Capitulum 2

Numérotation du verset Ct. 2,1 

Ego flos campi et lilium convallium.
Numérotation du verset Ct. 2,2 

Sicut lilium
inter spinas
sic amica mea inter filias.
Numérotation du verset Ct. 2,3 

Sicut malus1
1 malus ΩS ΩJ Rusch CM22 ] malum Weber CM22N
inter ligna silvarum
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius quam desideraveram2
2 quam desideraveram CM22T Ω ΩJ Rusch Weber ] quem desiderabam CM22 ΩS ; quem desideraveram Weber ( C L ) CM22N CM22P (quem vel quam.. . ) Clementina ; quam desiderabam A Φ Ω M etc.; quem desiderabam CM22
sedi
et fructus eius dulcis
gutturi meo.
Numérotation du verset Ct. 2,4 

Introduxit me rex3
3 rex Ω Rusch ] om. Weber
in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem.
Numérotation du verset Ct. 2,5 

Fulcite me floribus
stipate me malis
quia amore langueo.
Numérotation du verset Ct. 2,6 

Leva eius sub capite meo
et dextera illius amplexabitur me.
Numérotation du verset Ct. 2,7 

Adiuro
vos filie Hierusalem
per capreas
cervosque camporum,
ne suscitetis
neque vigilare4 faciatis
4 vigilare CM22T Rusch ] evigilare Weber CM22
dilectam
donec5 ipsa velit.
5 donec] quoadusque Weber CM22
Numérotation du verset Ct. 2,8 

Vox dilecti mei
Ecce iste venit saliens in montibus
transiliens colles.
Numérotation du verset Ct. 2,9 

Similis est
dilectus meus capree
hinnuloque cervorum.
En ipse
stat
post parietem nostrum
respiciens6
6 respiciens Ω Edmaior (cett. codd.) CM22B CM22N CM22S   CM22T (pr. m.) CM22V Rusch ] despiciens Edmaior. (ALMΦWS) CM22
per fenestras,
prospiciens
per cancellos.
Numérotation du verset Ct. 2,10 

En7 dilectus meus
7 En] Et Weber CM22
loquitur mihi.
Surge
propera
amica mea columba mea8
8 columba mea] om. Weber
formosa mea
et veni.
Numérotation du verset Ct. 2,11 

Iam enim transiit hiems9
9 transiit hiems] inv. Weber
imber
abiit et recessit.
Numérotation du verset Ct. 2,12 

Flores
apparuerunt
in terra nostra10
10 nostra] om. Weber
tempus
putationis advenit.
Vox turturis
audita est
in terra
nostra.
Numérotation du verset Ct. 2,13 

Ficus
protulit
grossos suos,
vinee
florentes11
11 florentes] florent Weber
dederunt odorem suum12.
12 suum CM22 L CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. Weber CM22
Surge propera13
13 propera] om. Weber CM22
amica mea speciosa mea
et veni.
Numérotation du verset Ct. 2,14 

Columba mea
in foraminibus
petre
in caverna14
14 caverna Weber CM22H Rusch ] -nis Weber (Θ) CM22
macerie.
Ostende mihi faciem tuam
sonet vox tua
in auribus meis.
Vox enim tua
dulcis
et facies tua
decora.
Numérotation du verset Ct. 2,15 

Capite nobis
vulpes15
15 vulpes] iter . Weber
parvulas
que demoliuntur vineas.
Nam vinea nostra floruit.
Numérotation du verset Ct. 2,16 

Dilectus meus mihi et ego illi
qui pascitur inter lilia
Numérotation du verset Ct. 2,17 

donec aspiret dies
et inclinentur
umbre.
Revertere,
similis esto dilecte mi
capree
hinnuloque16 cervorum
16 hinnuloque CM22L CM22N CM22T CM22V Rusch ] aut hinulo Weber
super montes Bethel17
17 Bethel Rusch CM22 ] Bether Weber .

Capitulum 2

Numérotation du verset Ct. 2,1 
interl.| + Vox ChristiA
Ego flos campi et lilium convallium.
marg.| 2. Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide1 decoratur.
1 notitia - et - fide] inv. CM22
interl.| 3. decor2 mundi, gloria humilium, virginis integritas, de inculta terra hortus
2 decor CM22 N CM22 T Rusch ] decus CM22
interl.| 4. potest in hoc humilitas parentum Christi accipi quia pauperes elegit parentes3
3 parentes CM22 N CM22 V Rusch ] om. CM22
marg.| 1. EGO. Quia presentis temporis statui, labor magis quam requies convenit, recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia convocat4, quasi : tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere delectaris in quiete secretis florere virtutibus, sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in presenti, quia sum5   flos virtutum a quo omnis fructus   campi egreditur6, quia odorem meum toto mundo innotescere cupio, quod non potest impleri nisi intermissa quiete qua delectaris ad officium predicationis accingaris. Et   lilium convallium magis quam montium, quia claritatem mee humanitatis vel splendorem eterne lucis vel7 deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum, quasi : memento quod qui de virgine nasci potui qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, humilibus me socium esse8 exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem9 querere. Unde subdit :   sicut lilium .
4 convocat] provocat CM22
5 sum] ego CM22
6 egreditur] om. CM22
7 lucis vel] om. CM22
8 esse] om. CM22
9 q. s.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 2,2 
Sicut lilium
interl.| 9. quod pungitur a spinis, candorem tamen retinens et tunc maiorem odorem effundens10
10 et tunc... effundens CM22 B CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
marg.| 5. SICUT  LILIUM. Laudato se, laudat sponsam ita : sicut lilium non potest spinis comparari inter quas sepe11 exoritur, eodem modo proxima mea super omnes filias   lilium est.
11 sepe] semper CM22 B CM22 H CM22 L CM22 P CM22 S
marg.| 6. SICUT  LILIUM. Tu requiem queris et laudes12 lectuli, sed scito13 quia14 candidior tribulationum aculeis efficeris15, et maior est fructus predicationis quam quietis.
12 laudes CM22S   CM22T Rusch ] laudem CM22
13 scito] cito CM22P CM22S
14 quia] quod CM22
15 efficeris CM22B CM22P CM22T Rusch ] efficieris CM22
interl.| 10. id est te pungentes dum a flatu16 diaboli moventur
16 a flatu] afflatu CM22
sic amica mea inter filias.
interl.| 11. non solum ab infidelibus sed etiam eorum improbitate pungeris quos in filiarum numero gaudebas te accepisse17
17gaudebas - te accepisse] inv. CM22
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 30ra ; facsim., t. 2, p. 711a} 7. SIC  AMICA  MEA. GREGORIUS. 18 In Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt; bonus non fuit qui malos tolerare non potuit.
18 Gregorius CM22 N CM22 P Rusch ] om. CM22
marg.| 8. AUGUSTINUS. «Quia adversarum heresum dogmatibus eius integritas tamquam spinis pungitur19, ut contra hostes suos vigilans exerceatur donec eminens tamquam lilium in capite sponsi sui candore ipso decoretur».a
a ¶Fons : <Revera> Fulgentius Ruspensis, Pro fide catholica, PL 65, 708D : « ... spinis quotidie pungitur... ».
19 pungitur CM22 ] pugnitur Rusch
Numérotation du verset Ct. 2,3 
interl.| + Vox EcclesieB
interl.| + EcclesiaC
Sicut malus20
20 malus ΩS ΩJ Rusch CM22 ] malum Weber CM22N
interl.| + vel malum D
interl.| 17. visu, odore et gustu antecedit omnia ligna silvarum21
21 omnia ligna silvarum CM22L ( post corr. ) Rusch ] omnia ligna silvestria CM22L CM22N CM22V, ligna silvestria CM22
inter ligna silvarum
interl.| 18. omnes institutiones ad comparationem institutionis divine inferaces sunt, id est infructuose22 silve
22 id est infructuose] om. CM22
sic dilectus meus inter filios.
interl.| 19. sic Christus precedit omnes sanctos23, qui dicuntur filii Dei gratia, ipse natura
23 precedit- o. s.] inv. CM22
marg.| 12. SICUT  MALUS. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit quia24   inter bonorum opera similariter25 sanctus emineat et se passuram promittit et26 patitur, eo presidente qui est refrigerium et refectio.
24 quia] qua CM22 B CM22 L, quod CM22 N CM22 P CM22 T
25 similariter] singulariter CM22
26 et CM22 N CM22 V Rusch ] quia CM22
marg.| 13. SICUT  MALUS.   Unguentorum odor quamvis suaviter spiret27, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est ut fauces dulcore delectet et spiritum mulceat odoratu.
27 spiret] redolet CM22P CM22L ( pr. m. )
Sub umbra illius quam desideraveram28
28 quam desideraveram CM22T Ω ΩJ Rusch Weber ] quem desiderabam CM22 ΩS ; quem desideraveram Weber ( C L ) CM22N CM22P (quem vel quam.. . ) Clementina ; quam desiderabam A Φ Ω M etc.; quem desiderabam CM22
interl.| 15. Quasi : ab estu desideriorum carnalium sub adventus illius protectione requievi, vel   umbra id est29 divina Scriptura.
29 id est CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
marg.| 14. SUB  UMBRA. Ideo dilectum omnibus prepono quia in sola pietatis eius protectione cuius desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio et suavissimum donorum eius fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem   sub umbra auctoris30 respirare, cum se sole persecutionum fuscatam querebatur, cum Dei auxilium31 implorans clamabat :   indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas ubi cubes in meridie , cum non solum pressurarum tedio fatigata sed recordatione pulchritudinis et decoris eius illecta dicebat :   lectulus noster floridus . Cuius desiderii se compotem factam ostendit dicens :   sub umbra . Et notandum quod superius   tigna cedrina et laquearia cypressina predicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat sed solam vite arborem in cuius umbra quiesceret et fructu reficeretur querebat, quia sancti exemplis doctrina et32 intercessione suffragia ferunt, soli tamen salvatori dicere habemusb :"filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt"  .
30 auctoris CM22 ] scrips. , autoris hic et frequenter Rusch
31 D. a.] inv. CM22
32 et] om. CM22
sedi
marg.| 16. SEDI. Non dicit33 sedeo sed   sedi . Huiusmodi profectus sunt Ecclesiarum34 ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra considere ut ad eum veniat corpus eius ex quo umbra nascitur. Ideo et nativitas Iesu ab umbra cepit et in veritate finitur, sicut diciturc : «Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbravit tibi». Sic postea ad meliora fit transitus.
33 dicit Rusch ] om. CM22
34 Ecclesiarum CM22 N CM22 V Rusch ] om. CM22
et fructus eius dulcis
interl.| 20. postquam umbra protextit me, fructu eius saturata sum, id est celesti eius35 dulcedine, vel corpore suo
35 eius CM22 B CM22 N CM22 T Rusch ] om. CM22
marg.| 21. DULCIS. Quia in eo intelligit anima causam vite, dum etiam corporaliter percipit.
gutturi meo.
interl.| 22. mei cordis36 E
36 m. c. CM22 N Rusch ] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 2,4 
Introduxit me rex37
37 rex Ω Rusch ] om. Weber
interl.| 26. in collectionem gentium que iam aliis exemplo et predicatione vinum propinat quo eos amore ebrios facit
marg.| 23. INTRODUXIT  ME. Hec refectio quante dulcedinis quante sit virtutis ostenditur cum subdit :   introduxit , id est spe future glorie, adeo letificavit ut iam seculi non sentiam labores38.
38 labores] laborem CM22T CM22V
in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem.
interl.| 27. ordinatam39 me fecit habere caritatem
39 ordinatam] id est praem. CM22
interl.| 28. ostendit40 mihi qualiter Deus qualiter proximus esset diligendus
40 ostendit CM22B CM22S CM22T Rusch ] id est praem. CM22
marg.| 24. INTRODUXIT. AMBROSIUS. 41 [a] Quam cito guttur meum dulcedinem gratie eius attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. [b] Typice per vinum gratia Spiritus sancti notatur. Cella vinaria est Ecclesia in cuius unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus42, quam Ecclesiam de toto orbe collectam Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus sanctus suis43 charismatibus consecravit. Que fabrica quia in caritatis maxime fundamento ipso operante consistit, recte subditur :   ordinavit in me caritatem . [c] Multorum caritas inordinata est ; quod in primo est ponunt tertium vel quartum. Primo Deus diligendus est, secundo parentes, inde filii, post domestici qui, etiam44 si boni sunt, malis filiis45 preponendi sunt. Secundum hoc in evangelio ad cuiuscumque46 dilectionem proprium ponitd :"Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota47 mente tua et proximum tuum sicut teipsum". Inimicos : non ex tota virtute48, non sicut teipsum sed simpliciter. Sufficit enim quod diligimus et non odio habemus. Vel ipse prior dilexit me49et diligendo ut eum amare nossem donavit.e
e ¶Fons : <Revera> [a] Beda Venerabilis   , In Ct., lib. 1, cap. 2, lin. 112[*] : « Mox, inquit, dulcedine gratiae eius guttur mei cordis attigit ita me recreatam spiritu et ab infirmarum rerum oblectatione in superna desideria translatam esse sentio ac si in cellam uinariam introducta nouo sim meri odore simul et poculo refecta; unde merito qui talia dona dedit inextinguibili in se redamandum caritate conuertit. [b] Typice autem quia uini uocabulo spiritus sancti solet gratia designari domino attestante cum dicit quia uinum nouum in utres nouos mittendum est, id est mundis cordibus feruor est donorum spiritalium infundendus, cella uinaria ecclesia debet intellegi in cuius unitate solummodo spiritus sanctus dari solet et accipi. Introduxit ergo dilectus amicam suam in cellam uinariam quia dominus ecclesiam de toto orbe collectam in unam sibi domum fabricauit quam sui spiritus carismate consecrauit; quae uidelicet fabrica quia in caritatis maxime fundamento ipso operante consistit recte postquam se in cellam uinariam introductam dixit addidit : Ordinauit in me caritatem. [c] Cf.   Origenes , Homiliae in Ct., lib. 2, 8, p. 52.2-5.24-27, p. 53.5-12.
41 Ambrosius CM22 V Rusch ] om. CM22
42 dari solet et accipi - Spiritus sanctus] inv. CM22
43 sanctus suis Rusch ] suis CM22H, sanctus CM22N CM22V, sui CM22
44 etiam] om. CM22 B CM22 L CM22 P
45 malis filiis CM22B CM22N CM22T CM22V (f. etiam m.) Rusch ] et mali filii CM22
46 cuiuscumque] cuiusque CM22
47 tota CM22H CM22S   CM22T CM22V Rusch ] + anima tua et ex tota virtute tua et ex tota CM22
48 Inimicos - non ex tota virtute] inv. CM22
49 ipse prior dilexit me Rusch ] prior ipse me dilexit CM22
marg.| 25. Vel ordinavit id est ordinata caritate mea singula membra, id est electos {Erfurt, t. 3, f. 30rb ; facsim., t. 2, p. 711b} omnes50 sibi copulavit, eminentiora ampliori affectu complectitur.
50 e. o.] inv. CM22
marg.| 29. Quantum caritas mentem quam perfecte obsorbuerit51 ab amore infirmorum sustollat ostendit cum subdit52 : fulcite etc.
51 obsorbuerit] absorbuerit CM22
52 cum subdit CM22B Rusch ] dum subditur CM22
Numérotation du verset Ct. 2,5 
Fulcite me floribus
interl.| 32. Consolamini me exemplis, etiam illorum qui iam53 incipiunt bene operari, vel qui currunt, vel qui iam peracto cursu terminant viam salutis, ut eorum exemplis ad memoriam reductis non deficiam
53 Consolamini] Loquitur Ecclesia ad prelatos praem. CM22N | iam CM22B CM22N CM22T CM22V Rusch ]] om. CM22
marg.| 29. [b] FULCITE. Iam supradictis confortata ita in amorem Dei ardet ut pre nimio amore vel penis illatis languor carnis immineat.
marg.| 30. Vel fulcite , id est vos alii, vel perfectiores vel incipientes bene operando sitis mihi recreatio ut in bonis operibus vestris quiescam54, que adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei.
54 quiescam CM22 B CM22 L CM22 P CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] requiescam CM22 H CM22 N CM22
marg.| 36. Ideo fulcite ut et presens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo.
marg.| 31. Quanto se55 ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit ; unde subdit :   langueo etc.56 F
55 se CM22 CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
56 languescit... etc.] languescit CM22B CM22N CM22S   CM22V , lassescit CM22
quia amore langueo.
interl.| 33. in huius mundi57 peregrinatione amore superne visionis langueo 58
57 huius mundi Rusch ] huiusmodi CM22B CM22H
58 langueo] languesco CM22B CM22L CM22P CM22S  (deinde corr. )
Numérotation du verset Ct. 2,6 
Leva eius sub capite meo
interl.| 37. mente
marg.| 35. LEVA  EIUS. Noli aliunde capiti requiem querere si enim levam eius habueris omnia tibi que mea sunt tribuentur.
et dextera illius amplexabitur me.
marg.| 34. LEVA  EIUS  SUB  CAPITE. Cum corda fidelium in hac vita per sacramentorum participationem per pignus Spiritus, per Scripturarum solacia confortantur, que et59 ad subsidium peregrinationis dat Deus. Dextera amplexabitur cum post hanc vitam celestia premia accipiemus.   Leva , id est presens vita et temporalia60 Dei dona, dum per spem mentem roborat, est   sub capite ad consolationem data ;   et dextera , id est eterna vita,   amplexabitur , sicut protegens quando per remunerationem nos glorificabit, quasi : temporalia Dei beneficia, quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam, adiuvant in hoc loco peregrinationis, et eternorum promissio amplius delectat.
59 et] om. CM22
60 presens vita et temporalia CM22P CM22NS   CM22T Rusch ] presentia et temporalia CM22N CM22V, presens et temporalia CM22B CM22L, temporalia et presentia CM22
Numérotation du verset Ct. 2,7 
interl.| + Vox ChristiG
interl.| + ChristusH
Adiuro
interl.| 46. contestor
interl.| 38. etsi nondum
interl.| + adiurat ipse credentes ne pacem Ecclesie turbaretur I
vos filie Hierusalem
interl.| 47. iam in fide generati illis ministrantibus qui Deum propius induunt61
61 induunt] vident CM22
marg.| 39. ADIURO. Primitiva Ecclesia ad gentes conversa et quasi in persona eorum62 hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum iam patiatur, monet sponsus novellam Ecclesiam ne peccando inquietet eam.
62 eorum] earum CM22
marg.| 40. Quam amabilis sit Deo63 huius Ecclesie, et64 cuiuslibet fidelis anime, pausatio ex responsione sponsi declaratur.
63 Deo] Domino CM22
64 et] vel CM22
per capreas
marg.| 41. PER  CAPREAS. Id est si velitis esse comparabiles capreis vel cervis in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis et in agnitione que medela sit congrua vestris vulneribus si vulnera habetis.
cervosque camporum,
interl.| 48. bene capreas et   cervos dicit esse   camporum ut notet puram simplicitatem mentium pura fide florentium, in quibus virtutes oriantur65 et nutriantur
65 v. o.] inv. CM22
marg.| 42. Capree et cervi munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant contra virulenti hostis insidias.
marg.| 43. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert ultimus tantum fertur, primo fatigato ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta66 cornibus dorso impositis illesi evadunt, caligantibus oculis serpentes67 comedunt et hausto fonte visum recuperant et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis. Alter alterius onera supportant68 f, minus enim onerati peccatis alleviant oneratos condonando per eis orando. Robur datum per Spiritum sanctum menti sue superponunt dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illesi, diabolum commedunt, id est anihilant in se et potato fonte, id est Christo, visum interiorem recuperant et pellem ponunt, id est immunes fiunt a peccatis.
66 per dumeta CM22 ] perdumenta cacogr. Rusch
67 serpentes CM22N CM22V Rusch ] -tem CM22
68 supportant Rusch ] supportat CM22
ne suscitetis
interl.| 45. id est69 alius alium non impediat sed sic quisque de proximorum profectu quasi de suo gaudeat.
69 id est] om. CM22
interl.| 49. ut vestra culpa necesse sit illis laborare
marg.| 44. NE  SUSCITETIS. GREGORIUS. 70 Si subditi aliquid peccant propter quod doctores a quiete surgere cogantur non tantum penam illius peccati incurrunt sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores celestibus intentos inquietare presumit etiam virtutes quas habere se credebat perdit.
70 Gregorius] om. CM22
neque vigilare71 faciatis
71 vigilare CM22T Rusch ] evigilare Weber CM22
interl.| 50. id est ne commoveatis etiam ut in aliquo interrumpere faciatis quietem
dilectam
interl.| 51. in meo amore quiescentem
donec72 ipsa velit.
72 donec] quoadusque Weber CM22
interl.| 52. notat eam aliquando ex voluntate resurrecturam73
73 resurrecturam] surrecturam CM22
interl.| 53. spontanea voluntate si congruum tempus viderit
Numérotation du verset Ct. 2,8 
interl.| + Vox EcclesieJ
interl.| + EcclesiaK
Vox dilecti mei
interl.| 61. <dilect>orum <meorum>L
L ¶Codd. : Rusch CM22 ; om. CM22 B CM22 H CM22 N CM22 P CM22 S | dilectorum meorum] coniec., -orum Rusch , -or. cett., or[atio?] coniec. CM22
interl.| 62. qui me diligit
marg.| 54. Adiuramentum sponsi sponsa libenter suscipit et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter precipi ut ipsa sponte surgere velit. Promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum pro quo velit et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium74 positi in tantam perfectionem se et alios induxerant ut iam contemplationi vacarent, iterum intelligunt sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias.
74 E. g.] inv. CM22
marg.| 55. VOX  DILECTI. Hec est quam audivi adiurantem filias Hierusalem ne me suscitarent. {Erfurt, t. 3, f. 30va ; facsim., t. 2, p. 712a} Gaudeo consolatoriam eius vocem audiens, dum eius faciem nondum video, tamen sublevato ad celum animo aliquam suavitatem future beatitudinis pregusto75, etiam in hoc presenti.M
75 b. p.] inv. CM22
{Erfurt, t. 3, f. 30va   ; facsim., t. 2, p. 712a} Ecce iste venit saliens in montibus
interl.| 63. hic de contemplativa76
76 contemplativa] + vita CM22S , contemplatione CM22H
interl.| 56. Qui invisibilis est carne indutus visitavit nos, vel venit in montibus , id est77 se in Scripturis visibilem fecit et crebra visitatione illustrat78 corda fidelium.
77 id est CM22 B CM22 N Rusch ] om. CM22
78 visitatione illustrat CM22N Rusch ] illustratione visitavit CM22, illustratione visitat CM22B CM22P
interl.| 64. et ut eum mecum invenire79 sciatis80 hoc signo querite
79 eum - mecum invenire] inv. CM22
80 sciatis CM22V Rusch ] + vos alii CM22
marg.| 59. SALIENS  IN  MONTIBUS. Salit in montibus81 et quasi pedes ponit quo signo ibi fuisse dignoscitur82 quia eum per passionem et vite conversationem imitantur.
81 Salit - in montibus CM22L CM22P Rusch ] inv. CM22
82 dignoscitur] cognoscitur CM22
marg.| 57. Saltum83 fecit de celo in uterum, de utero in presepe, de presepi in crucem, de cruce in sepulchrum, de sepulchro rediit84 in celum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est sanctorum tam maiorum quam minorum altitudines.
83 Saltum CM22N ] Saltû Rusch, Saltus CM22
84 rediit] redit CM22
transiliens colles.
marg.| 60. TRANSILIENS  COLLES. In collibus non apparent signa pedum sed umbram supervolantis susceperunt, quia etsi non ut illi maiores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur.
marg.| 58. Montes et colles sunt qui generalem Ecclesie conversationem quasi floridam camporum planitiem singulari mentis puritate transcendunt et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit Deus quia corda sublimium crebra visitatione illustrat, et non manet sed salit et85 transilit, quia hec dulcedo contemplationis brevis est et rara propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem.
85 et CM22 N Rusch ] vel CM22
Numérotation du verset Ct. 2,9 
Similis est
interl.| 75. secundum visum
marg.| 66. Similis quia acute videt et86 in altis montium87 habitat, velociter saltat, unde et rarius a nobis videtur, semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris.
86 et CM22 L CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
87 montium] montibus CM22H CM22N
marg.| 65. similis et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo pro me natus est de gentili et patriarcharum sanguine88.
88 sanguine] + vel capree quia in similitudine carnis peccati CM22 ( = Rusch interl. )
dilectus meus capree
interl.| 74. caprea, id est dorcasN
interl.| 73. veram carnem de patriarchis assumpsit, et velocior illis, quia pondere peccatorum pressi89, iste immunis
89 pressi Rusch ] pressis CM22
marg.| 65. [b] Vel capree similis quia   est 90"in similitudine carnis peccati"g.O
O ¶Codd. : Rusch CM22 § 65 marg.
90 similis quia est] quia CM22
hinnuloque cervorum.
interl.| 76. secundum opera, quia contrarias fortitudines contrivit
marg.| 67. In assumptione carnis et humanitate91 comparatur capree , in varietate virtutum et miraculorum   hinnulo .
91 humanitate] humilitate CM22, humilitate vel humanitate CM22T
marg.| 68. Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit et superata pernicie veneni pabulo delectatur.
marg.| 69. Quoniam his versiculis speculative vite sublimitas est expressa, restat active vite que omni Ecclesie communis est perfectionem ostendere, unde sequitur : en ipse stat etc.
En ipse
interl.| 77. Ecce venit 92
92 Ecce venit] Venit et ecce CM22
stat
interl.| 78. corporali presentia paratus ad adiuvandum
post parietem nostrum
interl.| 79. indutus parietem nostre carnis ita manet in nobis ut a nobis videri93 non possit
93 a nobis - videri] inv. CM22
interl.| 80. nobis resistentem sed ei non, vel nobis communem quam pro omnibus assumpsit, non pro nobis solis misericordiam faciens aperte per predicationem94
94 misericordiam... predicationem] om. CM22 , cf. infra glosa CM22 § 81
respiciens95
95 respiciens Ω Edmaior (cett. codd.) CM22B CM22N CM22S   CM22T (pr. m.) CM22V Rusch ] despiciens Edmaior. (ALMΦWS) CM22
interl.| 82. sicut96 ex alto
96 sicut] ut CM22
per fenestras,
interl.| 83. id est apostolos
interl.| 81. misericordiam faciens aperte per miracula per predicationem
prospiciens
interl.| 85. a longe
interl.| 84. dudum
per cancellos.
interl.| 87. per97 inspirationem
97 per Rusch ] id est CM22 , id est per CM22N CM22P CM22S   CM22V
interl.| 86. per98 prophetas
98 per Rusch CM22 ] id est per CM22H CM22L
marg.| 70. POST  PARIETEM. Paries qui ab eius aspectu nos seducit, mortalitatis condicio est quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus ut, si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus. Ad quod intuendum perpauci perfectiores cum labore fide purificati nunc pertingunt, sed in hoc pariete misericordia Dei   fenestras et   cancellos unde nos prospiceret fecit, quia mentibus quamquam oppressis gratiam sue cognitionis aperuit, et crebra nos sue99 inspirationis luce respicit100. Per cuius inspirationis prospectum101 quia hoc maxime Deus agit ut nos a temporalibus ad promerenda celestia provocet, recte subiungitur :   en dilectus 102   meus loquitur mihi qui supra monuit filias Hierusalem ad103 custodiam mee quietis me ad colendas104 vineas mittit, ostendens opportunitatem.
99 nos sue] sue occulte CM22
100 respicit] reficit CM22, reficit vel respicit CM22V
101 prospectum] profectum CM22H CM22N
102 en dilectus CM22P Rusch ] et dilectus CM22, et dilectus vel en CM22T
103 ad] id est praem. CM22
104 colendas] excolendas CM22
marg.| 71. POST  PARIETEM. HIERONYMUS. 105 Moraliter106. Si feceris edificationem tuam Deus107 veniet   post parietem tuum   prospiciens per fenestras , id est per quinque sensus sollicite contuetur. Ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit ; unde Ieremiash : «Ecce mors ascendit per fenestras nostras»."  Eminens per retia i, omnia retibus diaboli plena sunt"j, quibus caperis108 nisi quia sponsus subiecit se retibus mundi, que emineret109 et conscindens viam110 faceret ut dicask «anima mea sicut passer erepta est de laqueo111 venantium».P
h Ier. 9, 21.
i Ct. 2, 9 (iuxta Origenem)
j Origenes , Homiliae in Ct., lib. 2, 12, p. 58.2-4 : « Eminens per retia : intellige quia in medio laqueorum Dei ambules et subtus machinas transeas imminentes. Omnia retibus plena sunt, diabolus laqueis cuncta complevit ».
k Ps. 123, 7.
105 Hieronymus] + vel Origenis CM22T
106 Moraliter Rusch ] Moralis CM22N, om. CM22
107 tuam Deus] Dei CM22
108 caperis] capereris CM22
109 que CM22 V Rusch ] qui CM22
110 viam] + tibi CM22
111 laqueo] laquea perp. CM22
marg.| 72. PER  FENESTRAS. Sicut sol intrat112   per fenestras et113 illuminat domum, ita Christus, exemplo et admonitione apostolorum, nos illuminavit sicut   per cancellos , id est per parva foramina, parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas.
112 intrat] intrans CM22
113 et] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 2,10 
En114 dilectus meus
114 En] Et Weber CM22
interl.| 91. venit et stat et sic de aliis convertendis mihi precipit
loquitur mihi.
interl.| 92. inspirando
interl.| + 93. dicendo : Q
Surge
interl.| 95. et debes surgere quia amo te et tu me
marg.| 94. Surge, id est interrumpe contemplationem et labora in acquisitione aliorum, vel   surge ab amore terrenorum
marg.| 88. SURGE. Omnia tempus habent. Qui modo adiurabat filias Hierusalem {Erfurt, t. 3, f. 30vb ; facsim., t. 2, p. 712b} ne inquietarent dilectam, ecce eam ad laborem invitat.
propera
interl.| 96. quia tempus breve est115
115 est] om. CM22
amica mea columba mea116
116 columba mea] om. Weber
interl.| 97. simplex, non invida, Spiritu sancto illustrata
formosa mea
interl.| 98. per morum pulchritudinem
marg.| 89. [a] SURGE  PROPERA. GREGORIUS. 117 Cum iam de corruptionis corpore118 educitur ei imber transiit, quia presentis vite torpor abscessit et ad contemplandum Deum in sua substantia educitur, nec iam verborum gutte sunt necessarie ut pluvia predicationis debeat infundi119, nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim120 apparent flores in terra quando de eterna beatitudinis vita quedam suavitatis primordia pregustare anima ceperit, quasi iam in floribus odoratur exiens quod postquam egressa fuerit in fructu uberius habebit.
117 Gregorius CM22P Rusch ] + Moralis CM22N , om. CM22
118 c. c.] inv. CM22
119 d. i.] inv. CM22
120 enim] om. CM22
marg.| 89. [b] Tempus putationis advenit, nostra putatio tunc evenit121 quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus ut ad fructum anime pervenire valeamus, qui fructus nobis est122 uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia reciduntur ut ea que valent uberius fructum ferant.
121 evenit] venit CM22
122 est CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. CM22
marg.| 99. Ideo surge quia ego patiens pro te fluctus eos sedavi.
et veni.
marg.| 90. Veni ad impendendam etiam curam salutis proximis123 per studium sedule predicationis ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi, quasi : credis te venturam si vacaveris contemplationi, sed venies melius per laborem huiusmodi.
123 curam salutis - proximis] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 2,11 
Iam enim transiit hiems124
124 transiit hiems] inv. Weber
interl.| 103. congelatio infidelitatis
interl.| 104. iam non125 habet locum que prius mundum tegebat usque ad tempus incarnationis
125 iam non] nec iam CM22
marg.| 100. Oportet ut predices quia cum etiam scientia est in te. Est etiam126 in illis ad quos te mitto opportunitas recipiendi.
126 etiam scientia est in te est etiam] in te scientia est etiam CM22
interl.| 105. persecutio
abiit et recessit.
interl.| 106. non solum persequi desinunt sed etiam obedientes sequuntur127
127 sequuntur] sequitur CM22H CM22L
marg.| 102. IMBER  ABIIT. Ego a mortuis resurgens128 tempestate compressa tranquillitatem reddidi.
128 resurgens CM22N CM22T CM22V Rusch ] surgens CM22
marg.| 101. Modo facilius est predicare cum quidam iam conversi sint129 quam prius cum nullus adhuc crediderat.
129 c. sint] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 2,12 
Flores
interl.| 113. initia bonorum operum, vel fides
apparuerunt
interl.| 114. olim
interl.| 115. aliis relucent crescente EcclesiaR
in terra nostra130
130 nostra] om. Weber
interl.| *116. cordisS
interl.| 117. cui do incrementum, tu colis et regis
tempus
interl.| 118. modoT
putationis advenit.
marg.| 107. Flores quasi : istos qui iam credunt131 et iam bona operantur potes dare in exemplum aliis.
131 credunt] sic Rusch
marg.| 108. Istos potes proponere aliis in exemplum qui132 iam patiuntur falcem, vitia resecantem.
132 qui] quia CM22
marg.| 111. Pro quiete tua non debes dimittere predicationem, quia Christus qui in magna quiete erat cum patre quietem quodammodo pro predicatione intermisit.
marg.| 109. TEMPUS  PUTATIONIS. Iam inutilibus vane religionis amputatis sarmentis, futuro fidei fructu preparantur corda hominum, iam et vitia amputantur quia venit tempus remissionis peccatorum.
Vox turturis
interl.| 119. ChristiU
U ¶Codd. : Rusch CM22 , om. CM22 B CM22 H CM22 L CM22 CM22 T CM22 V | Christi] + vel Spiritus sancti CM22 P
audita est
interl.| 120. ideo non debes desperare quin et tu ita audieris133
133 audieris] audiaris CM22
in terra
interl.| 121. in illis qui prius erant134 mare et instabiles
134 erant CM22N Rusch ] fuerant CM22
nostra.
interl.| 122. que cepit esse nostra 135 dum fidei verbum recepit
135 cepit esse - nostra CM22N Rusch ] inv. CM22
marg.| 110. Spiritus sanctus quando de occultioribus loquitur sacramentis et que multi non capiunt, turturis appellatione signatur, unde et Moysi apparet et uni. Quando de humilibus que ad omnes usque perveniunt per columbam assumitur ; unde et circa Iordanem astantibus multis non in turture apparuit sed in columba.
marg.| 112. VOX  TURTURIS. Vox apostolorum vel136 quorumlibet predicatorum qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitie amatores sunt, qui semper in iugis montium vel in verticibus arborum morantur et conversationem fugiunt hominum. Dum in mundo corpore positi conversationem habent in celis, incolatus sui et patrie sibi promisse137 memores.
136 Vox apostolorum vel Rusch ] Vel vox CM22 , vox CM22N CM22P CM22T CM22V
137 sibi p.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 2,13 
Ficus
interl.| 124. Quasi : da in exemplum Iudeos et gentiles iam conversos.
protulit
interl.| 125. proiecit vel produxit
grossos suos,
marg.| 123. FICUS.   Grossos vocat primitivas et immaturas   ficus que non sunt habiles esui, que etiam si concusse fuerint levi tactu cadunt. Ergo sonante turture, id est predicantibus138 apostolis, Synagoga protulit grossos, id est immaturam legalis observantie139 intelligentiam abiicit. Vel ita : Synagoga procreavit apostolos qui dulcem cibum credentibus ministrarent, et quia proferente Synagoga apostolos totius orbis fides salusque secuta est recte subditur :   vinee florentes . Per floritionem initia multiplicium140 Ecclesiarum de ea que Hierosolymis primo plantata est, de cuius flore sucus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum quod"letificat cor hominis"l.
138 predicantibus] predicationibus CM22
139 observantie] observatione CM22
140 multiplicium CM22N Rusch ] multiplicantium CM22
vinee
interl.| 126. gentium collectiones
florentes141
141 florentes] florent Weber
interl.| 127. et sic facile possunt corrumpi
dederunt odorem suum142.
142 suum CM22 L CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. Weber CM22
interl.| 128. famam sancte conversationis
interl.| 129. Et ideo :
interl.| + Vox ChristiV
Surge propera143
143 propera] om. Weber CM22
interl.| 130. ad iustitiam vel ad laborem
amica mea speciosa mea
interl.| + sponsaW
interl.| 131. cui tanta obtuli dona
et veni.
Numérotation du verset Ct. 2,14 
interl.| + ChristusX
Columba mea
interl.| 140. fovens mihi pullos infusione Sancti Spiritus144
144 S. S.] inv. CM22
in foraminibus
marg.| 141. fideY
Y ¶Codd. : Rusch CM22 ; cf. CM22 § 143 (marg.) | fide] in praem. CM22
petre
interl.| 142. manuum145
145 manuum] + et pedum CM22P, + vel in capacitate in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti CM22T
marg.| 143. [a] Christi vulneribus Z
Z ¶Codd. : Rusch , CM22 marg.
marg.| 132. IN  FORAMINIBUS. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat cum in passione Domini spem sue salutis ponit et per hoc ab insidiis accipitris, id est diaboli, se tutandam confidit et in eodem alios gignit.
marg.| 143. IN  FORAMINIBUS. [b] in fide146 vel in capacitate in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti
146. in fide] om. CM22 ; cf. CM22 § 141 interl.
interl.| 144. id est Christi qui est stabile fundamentum
interl.| 145. lateris Christi vel apostolorum
interl.| 144. id est Christi qui est stabile fundamentum
in caverna147
147 caverna Weber CM22H Rusch ] -nis Weber (Θ) CM22
interl.| vel cavernis148
148 caverna vel cavernis] Rusch, om. CM22 |   cavernis vel caverna CM22T
interl.| 146. quia quidem149 plus capiunt, quidam minusAA
149 quidem] quidam CM22
marg.| 134. Maceries150 est congeries lapidum sine151 cemento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti.
150 Maceries CM22N CM22P Rusch ] Maceria CM22
151 sine CM22 N CM22 V Rusch ] eodem CM22
Ostende mihi faciem tuam
interl.| 147. non alienam sed quam in te feci
sonet vox tua
interl.| 148. laudis vel predicationis
in auribus meis.
interl.| + aures Dei dicuntur clementia et potentiaAB
marg.| 139. meis non alienis, id est mee dilectioni non alicui terreno et opus et vocem expende.
interl.| 149. in potentia dante quod petis
marg.| 135. OSTENDE  MIHI. Necdum habebat fiduciam ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur, sed quia iam ornata est, dicitur :   ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis 152   .
152 mihi... meis] faciem iam etiam vox suavis CM22
marg.| 137. Ostenditur Domino facies153 recte operando, ostenditur sonus vocis salubriter predicando.
153 d. facientes] inv. CM22
marg.| 133. Ne erubescas predicare crucem Christi quamvis stultitia videatur incredulis, quam154 predicaverunt apostoli ipsi155 qui sunt maceries et munimentum Ecclesie. Vel maceries sunt156 prophete et patriarche in quibus apostoli habent refugium.
154 quam CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] quod CM22
155 a. i.] inv. CM22
156 sunt] om. CM22
marg.| 136. Quod intus pulchritudinis habes et in secreto quietis didicisti in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra. Nam mihi qui intima prospicio tunc faciem tuam157 ostendi estimo cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero.
157 tuam CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] + mihi CM22
Vox enim tua
marg.| 138. Vox tua non aliena sed ea quam in die desponsationis te mihi servire158 promisisti.
158 servire sic Rusch ( Graz )] servare CM22
interl.| 150. predicationem volo quia talis vox est   dulcis 159
159 est dulcis] om. CM22
dulcis
interl.| 151. quia laudem Dei cogitat
et facies tua
interl.| 152. faciem160 requirom quia talis facies, id est vita decora 161
m Cf. Ps. 26, 8  : « Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram ».
160 faciem] et praem. CM22 T CM22 V
161 decora] tua decora CM22H om. CM22
decora.
interl.| 153. quia ad videndam eius faciem162 satagit
162 e. f.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 2,15 
interl.| 158. vox Christi163 adversus hereses164 AC
163 Christi CM22 N Rusch ] om. CM22
164 hereses] + ad prelatos CM22
Capite nobis
interl.| 159. debellate et deprehendite165
165 d. - et - d.] inv. CM22 | bebellate] debullate cacogr. Rusch
marg.| 154. Quoniam166 non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere et bonam predicationem facere nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur capite non vobis sed   nobis . In hoc mihi servitis, in hoc vos remunerabo.
166 Quoniam] Qm. Rusch, Quantum CM22
vulpes167
167 vulpes] iter . Weber
interl.| + vel vulpiculasAD
marg.| 155. Vulpes in foveis abduntur et cum apparuerint numquam directis itineribus currunt, sic heretici. AE
parvulas
interl.| 156. id est168 in ipso initio fraudis ne maiores effecte amplius noceant
168 id est] Vel parvulas praem. CM22
interl.| 160. schismaticos et hereticos qui callidi sunt et se humiles fingunt
que demoliuntur vineas.
interl.| 161. id est precipitia faciunt
interl.| 162. per169 singulas Ecclesias
169 per] om. CM22
Nam vinea nostra floruit.
interl.| 163. vulpes sunt capiende quia florenti vinee sunt nocive
marg.| 157. NAM  VINEA  NOSTRA. Pulchre cum supra vineas plurali numero, hic singulariter   vinea quia multe vinee per fidem et caritatem una, et ideo sunt expellendi qui eam volunt per hereses scindere.
Numérotation du verset Ct. 2,16 
Dilectus meus mihi et ego illi
interl.| + EcclesiaAF
interl.| + Vox EcclesieAG
marg.| 164. DILECTUS  MEUS. Tali affatui170 dilecti mox amica columbini cordis simplicitate respondet et iniuncto officio se obedituram promittit, quasi dicat : non solum hortatur sed etiam adiuvat.
170 affatui CM22N Rusch ] affectui CM22, affectu CM22S
marg.| 165. DILECTUS  MEUS  MIHI. Sincero amore   mihi copulatur   et ego illi . Vel   dilectus talem exhortationem mihi facit   et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel   dilectus mihi non alteri cuilibet, scilicet gratiam prestabit et fructum rependet   et ego ei, non alteri171 cuiquam non in172 alia turba hominum sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur :   qui pascitur inter lilia .
171 alteri] alii CM22
172 in CM22 N CM22 V Rusch ] om. CM22
qui pascitur inter lilia
interl.| 169. qui delectatur candore mearum virtutum et odore
marg.| 167. QUI  PASCITUR. Pascitur in nobis quia corpus illius sumus et membra de membro. pascit nos ipse qui caput est.
marg.| 166. Pascitur inter lilia cum fideles qui sunt membra eius exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur.
marg.| 168. Lilia adustis membris mederi solent, sic sancti si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum refrigerium consolationis et exhortationis adhibent.
marg.| 170. Quia hec Domini pastio que in sanctorum eius profectibus agitur usque ad finem seculi pertingit, nam ubi ad visionem pervenerint in quid ultra proficiant non habebunt, recte subditur : donec aspiret dies AH
Numérotation du verset Ct. 2,17 
donec aspiret dies
interl.| 173. donec venturi seculi lux oriatur, que erit iustis aura recreationis
et inclinentur
interl.| 174. ut transeant et173 deficiant
173 et] om. CM22 B CM22 P CM22 T
umbre.
interl.| 175. ignorantia presentis vite, vel errores
Revertere,
interl.| 176. condescende per gratiam qui in celis quiescis
similis esto dilecte mi
marg.| 172. REVERTERE  SIMILIS  ESTO. In excelsis mentibus vestigia pone et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare qui in valle sunt.
marg.| 171. REVERTERE  SIMILIS  ESTO. Et quia ad Ecclesias constituendas et excolendas et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem cum tuam faciem adhuc clare non videam et per me non sufficiam, obsecro illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus predicatura sum.
capree
interl.| 177. propter acutum visum
hinnuloque174 cervorum
174 hinnuloque CM22L CM22N CM22T CM22V Rusch ] aut hinulo Weber
interl.| 178. propter agilitatem currendi
super montes Bethel175
175 Bethel Rusch CM22 ] Bether Weber .
interl.| 180. domus consurgens, vel domus vigilie, vel domus Dei
interl.| 179. tu, dico, existens super montes Bethel ,   montes propter celsitudinem contemplationis, non propter superbiam



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_2)

Notes :