<30.1358> Prologus ‘In initiis librorum causae’
Numérotation du verset
Ct. Prol.1358,1
prol.|
+
a
Anselmi et Radulphi Laudunensis prologus in Cantica canticorum. - In1 initiis librorum cause dicende sunt quomodo vel quare compositus sit liber ipse, quas causas Hieronymus proemium vocat. Auctor itaque huius operis de quo agere volumus, trinomius fuit: qui ad numerum nominum suorum tres libros composuit, et eorum intentionem ipsorum nominum interpretatione distinxit. In primo itaque libro affectuose et dulciter, more patris filium pie admonentis, et quasi lac prebentis, quemque fidelem adhuc minus2 validum, et nondum terrenis prorsus abrenuntiare volentem3 erudit. In quo libro pro hac tanta dulcedine, Idida, quod dilectus sonat, edicitur. In hoc quippe docet meretricem fugiendam, consortia malorum, et cetera que honestate et probitate sunt digna facienda. In mundo tamen, ut diximus, adhuc [1187B] commorantem. Secundum nomen eius est Qoelet quod grece Ecclesiastes, latine concionator dicitur. Concionatorem autem illum dicimus, qui in concione4, id est in concilio, publicus orator est, prolatione5 veritatis nullum verens, nulli blandiens, quod in secundo libro suo iste facit. Nam, ut quasi quibusdam gradibus ascensionis, ad perfectionem quem doctrina sua attraheret, cui primo misericorditer, legitime tamen, terrenis istis cum misericordie operibus concesserat utendum, quoniam carnalem et adhuc infirmum animum celestia et perfectiora non posse tenere credebat, iam ceu validiorem et ad altiora sumenda potentem, ad despectum omnium terrenorum in hoc secundo libro invitat, monstratque quam caduca quamque transitoria [1187C] sint cuncta temporalia, sic dicensb: «Vanitas vanitatum et omnia vanitas». Hoc vero ad contemplativam, cuncta scilicet mundana despicere, et celestibus inhiare, pertinet. Illud autem quod in primo libro concessum erat, ad activam vitam6. Cuius preterea rei gratia tantum laborem incoare in hoc suo tertio libro persuaserit, spiritualiter intendentibus quibusdam terrenis similitudinibus ostendit, ad hoc profecto ut per despectum terrenorum ad gloriam [1188A] pervenire possemus eternorum. In quo opere Salomon, id est pacificus, dicitur.A
a
¶Nota : La Glose ordinaire sur le Cantique doit être distinguée de la version « E » (éd. PL 162) du commentaire du Cantique avec laquelle la Glose ne présente que 122 sentences communes. La version E serait donc la rédaction par Raoul de Laon avant 1130 de notes issues des leçons d’Anselme de Laon. L’absence du § 1 « In initiis librorum » de plusieurs manuscrits, notamment des plus anciens, indique qu’il s’agit peut-être d’un ajout ; on notera que ce paragraphe est une introduction générale aux livres sapientiaux qui semble être un commentaire de la préface générale de la Glose sur les livres sapientiaux. Les témoins recensés sont tantôt attribués à Raoul de Laon (Tr227 P13200), tantôt diffusés sans nom d’auteur (Tr1223 ; cf. Paris, BnF, lat. 567). Nous éditons ici la version longue du prologue diffusé tardivement sous forme de livre glosé (voir détail dans GLOSSEM) dans
Lem218
, Tar58, Tr227, Tr1223 collationnés avec PL 162, 1189C. Cf. RB-1358 ; RB-7126. - Cf. A.
Landgraf
, Collectanea franciscana, 1938, 540 ; J. Leclercq, « Le commentaire du Cantique des cantiques attribué à Anselme de Laon », RTAM 16 (1949), 29-39 ; M. Dove, CC22, p. 35-36 ; R. E. Guiglielmetti, Firenze, 2006, p. 339 ; C. Giraud, Per Verba Magistri, 2010, p. 90-91.
b Qo. 1, 2.
1 In] Incipiunt glose in canticis canticorum secundum lectionem magistri Anselmi Laudunensis
praem.
Lem218
2 minus] mus
cacogr. Tr227
3 volentem] valentem
Tr227²
4 concione
Lem218
] + hominum
PL162
5 prolatione Lem218 PL162] in
praem.
Tr227
6 vitam Lem218 PL162]
om.
Tr227
Numérotation du verset
Ct. Prol.1358,2
prol.|
+Liber iste vocatur Cantica canticorum, et etiam pluraliter, propter multam excellentiam dignitatis. Fecit enim Salomon primum Parabolas, scilicet librum Proverbiorum, in quo simpliciter ostendit quomodo recte uteremur his mundanis; quod pertinet ad activam vitam, et Canticum simpliciter potest vocari. Dicuntur autem Proverbia precepta de vita humana per aliquas similitudines. Deinde fecit Ecclesiasten, in quo annuntiavit omnia mundana esse contemnenda, ut cum dicit: Omnia sunt vanitas; et est quidam gradus ab activa vita7 ad contemplativam, potestque dici canticum simpliciter. Post hos fecit librum istum in quo docet de dilectione Dei, quasi [1188B] mundo iam contempto, quod pertinet ad contemplativam vitam. Inde vocatur Canticum canticorum, scilicet canticum excellentius predictis duobus, et ceteris similibus.
7 vita Lem218]
om.
PL162
Numérotation du verset
Ct. Prol.1358,3
prol.|
+Nomen huius libri in hebreo, Sir Asirim, quod valet apud nos Canticum canticorum. Dicitur Salomon secundum hos tres libros quos fecit tria8 habuisse vocabula: secundum Parabolas vocatur Idida, id est dilectus ; ibi enim instruens rudes cepit ab ipsis diligi, per quod nomen significatur Christus, qui per excellentiam dicitur dilectus, de quo Deus: «Hic est Filius meus dilectus»c. Ecclesiastes nomen est9 libri et auctoris, et interpretatur concionator, scilicet diversos ad idem consentire faciens. Convocantur namque diversi in illo libro ut sibi consentiant in contemptu mundi, et10 [1188C] est tractum ex similitudine cantoris, qui diversorum voces in unam concordiam moderatur. Iterum11 per hoc nomen significatur Christus, qui est verus concionator, docens terrena transitoria esse spernenda et amanda celestia. Dicitur quoque Ecclesiastes, quia Ecclesiam egregie gubernat et ad unam fidem convocat. Secundum hunc librum dicitur Salomon, id est pacificus, per quod item significat Christum, qui verus pacificus est et convocans omnes ad sui dilectionem.
c Mt. 17.
8 tria Lem218 Tr227] XXX PL162
9 est] + et
Tr227
10 et] quod
PL162
11 Iterum Lem218 Tr227] Item PL162
Numérotation du verset
Ct. Prol.1358,4
prol.|
+[1189A] Dicitur etiam12 auctor in Proverbiis ethicus, id est tractans de moribus ; idem in Ecclesiasten13 physicus, id est tractans naturam rerum ; in Canticis theologus, sermocinans de divinis.
12 etiam] et
PL162
13 Ecclesiasten] ecclesiaste
PL162
Numérotation du verset
Ct. Prol.1358,5
prol.|
+In hoc libro sunt materia sponsus et sponsa, amici sponsi, qui etiam14 paranymphi dicuntur et amice sponse. Est autem sponsus Deus, quoniam ipse spondet se Ecclesie; scilicet si ei fidem custodiat ne fornicetur cum demone, copulabit sibi tandem15 in nuptiis. Sponsa dicitur Ecclesia, scilicet16 firmi in fide, quoniam perfecte sumens fidem spondet se Deo et renuntiat pompis Satane. Dicuntur amici sponsi velut17 sancti angeli et perfectiores, ut apostoli qui sponsum adiuvant ut amicam suam retineat, commonentes et adiuvantes Ecclesiam, ne ipsa cum alieno fornicetur, sed soli Deo [1189B] adhereat. Dicuntur amice sponse adhuc teneri in fide, qui non plene sciunt Sponsum diligere, sed iam exhibent se habiles ut sponsam imitentur, ut sic bene eruditi a sponsa fiant et ipsi sponso.
14 etiam] et
PL162
15 tandem] + eam
Tr227
16 scilicet] + iam
Tr227
17 velut] velut
Tr227²
Numérotation du verset
Ct. Prol.1358,6
prol.|
+De hac autem materia hoc modo agit, scilicet ostendens qualiter in hac vita sponsus alloquatur amicam et per se et per amicos, et quanta affectione recipiat verba sponsi, et qualiter amice sponse ostendant18 se paratas imitari sponsam, et loquantur sponse, aliquando et ipsi Sponso. Salomon enim adhuc tenens donum sapientie, illuminatus a Spiritu sancto prophetizat qualiter Ecclesia ante adventum Christi, et deinde secundum singulos status usque ad finem mundi sit se habitura erga Deum.
18 ostendant] ostendat
PL162
Numérotation du verset
Ct. Prol.1358,7
prol.|
+Est quoque finis et intentio ut compellat audientes ad dilectionem [1189C] Dei. Scribit autem hic auctor ut comicus, scilicet nihil ex se dicens, sed inducit ipsas personas loquentes et quia in nullo amore eque affectuosa verba amoris inveniuntur, sicut inter sponsum et sponsam, facit eos quasi verbis carnalis amoris loqui. Et sunt hec prima verba Ecclesie iam proxime adventui Christi, et nimio amore iam presentiam eius desiderantis; sicut illi qui dicebant: Putas videbo? Putas durabo? Putas inveniet me illa nativitas? Et sicut carnalis sponsa cui iam egregie per nuntios placuisset sponsus, fastidiens iam legatos, expetens ipsius presentiam diceret: Veniat ipse, ut presens mecum loquatur, et me osculetur, ita hic dicunt fideles19 illi proxime ante Christum. Deus ipse sicut prenuntiatus est per patriarchas et prophetas ipse idem iam
osculetur me
.B
B
<30.2>
¶Codd. :
Lem218, f. 1ra-vb
;
Tr227
, f. 98v ;
Mz777,
f.
107va
(
sparsim
contuli
)
;
om.
Rusch
CM22
19 ita... dicunt] dicens dicunt hic
Mz777
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Prologus ‘In initiis librorum causae’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_Prol.1358)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Prologus ‘In initiis librorum causae’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_Prol.1358)
Notes :