Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Za. 12,1 

Onus verbi Domini super Israel.
Et1 dixit Dominus extendens celum
1 Et] om. Weber
et fundans terram
et fingens spiritum
hominis in eo.
Numérotation du verset Za. 12,2 

Ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapule in2 omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Hierusalem.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset Za. 12,3 

Et erit
in die illa ponam
Hierusalem lapidem oneris cunctis populis. Omnes qui levabunt eum3
3 eum] eam Weber
concisione lacerabuntur
et colligentur adversus4 eam omnia regna terre.
4 adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Za. 12,4 

In die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stupore5 et ascensorem eius in amentia6 et super domum Iudam7 aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam8 cecitate.
5 stupore] stuporem Weber |
6 amentia] amentiam Weber |
7 Iudam] Iuda Weber |
8 percutiam] + in Weber |
Numérotation du verset Za. 12,5 

Et dicent duces Iuda in corde suo :
Confortentur
mihi
habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum.
Numérotation du verset Za. 12,6 

In die illa9 ponam duces Iuda
9 illa] illo Weber
sicut caminum ignis in lignis
et sicut facem ignis in feno
et devorabunt
ad dexteram
et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur
Hierusalem rursum in loco suo10 Hierusalem.
10 suo] + in Weber
Numérotation du verset Za. 12,7 

Et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio
ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam.
Numérotation du verset Za. 12,8 

In die illa11 proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eorum12.
11 illa] illo Weber |
12 eorum] eius Weber |
Numérotation du verset Za. 12,9 

Et erit in die illa queram conterere omnes gentes que venient13 contra Hierusalem.
13 venient] veniunt Weber
Numérotation du verset Za. 12,10 

Et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratie et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti.
Numérotation du verset Za. 12,11 

In die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adremmon14 in campo Mageddo15.
14 Adremmon] Ad edremmon , Adadremmon Weber cum hebr. |
15 Mageddo] scrips. , Magedon Rusch , Mageddon Weber |
Numérotation du verset Za. 12,12 

Et planget terre16
16 planget Rusch Clementina Weber ] plangent X ΔL ΠL ΦERGP Ω M | terre X ΣT² ΦEG Ω M Rusch ] terram E* , terra ΩS ΩJ Clementina Weber
familie
et familie
seorsum17,
17 familie Rusch Clementina Weber ] familia Amiatinus * , Cor2=Cor3 (antiq. : ET PLANGENT EUM TERRE FAMILIE SEORSUM; TERRE : genitivus singularis; novi perficiunt de hebr. sit : ET PLANGENT EUM TERRA FAMILIE ET FAMILIE SEROSUM )
familie domus David seorsum
et mulieres eorum seorsum,
Numérotation du verset Za. 12,13 

familie domus Nathan seorsum
et mulieres eorum seorsum, familie domus Levi seorsum
et mulieres eorum seorsum, familie Semei seorsum
et18 mulieres eorum seorsum.
18 et ] iter. Rusch
Numérotation du verset Za. 12,14 

Omnes familie19 relique,
19 familie Cor3 (Ieron. hebr. antiq. non habent ET ) Ω Rusch Weber etc.] + et ΩS ΩJ*
familie et familie seorsum
et mulieres eorum seorsum.

Capitulum 12

Numérotation du verset Za. 12,1 
Onus verbi Domini super Israel.
interl.| in sequentibus verbis ostenditur quanto onere Deus pressurus sit Hierusalem
marg.| ONUS  VERBI  DOMINI. Ab hoc loco usque ad illum locum ubi dicitura : «Framea suscitare», triplex expositio sit. Quidam enim Iudeorum putant hec iam ex parte completa a Zorobabel usque ad Caium Pompeium, qui primus Romanorum Iudeam cepit, et templum sicut dicit Iosephus, alii in fine mundi complenda quando instaurata erit Hierusalem. Christiani vero quotidie hec in Ecclesia compleri dicunt usque ad finem mundi. Quid aut cui aptandum sit, ex interpositionis varietate prudens lector intelligat.
a Za. 13, 7.
Et1 dixit Dominus extendens celum
1 Et] om. Weber
interl.| sicut pellem
et fundans terram
interl.| alta mole solidavit
et fingens spiritum
interl.| id est animam
hominis in eo.
Numérotation du verset Za. 12,2 
Ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapule in2 omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Hierusalem.
2 in] om. Weber
interl.| captus ab hostibus et in illorum transiens societatem cogetur obsidere suam metropolim Hierusalem
marg.| ECCE  EGO  PONAM  HIERUSALEM  SUPERLIMINARE  CRAPULE. Ut quicumque limen eius inhabitando attigerit, inebrietur et crapula pressus corruat. Vel ipsum   superliminare corruet, et opprimet eum a quo contingetur.
marg.| Allegorice. Persecutores qui contra domum Dei dimicant inebriantur eo calice quem Ieremiasb universis gentibus propinat, ut bibant et inebrientur et cadant et vomant, et insaniant. Tempore enim persecutionis multi Christiani pugnare contra Ecclesiam compulsi sunt, et levant quidem lapidem et manibus suis sustentant pro ira Dei qua corripit peccatores, sed ipse qui elevat non erit impunitus, Dei gladio contra se dimicante.
b Ier. 25, 16.27.
Numérotation du verset Za. 12,3 
Et erit
interl.| preter supradicta
in die illa ponam
interl.| hoc, scilicet
Hierusalem lapidem oneris cunctis populis. Omnes qui levabunt eum3
3 eum] eam Weber
interl.| lapidem
concisione lacerabuntur
interl.| non impune ferent
interl.| onere lapidis
et colligentur adversus4 eam omnia regna terre.
4 adversus] adversum Weber
interl.| quia congregabuntur contra Hierusalem
marg.| LAPIDEM  ONERIS. Mos erat in Iudea in aliquo celebri loco poni lapides rotundos gravissimi ponderis, quos iuvenes pro varietate virium probandarum, alii usque ad genua, alii usque ad umbilicum, vel etiam super cervicem extollebant, nec prius ad agonem descendebant quam ex elevatione ponderis sciretur quis cui comparari deberet. Est ergo sensus : Ponam Hierusalem gentibus, quasi gravem lapidem sublevamentum, et   levabunt eam, et pro virium varietate vastabunt. Sed gravis lapis dum levabitur in levantium corporibus, scissionem vel rasuram relinquet.
Numérotation du verset Za. 12,4 
In die illa dicit Dominus percutiam {t. 3 : Erfurt, f. 297ra ; facsim., p. 449a} omnem equum in stupore5 et ascensorem eius in amentia6 et super domum Iudam7 aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam8 cecitate.
5 stupore] stuporem Weber
6 amentia] amentiam Weber
7 Iudam] Iuda Weber
8 percutiam] + in Weber
marg.| IN  DIE  ILLA, id est quando obsessa erit Hierusalem, ita ut Iudas quoque obsidere eam cogatur, percutiet Dominus et carnaliter et spiritualiter equos adversariorum, ita ut qui viderint percussos stupeant, et ascensores eorum pressi magnitudine periculi vertuntur in amentiam, et super domum Iuda qui cogebantur pugnare contra suam metropolim, aperiet oculos suos quia misertus eorum, suo dignos facit aspectu, sed equos populorum percutiet eterna captivitate.
marg.| Allegorice. Ecce laceratio lapidis quam in adversarios qui Hierusalem vexare conati sunt, Dominus cominatur quod et equos malos qui proni sunt ad currendum in malum, et ascensores, id est demones, vel falsos magistros {t. 3 : Erfurt, f. 297ra ; facsim., p. 449a} vertet in stuporem et in amentiam, ut nihil sapere convincantur, sed palpabiles premant eos tenebre quales fuerunt quando Egyptiorum primitiva percussa sunt. Sed super populum confitentem qui timore videbatur esse in numero persequentium, aperiet oculos ut electos respiciat, et sit eis lumen eternum.
Numérotation du verset Za. 12,5 
Et dicent duces Iuda in corde suo :
interl.| quia loqui libere non audebunt
marg.| ET  DICENT  DUCES. Apertis oculis Domini super Iudam, et hostibus percussis cecitate,   duces Iuda qui cogebantur pugnare contra Hierusalem, facient vota in cordibus ut Hierusalem vincat, et ipsi victi cum hostibus vincant cum suis civibus.
marg.| Mystice. Duces et tribuni sunt apostoli et apostolici viri, qui nolunt sibi coniungi nisi habitantes Hiersalem, id est in visione pacis, et qui habitant in Domino Deo suo.
Confortentur
interl.| ne captiventur
mihi
interl.| pro meo velle
habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum.
interl.| obsessi, ut qui sua imbecillitate victi sunt, tuo superent auxilio.
Numérotation du verset Za. 12,6 
In die illa9 ponam duces Iuda
9 illa] illo Weber
interl.| quando hec dicent duces Iuda
marg.| IN  DIE  ILLA  PONAM  DUCES  IUDA. Cum Dominus interfecto adversario spiritu oris sui pacem reddiderit Ecclesie, tunc duces Christiani nominis devorabunt infructuosas arbores, sicut caminus ligna, et sicut fax stipulam que caret fructu, et omni vento circumfertur a dextera et a sinistra. Via dextera parcitas que philargyria grece, sinistra luxuries, media rectaque frugalitas. Omnes ergo quales in dextera vel in sinistra sunt flamma consumet, quibus sublatis Ecclesia ad pristinum redibit statum et tabernacula, id est conciliabula Christianorum toto orbe dispersa salvabit Deus, de quibus quasi tentoriis cupimus ire ad Hierusalem non manufactam.
sicut caminum ignis in lignis
interl.| ut devorent adversarios quibus simulata amicitia iungebantur
et sicut facem ignis in feno
interl.| vel stipula
et devorabunt
interl.| viri Iuda
ad dexteram
interl.| eos qui declinaverunt ad dexteram
et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur
interl.| ultra non timens hostiles impetus
Hierusalem rursum in loco suo10 Hierusalem.
10 suo] + in Weber
Numérotation du verset Za. 12,7 
Et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio
interl.| urbes et oppida et villas tribus Iude que vastate fuerant instaurabit sicut fuerant antequam vastarentur.
ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam.
interl.| subiectam plebem
marg.| UT  NON  MAGNIFICE  GLORIETUR. Non potest dicere domus regia, et incliti et magnifici de tribu Iuda, et habitatores Hierusalem quod suo consilio vel virtute gubernetur tota tribus Iude, sed sciant quod Domini sit in utriusque victoria.
marg.| Ideo obsessis principibus Ecclesie et in fugam versis, salvat Deus omnes qui Christiano consentur nomine, ne putent doctores Ecclesie sua sapientia, sed Dei auxilio pacem Ecclesiis redditam.
Numérotation du verset Za. 12,8 
In die illa11 proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eorum12.
11 illa] illo Weber
12 eorum] eius Weber
interl.| alias : eius
marg.| IN  DIE  ILLA  PROTEGET  DOMINUS  HABITATORES. In illo tempore, quando protegente Iudas a dextris et a sinistris percutiet adversarios, proteget Deus obsessos Hierusalem, et tantam prosperitatem dabit, ut qui vilissimus putabatur, sit quasi domus regia et qui de domo regia erit quasi de domo Dei quasi nuntius Dei, et angelice dignitatis in conspectu eorum qui eo temore erunt salvati.
marg.| Proteget Deus   habitatores Ecclesie pace post persecutionem reddita et ita glorificabit eos qui pro Ecclesia militaverunt, ut etiam minimus qui quasi homo in aliquo suo facto vel verbo offendit in ordine magistorum ponatur, et magistri qui suum servaverunt gradum, sint quasi domus Dei et quasi angeli Dei, hoc enim in terra positi omni studio querimus, ut angelis in celis equales simus.
Numérotation du verset Za. 12,9 
Et erit in die illa queram conterere omnes gentes {t. 3 : Erfurt, f. 297rb ; facsim., p. 449b} que venient13 contra Hierusalem.
13 venient] veniunt Weber
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 297rb ; facsim., p. 449b} ET  ERIT  IN  DIE  ILLA  QUERAM. Hec Iudei ex parte iam facta et plenius in consummatione mundi futura commemorant.
marg.| Quando Christus protegit Ecclesiam, querit etiam conterere gentes adversarias ut incipiant esse de Ecclesia, quia creator diligit creaturam, et copiose illuminat sensum eorum per Spiritum sanctum quem diffundit in cordibus eorumc qui sunt domus Dei per quem multas gratias et affectum orandi prestat, unde qui postulat pro sanctis «gemitibus inenarrabilibus»d.
c Cf. Rm. 5, 5.
d Rm. 8, 26.
Numérotation du verset Za. 12,10 
Et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratie et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti.
marg.| ET  ASPICIENT  AD. Cum Iudei videbunt Christum regnantem in sua et Patris claritate, dolebunt a se crucifixum, intelligentes fuisse unigenitum, et primogenitum totius creaturee.
e Cf. Col. 1, 15.
Numérotation du verset Za. 12,11 
In die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adremmon14 in campo Mageddo15.
14 Adremmon] Ad edremmon Nal3245 , Adadremmon Weber cum hebr.
15 Mageddo] scrips. , Magedon Rusch , Mageddon Weber
marg.| IN  DIE  ILLA  MAGNUS  ERIT  PLANCTUS. Adremmon urbs est iuxta Iezrael que Maximianopolis hodie vocatur in campo Megeddon. In quo Iosias rex iustus a pharaone Nechao vulneratus estf super quo lamentationes scribit Ieremiasg. Sicut ergo eo tempore post reges peccatores omnis spes populi erat in Iosia, et illo occiso magnus planctus in urbe commotus est, ita crucifixo salvatore, renovabitur planctus in Hierusalem.
f 4Rg. (2Rg.) 23, 29.
g Cf. 2Par. 35, 20-25.
marg.| In die iudicii quando omnia nomina dignitatum deponentur, et impletum fuerit quod scriptum esth : «Ecce homo et opera eius», et palee a tritico erunt separate, tunc erit planctus magnus, non in alio loco sed in Hierusalem. Plaga enim a sanctis incipiet, et reges et sacerdotes et prophete et doctores tundent pectora manibus, cum viderint eum quem crucifixerunt, regnantem in sua et patris maiestate.i
h Sententia ex Is. 62, 11 ( Vetus latina) ut laud.   Clemens Alexandrinus , Stromata, lib. 4, cap. 26, § 171.3, GCS 15, p. 324.12-13 ; PG 8, 1380B : « καὶ ἰδοὺ ἄνθρωπος καὶ τὰ ἔργα αὐτοῦ πρὸ προσώπου αὐτοῦ ». Cf. etiam Is. 40, 11. O  rigenes , In Lc. (transl. Hieronymi), hom. 35, GCS 35, p. 211.15-16 : « Da operam, ut habeas sapientiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam, et tunc complebitur : ecce homo et opera eius ante faciem suam. Nisi dederis operam, non poteris adversarii pactum infringere, cuius amicitia inimicitia est in Deum ». <vel>   Hieronymus,   I n Isaiam, lib. 16, cap. 58, § 8, CCSL 73A, p. 668.28 : « Tunc illud erit uerum quod scriptum est: ecce homo et opera eius ante faciem eius » etc. <vel>   Ambrosius Mediolanensis , Expositio psalmi 118 (Ps. 118, 82), littera 11, § 11, CSEL 62, p. 239.19-20 : « Dicunt enim plerique: 'ecce homo et opera eius', quasi qui uerbo studeat non operetur, cum magis opus istud quam cetera sint ».
<Non hab.> LXX : « ἰδοὺ γὰρ κύριος ἐποίησεν ἀκουστὸν ἕως ἐσχάτου τῆς γῆς Εἴπατε τῇ θυγατρὶ Σιων ᾿Ιδού σοι ὁ σωτὴρ παραγίνεται ἔχων τὸν ἑαυτοῦ μισθὸν καὶ τὸ ἔργον πρὸ προσώπου αὐτοῦ ».   Hexapla (loc. cit.), Oxford, 1885, p. 556b. Sabatier, t. 2, p. 627b : « Ecce enim Dominus fecit auditum usque ad extremum terrae, dicite filiae Sion : Ecce salvator tuus venit habens mercedem suam secum et opus suum ante faciem suam ». Weber (iuxta hebr.) : « Et ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae : Dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo ». [MM2021]
i Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Za.), lib. 3 (Za. 12, 11-14), CCSL 76A, p. 870.394-871.401 : « In succisione uitium vel malorum, quando in die iudicii omnia deponentur nomina dignitatum et impletum fuerit illud quod scriptum est: ecce homo et opera eius; et paleae a tritico separatae, erit planctus magnus non in alio loco, sed in hierusalem. etenim plaga atque iudicium a sanctis incipiet et reges et sacerdotes et prophetae et doctores tundent manibus pectora, cum mala pulcherrima uiderint esse succisa, et eum quem confixerant, in patris ac sua maiestate regnare ».
Numérotation du verset Za. 12,12 
Et planget terre16
16 planget Rusch Clementina Weber ] plangent X ΔL ΠL ΦERGP Ω M NAL3245 | terre X ΣT² ΦEG Ω M Rusch ] terram E* Nal3245 , terra ΩS ΩJ Clementina Weber
interl.| que dicebatj : «Sanguis eius super nos et super filios nostros».
j Mt. 27, 25.
familie
interl.| tribus
et familie
interl.| tribus
seorsum17,
17 familie Rusch Clementina Weber ] familia Amiatinus * NAL3245 , Cor2=Cor3 (antiq. : et plangent eum terre familie seorsum; terre : genitivus singularis; novi perficiunt de hebr. sit :   et plangent eum terra familie et familie serosum )
interl.| divisa alia ab alia
familie domus David seorsum
interl.| viri de tribu David plangent
marg.| FAMILIE  DOMUS  DAVID. In David tribus regia accipitur, in Nathan prophetalis ordo, in Levi sacerdotes, in Semei doctores. Ex hac enim tribu magistrorum agmina pullularunt, relique tribus tacentur, que non habent aliquod privilegium dignitatis.
marg.| Quod vero seorsum plangunt, significat quia tempore tribulationis non debemus servire coniugiis et operibus nuptiarum. Igitur nunc tribus domus David et alie tribus separantur ab uxoribus suis, ut plangant Dominum Iesum de quo dixerantk : «Sanguis eius super nos et super filios nostros».
k Mt. 27, 25.
et mulieres eorum seorsum,
Numérotation du verset Za. 12,13 
familie domus Nathan seorsum
interl.| viri de tribu Nathan
et mulieres eorum seorsum, familie domus Levi seorsum
interl.| viri de tribu Levi
et mulieres eorum seorsum, familie Semei seorsum
interl.| viri de tribu Semei
et18 mulieres eorum seorsum.
18 et Nal3245 ] iter. Rusch
Numérotation du verset Za. 12,14 
Omnes familie19 relique,
19 familie Cor3 (Ieron. hebr. antiq. non habent et ) Ω Rusch Weber etc.] + et Nal3245 ΩS ΩJ*
interl.| diverse tribus
familie et familie seorsum
interl.| tribus a tribu
et mulieres eorum seorsum.
interl.| mulieres singularum tribuum divise a viris suarum tribuum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_12)

Notes :