Confessionem vivifice crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesie videre, vel etiam miracula que ipsi Ecclesie sunt divinitus31 collata possunt infideles cum fidelibus intueri. Ipsa autem sola novit quanto teneatur amore vite32 invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat33.J
31 s. d.] CM22
32 a. vite] inv. CM22
33 flammescat] scrips., flammascat Rusch CM22
Numérotation du verset Ct. 4,4 
Sicut turris
interl.| 48. muniens in se refugientes
David
interl.| 49. Christi, manu fortise
e <Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).
collum tuum
interl.| 50. robustiores
marg.| 45. Collum extendimus quando longius prospicimus ; sic predicatores   collum propter hostium de longe speculationem.   Turris : propter fortitudinem et propter excelsam celestium gaudiorum contemplationem. Vel   collum quia cibos in corpus dimittunt, vel quia corpus capiti iungunt. Unde34"dat Dominus35 panes discipulis ; discipuli autem36 turbis37 apponunt"f.
f Cf. Mt. 14, 19.
34 Unde] om. CM22
35 Unde… Dominus] Dominus dat CM22
36 autem] om. CM22
37 autem… apponunt] apponunt turbis CM22
marg.| 46. Propter aliud predicatores oculi, propter aliud dentes, propter aliud gene, propter aliud collum vocantur.K
que edificata est
interl.| 51. ad tutelam fidelium
cum propugnaculis,
marg.| 47. Propugnacula sunt, in divinis Scripturis, infringibiles sententie in quibus tuti sunt qui de longe ab incursantibus se defendunt.
marg.| 44. SICUT  TURRIS  DAVID.   Turris est inexpugnabilis predicatorum constantia, que ad defendenda fidei edificia et38 ad repellenda hostium tela, a forti manu et desiderabili regeg constructa est39.   Cum propugnaculis , id est cum divinarum Scripturarum notitia quando"aperit sensum ut intelligant Scripturas"h et dictis precedentium suam confirmant predicationem. Propugnacula : etiam miraculorum dona quibus predicatio astruitur ; nam, sanatis morbis corporalibus, ad salutem anime facilius pervenitur.
g Cf. « Manu fortis et aspectu desiderabilis ». <Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).
h Cf. Lc. 24, 45.
38 et CM22 T Rusch ] om. CM22
39 c. est] om. CM22
mille
interl.| 52. pro perfectione
clipei pendent
marg.| 47b. MILLE  CLIPEI. Clipeus illa firmissima ratio est qua freti sponte contra hereticos prodeunt et se muniunt dum illos percutiunt.
ex ea omnis armatura fortium,
marg.| 53. omnis armatura id est40 omnis instructio vel operationis vel doctrine celestis per quam sancti, non solum evadunt sed etiam acies superant malignorum, dum quosdam ab errore vel vitiis retrahunt ; que omnia a prelatis dependent quia ab eis resistendi exemplum41 et vincendi accipimus.
40 id est CM22 B Rusch ] om. CM22
41 resistendi e.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 4,5 
duo ubera tua
interl.| 56. secundum hoc quod continent
sicut duo hinnuli capree gemelli
interl.| 57. a caprea geniti, id est Christo ; vel caprea : Synagoga
marg.| 55. Duo hinnuli , duo populi qui propter humilitatem parvos se et peccatores intelligunt sed caritate currentes omnia obstacula mundi transeunt et saltibus contemplationis ad superna concendunt42.L
42 et saltibus… conscendunt CM22N CM22T CM22V Rusch cum Greg., Moralia in Iob, lib. 24, 8] om. CM
qui pascuntur in liliis
marg.| 58. QUI  PASCUNTUR. Quia in his habent refectionem qui florent virtutibus et splendent dum ipsum Deum quem desiderant adhuc de vicino videre non possunt43.
43 dum ipsum… possunt CM22T Rusch ] om. CM22
marg.| 54. DUO  UBERA. Multis figuris eadem Ecclesie mysteria repetuntur, sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium44 amplius delectant.   Duo igitur   ubera predicatores de duobus populis qui oculi dicuntur45 quia occulta prospiciunt,   dentes quia improbos corrigunt46 et in corpus Ecclesie traiiciunt,   collum quia vitalem flatum eterna gaudia predicando ministrant et cibos doctrine,   ubera quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt   hinnuli capree quia acute que sunt agenda discernunt et veloci cursu operationis de «valle lacrimarum»i avolant47,   gemelli quia eandem fidem eadem sacramenta predicant qui, ne lac quod erogant in eis deficiat,   pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo.
44 audientium] audiendium perp . CM22
45 dicuntur] om. CM22
46 i. c.] inv. CM22
47 avolant] advolant CM22
Numérotation du verset Ct. 4,6 
donec aspiret dies et inclinentur umbre,
interl.| 61. id est usque in finem seculi quando premia recipient que48 in labore noctis assidue contemplanturM
48 que] qui CM22 B CM22 P CM22 S
marg.| 59. DONEC. Postquam   dies illa venerit nec49 docendi ultra nec discendi, tempus50 erit sed, consummatis omnibus huius mundi tenebris, «fulgebunt omnes sicut sol»j.N
j Mt. 13, 43.
49 nec] non CM22 B CM22 L CM22 N CM22 P CM22 S
50 nec discendi – tempus] inv. CM22
vadam
interl.| ait ChristusO
marg.| 60. VADAM. Quia novos populos quotidie congregabo et quia sermo est ad {Erfurt, t. 3, f. 32va ; facsim., t. 2, p. 716a} Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagoge que in fine mundi est futura, seu vocatio quarumcumque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius eiusdemque Ecclesie, que vel de Iudeis vel quibuscumque gentibus per totum orbem est congreganda, mox subditur :   tota pulchra es .
marg.| 62. VADAM. Et quia Ecclesia51 per singula talis est52   vadam , id est addam gratiam tam inferioribus quam maioribus53.
51 Ecclesia] om. CM22
52 est] om. CM22
53 maioribus] superioribus CM22
interl.| 63. id est ad54 sublimes qui fructum martyrii proferunt
54 ad] om. CM22
et ad collem thuris.
interl.| 64. id est ad illos qui suavem odorem orationibus et aliis bonis emittunt
Numérotation du verset Ct. 4,7 
interl.| + Vox sponsiP
Tota pulchra es amica mea55
55 mea] om. CM22 H CM22 L CM22 V
interl.| 65. Ideo vadam quia tota pulchra es , pulchritudo tua me delectat et mutat56 ad hoc.
56 delectat et mutat] invitat CM22
et macula
interl.| 67. id est criminalis culpa
non est in te.
marg.| 66. Tota pulchra es non solum   in electioribus membris que enumeravi, sed etiam   in illis qui pusilli et fragiles videntur.
Numérotation du verset Ct. 4,8 
Veni
interl.| 75. cum magno comitatu accede
de Libano
marg.| 70. Libanus mons Phenicis, hebraice interpretatur candidatio, grece thus ; unde suprak : vadam ad montem myrrhe et ad collem thuris .
k Ct. 4, 6.
sponsa mea57
57 mea] om. Weber
interl.| *77. candore virtutumQ
Q ¶Codd. : Rusch , om. CM22
veni de Libano veni
marg.| 68. VENI  DE  LIBANO. Et quia vado ad te, tu debes venire ad me cogitatione, locutione, opere. Vel primus gradus est58 in carne pro bono opere, secundus in absolutione carnis ad percipiendam beatitudinem in anima, tertius - recepto corpore - quando in resurrectione duplices recipient59 stolas.
58 gradus est Rusch ] gradus CM22N, om. CM22
59 recipient] accipient CM22
marg.| 69. Veni fide,   veni opere,   veni alios adducendo ; vel ter   veni propter fidem Trinitatis.R
coronaberis
interl.| 76. in termino vite cuiusque
interl.| 78. illo inenarrabili adventu resurrectionis
marg.| 79. quasi60 : ne timeas ne sola venias quia multos tibi addamS
60 quasi CM22 B CM22 V Rusch ] + et CM22
marg.| 71. Dum predicatores convertunt tales ad salutem, crescit corona de principibus victis certamine eorum.
de capite Amana de vertice Sanir
interl.| 80. inquietus vel turbulentus, vel deus vigiliarum61 quando modo62 occiditT l
l ¶Fons : Interpretationes, Aaz apprehendensS f. 617ra) : « Sanir deus luminis vel deus lucerne seu levans novitatem attollens ».   Id. ( Köln, Dombibliothek, cod. 2, f. 338rc, 1270-1280 circa) : « Sanyr : leva vel tolle novitatem, vel deus [d’s] lucerne ». Cf.   Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 23.10 : « Sanir leua nouitatem siue dens lucernae » ; ibid., p. 58.23 : « Sanir tolle novitatem vel dens lucernae ».
T ¶Codd. : Rusch (ad Amana) CM22
61 deus vigiliarum sic Rusch cum ΩS  K2 etc.] dens vigiliarum CM22 cum Hieronymo
62 modo] om. CM22
interl.| 81. fetor, vel nocturna avis quando decipit
et Hermon
interl.| 82. anathematizatio ex63 propria iniquitate
63 ex CM22 N Rusch ] om. CM22
de cubilibus leonum de montibus
interl.| 83. id est64 superbis
64 id est Rusch ] de CM22N , + de CM22H , om. CM22
marg.| 74. DE  CUBILIBUS  LEONUM. Leones propter superbiam vel violentiam, pardi propter crudelitatem vel variationem malignarum artium65, montium nomine superba infidelium corda designantur66.U
65 m. a.] inv. CM22
66 designantur Rusch ] om. CM22 | montium... designantur] om. CM22B
pardorum.
marg.| 73. DE  CAPITE  AMANA.   Amana mons est67 Cilicie,   Sanir et   Hermon montes Indie, alias68 Iudee, in quibus leones abundant69, per quos demonia notantur, qui contra nos seviunt, et quia illi convertuntur, quorum corda fuerunt cubilia   leonum , dum vicissim eorum confessione dominus creditur, quasi de   leonum cubilibus coronantur, de quibus leo pellitur.
67 est CM22 N CM22 T CM22 CM22 V Rusch ] om. CM22
68 Indie alias Rusch ] om. CM22
69 abundant] habitant CM22
marg.| 72. Per Amana habemus illos quos ipse70 et per quos alios diabolus per magni71 studii vigilantiam decipit et conterit ; per   Sanir scilicet72 eos ad quos ignorantia73 alis deceptionis volat ; per   Hermon tales qui quasi in natura prompti sunt ad nequitiam, non quod diabolus desit. Per cubilia   leonum illos quibus et per quos aliis persecutoria dominatur sevitia ; per pardos hereticos quorum distinctis dolis decipit, de quorum singulorum principalibus Deus suis victorie confert coronam.V
70 ipse] ipsos CM22
71 magni] maligni CM22P CM22S
72 scilicet] om. CM22
73 ignorantia] ignorant/tia cacogr. CM22
Numérotation du verset Ct. 4,9 
Vulnerasti cor meum
interl.| 86. pro amore tuo carnem sumpsi, vel vulnerasti 74 in cruce
74 vulnerasti CM22V Rusch ] vulneribus CM22
soror mea
interl.| 87. coheres
sponsa mea75
75 mea Rusch ] om. Weber
interl.| 88. per ei
vulnerasti cor meum
interl.| *89. de vulnere amorisW
W ¶Codd. : Rusch , om. CM22
interl.| 90. dictis causis amoris repetit et alias causas adiungit
marg.| 84. VULNERASTI  COR  MEUM. Ideo debes venire et de acquisitione aliorum laborare quia diligo te. Vel ideo dabo tibi coronam de omnibus illis quia preparasti mihi in te locum dilectionis.
in uno oculorum tuorum
interl.| 91. in unitate predicatorum quia omnes idem predicant idem amant et querunt
et in uno crine colli tui.
interl.| 92. in unitate audientium qui adiacent doctoribus ; unde diciturm : «Multitudinis credentium erat cor unum et anima una».
marg.| 85. Omnis tua pulchritudo mihi placet sed maxime placet unitas catholica quam et in prelatis et in subditis video.
Numérotation du verset Ct. 4,10 
interl.| 98. id est lac, et ponitur continens pro contento76
76 et ponitur CM22B CM22L CM22T CM22V ] om. CM22 | continens] contentum CM22L CM22P | contento] contempto CM22B CM22H CM22T
soror mea sponsa mea77.
77 mea CM22 B CM22 P Rusch ] om. Weber
marg.| 93. QUAM  PULCHRE. Supra   sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus sponse ubera laudat, in quo notatur unitas Christi et Ecclesie, quia sunt «duo, ut ait Apostolus, in carne una»n. Ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi quia dat, est Ecclesie quia ministrat. X
n Eph. 5, 31
marg.| 97. et merito amo te quia78 doctrina tua, que continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum
78 quia] quai cacogr. Rusch
marg.| 94. Mamme , dilectio Dei et proximi per quas mens sancta sensus suos nutrit dum Deo caritate conglutinatur et proximis quod potest impendit, quas mammas quantum sponsus diligat in repetitione laudis manifestat dicens :   pulchriora sunt ubera etc.
Pulchriora sunt79 ubera tua
79 sunt CM22 B CM22 P CM22 T Rusch ] om. Weber
interl.| 99. honestiora et utiliora sunt omnia quecumque tu doces
vino
interl.| 100. quam philosophice vel legales doctrine
et odor unguentorum tuorum
marg.| 95. Odor, id est suavissima fama fidei disperse per totum orbem, latior est quam lex patrum que in sola Iudea coangustatur.
super omnia aromata.
interl.| 102. super omnem terrenam delectationem80
80 super] vel praem. CM22 B CM22 L CM22 P CM22 V
marg.| 96. Super omnia aromata , id est   super omnia bona opera que faciunt improbi, que {Erfurt, t. 3, f. 32vb ; facsim., t. 2, p. 716b} etsi hominibus aliquando placent tamen Deo numquam quia ex caritate non procedunt. Vel   super institutiones Veteris Testamenti que fuerunt figura horum81.
81 horum] + vel super omnem terrenam delectationem CM22P ( = CM22 § 102 )
Numérotation du verset Ct. 4,11 
Favus distillans
interl.| 109. quo participare potest qui vult
marg.| 103. Favus mel in cera est. Mel in cera, spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera,   distillans , quia pene singule sententie 82multos habent sensus. Vel aliter : in favo mel latet, cera videtur ; labia ergo   favus vocantur quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur quasi mel in cera absconditur.
82 sententie] + interl. syllabe CM22N
labia tua sponsa,
interl.| 110. ipsa vox predicationis
marg.| 104. FAVUS. Superius per   labia doctores, hic per   labia ipsa vox doctorum, unde et melli congrue comparantur.
mel
interl.| 111. dulcedo sapientie que maioribus datur
et lac
interl.| 112. doctrina parvulis congrua que omnibus datur83
83 que omnibus datur] om. CM22
sub lingua tua
interl.| 113. in meditatione cordis
marg.| 114. tanta spiritualis dulcedo84 in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte, et hoc sub lingua , id est non cuilibet patens sed tantum bonisY
Y ¶Codd. : Rusch CM22 (interl.), om. CM22 V
84 tanta est… dulcedo] vel tanta dulcedo est CM22
marg.| 105. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quoddam ammiscet habet mel non in lingua sed sub lingua . Z
et odor vestimentorum tuorum
interl.| 101. id est fama virtutum spiritualium que ex caritate oriuntur, unde et Deo placent et quasi inungunt, vel opera que fiunt per Spiritum sanctum
sicut odor thuris.
interl.| 102. id est85 super omnem terrenam delectationem
85 id est] om. CM22
marg.| 106. ODOR  VESTIMENTORUM  TUORUM.   Odor 86, id est fama bonorum operum quibus vestiuntur ne nudi inveniantur et quibus turpitudo precedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum ; unde : «Et87 sine intermissione orate».
86 Odor] Et praem. CM22 L CM22 CM22 T
87 Et] om. CM22
marg.| 107. Supra nomine unguentorum infusio Sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen preparantur. Vocabulo vestimentorum facta iustorum notantur que foris sunt, unde et pulchra distinctione que per homines fiunt opera thuri comparantur, que vero divina largitione fiunt dona modum comparationis excedunt.
marg.| 108. Consulte postquam singula Ecclesie membra Dominus singillatim predicavit, etiam unguenta quibus esset tota delibuta, digna laude commendavit. Nulla sunt quippe membra vel magna vel parva que non huius unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta, id est opera iustitie, quia et his omne corpus eius ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur nisi operibus iustis indutus, que vel ipse fecit vel, si infans erat, alii pro eo fecerunt et in illo.
Numérotation du verset Ct. 4,12 
Hortus conclusus soror mea sponsa88,
88 sponsa] + mea CM22N
interl.| 119. quia gignit germina spiritualium operum
interl.| 118. quasi illa diceret : unde mihi thus ? Respondet : ab hortoAA
hortus conclusus
interl.| 120. protectione Dei89 munitus
89 Dei CM22 N Rusch ] om. CM22
marg.| 115. HORTUS. Assimilaverat eam mulieri pro perfectione, pro speciositate, pro singulorum dispositione graduum, pro decentis unitatis compositione sed, quia parum videtur amanti90 singulas partes sponse singulis rebus pretiosis coequare, totam pariter plurimis et maximis speciebus comparat. Comparat igitur horto pro copiosis operum fructibus, in quo fieri quatuor contingit : in primis fons baptismi, sine quo nullus sequitur fructus, deinde unguenta, id est dona Spiritus sanctio que sunt prima fomenta, ut etiam arbores crescant et fructus ferant, scilicet illa in cordibus rudium adhuc91 et tenerorum proposita quando deliberant per Spiritum sanctum quia mundo renuntiabunt et92 adversa sustinebunt et similia. Postea arbores illi eidem et93 alii iam crescentes, iam florentes, tandem fructus maturi, quorum operum perfectione iam reficitur Christus. Sed hic non ordinat secundum quod alterum sequitur post alterum, sed a digniori incipit ut istius sponse commendatio sit captabilior illi alii sponse cui istam intendit commendare.
o S. s.] inv. CM
90 amanti] amatori CM22
91 rudium adhuc] inv. CM22
92 et] om. CM22
93 et] vel CM22
marg.| 116. Duos hortos ponit, in quo status duo contemplativorum et activorum signantur94, quorum uterque conclusus quia ab adversario colligi95 non possunt vel fructu privari.
94 signantur] om. CM22
95 colligi] collidi CM22
marg.| 116. [b] Multi inter fideles conversantur, in quibus hostis habet locum, sed hi in horto fructifero non sunt computandi sed ut palea eiciendi.
fons
interl.| 121. baptismusAB
signatus.
interl.| 122. per sacramenta sigillatus, ut inimicos lateat et amicis pateat
marg.| 117. Ecclesia fons , quia doctrina salutari redundat unde proximos irrigat,   signatus quia spiritualis sensus indignis absconditur, nulla incursatione turbatur.
marg.| 123. Quia Ecclesia, que fontis nomine designatur, primum parva in Iudea postea dilatata est per orbem terrarum, recte subditur : emissiones tue , quia illa parva Ecclesia de Iudeis, adiuta fonte, paradisum emisit ex se96.
96 emisit – ex se] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 4,13 
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 33ra ; facsim., t. 2, p. 717a} 126. Emissiones, id est fructus horti, scilicet opera que post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus
paradisus malorum punicorum
interl.| 127. pro martyrio post ablutionem baptismi
cum
interl.| 128. aliis
pomorum fructibus
interl.| 129. maturis
cypri cum nardo
marg.| 124. cypri , id est directi et in altum crescentes et in humanitate97 graciles et attenuati, quorum operibus iuncta caritate inungitur princeps. AC
97 humanitate CM22 L CM22 N CM22 P CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] humilitate CM22
marg.| 130. cyprus divinam gratiam, nardus dominicam passionem,   crocus caritatem exprimit
marg.| 125. Cyprus est in Egypto aromatica arbor, semine candido et odorifero quod coquitur in oleo et exprimitur. Inde unguentum regale98, quod cyprus dicitur, paratur. Sic in tenebris huius mundi divine gratie benedictio in pinguedine caritatis suscipitur et flammis temptationum probatur. Quibus sociatur nardus , herba humilis, id est fides dominice passionis et imitatio. Coniungitur ergo cyprus   nardo cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco iungitur cum in99 caritate Christi mortem libenter accipimus.
98 u. r.] inv. CM22
99 in CM22 L CM22 N CM22 V Rusch ] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 4,14 
nardus et crocus,
marg.| 131. Nardus est redolens et calens et significat caritatem.   Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.
fistula et cinnamomum
marg.| 132. Fistula que et cassia arbor aromatica sed parva est autem robusti corticis et purpurei que ad curandas viscerum molestias valet, que per sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas100 reputatur, que humiles spiritu significat, qui dominice passionis memores ad patiendum pro Domino sunt parati.   Cinnamomum est brevis arbor sed odorifera et dulcis, cinerei coloris, ad medicine usum fistule duplo prestans, et significat illos qui se infirmos reputant quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem101, et bene post fistulam purpuream ponitur cinerei coloris cinnamomum102 quia per recordationem dominice passionis oritur nobis despectus nostre virtutis.
100 h. o.] inv. CM22
101 dulcedinem habet et laudem] laudem habet et dulcedinem CM22
102 cinerei coloris - c.] inv. CM22
marg.| 133. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt quia in Ecclesia qui humiles et patientes sunt, cum illis qui Ecclesiam predicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant.
cum universis lignis Libani,
interl.| 135. cum universis 103 aliis provectibus qui104 figurari possunt in spiritualibusAD
103 cum universis] + lignis Libani id est cum CM22
104 qui CM22 N CM22 V Rusch ] que CM22
marg.| 132b. Cum universis lignis , sicut fistula et   cinnamomum humiles sanctorum cogitationes sic et ligna Libani, que alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes.
myrrha et aloe
interl.| 136. myrrha et aloe continentiam carnis exprimunt105 quia natura horum est ut inuncta his corpora non putrescant
105 c. e.] CM22 , significant vel praem. CM22N
marg.| 134. Myrrha imputribile reddit corpus et significat illos qui amaritudine106 et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Aloe non tantam vim habet quantam   myrrha , sed tamen valet contra putredinem.
106 amaritudine] -nem perper. CM22
cum omnibus primis unguentis.
marg.| 137. primis , id est cum charismatibus virtutum excellentioribus et pulchra coniunctio herbarum et arborum cum   unguentis , quia dum carnem a lascivia refrenamus consequens est ut maiora dona Spiritus suscipiamus107
107 Spiritus] + sancti CM22B CM22N CM22S
Numérotation du verset Ct. 4,15 
Fons
interl.| 139. tales sunt fructus108 horti, talis autem est fons 109
108 fructus] om. CM22N CM22V
109 fructus] om. CM22N CM22V
interl.| 140. utriusque partis
hortorum, puteus
interl.| 141. inscrutabilis
aquarum viventium
interl.| 142. donorum Sancti Spiritus que hic sitim mitigant et in futuro extinguent, de quibus diciturp : «Aqua quam ego» do etc.110.
p Cf. Io. 4, 13 -14.
110 etc.] om. CM22
que fluunt
interl.| 143. ab alto ad inferiores
impetu de Libano.
interl.| 144. nullo detinente111 obstaculo
111 detinente CM22B CM22P CM22T CM22V Rusch ] retinente CM22 , obtinente CM22S
interl.| 145. quia per impositionem manuum fit illud donum
marg.| 138. In horto Domini concluso, inter alia nascitur fons hortorum , quia de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina celestis que plures Ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur   puteus aquarum viventium , quia eadem doctrina Ecclesie et fons hortorum est112 quia spirituales fructus gignit in his quos instruit, et   puteus est propter occulta mysteria que solis sanctis per revelationem Sancti Spiritus panduntur.   Aquarum viventium propter divina eloquentia113 que de invisibilibus divine gratie thesauris procedunt atque in vitam eternam ducunt   de Libano , id est de ipsa Ecclesia que et candida est per munditiam fidei et alta per virtutum gloriam.
112 h. est] inv. CM22
113 divina eloquentia] divine eloquentie CM22
Numérotation du verset Ct. 4,16 
interl.| + de prelatisAE
Surge
interl.| *150. recede vel instaAF
AF ¶Codd. : Rusch , om. CM22
marg.| 149. surge aquilo et cum talis sit hortus   surge , id est discede vel impugna
aquilo
interl.| 151. hostis
marg.| 147. In aquilone mundi adversa114, in austro blandimenta intellige quia115 gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge permittentis est, non imperantis.
114 m. a.] inv. CM22
115 quia] qua CM22
marg.| 146. SURGE  AQUILO. Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis nequaquam adversariis illius temptandi negaretur accessus, sed potius monstratetur {Erfurt, t. 3, f. 33rb ; facsim., t. 2, p. 717b} quia quo amplius flagellatur eo amplius interna fluctuum116 illius suavitas panditur117.
116 fluctuum] fructuum CM22
117 panditur] + et hoc est que dicitur surge etc. CM22V
et veni
interl.| 152. id est : post tribulationem tu Sancte Spiritus recrea
auster,
interl.| *154. ventis tribulationumAG
AG ¶Codd. : Rusch , om. CM22
perfla
marg.| 153. perfla alter vexando, alter recreando
hortum meum et
interl.| vel utAH
fluent118
118 fluent Ω etc. CM22 N CM22 P CM22Rusch  ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n°5070)] fluant Ω* CM22 Weber
interl.| 155. abundent
aromata illius.
marg.| 148. perfla id est119 infer tribulationem, vel persequendo vel blandiendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata mirum odorem constantie sue et abundantioris virtutis ubique diffundat et in fine mundi positos inenarrabili flagrantia sue suavitatis satiabit.
119 id est Rusch CM22 T] om. CM22



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_4)

Notes :