Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Za. 13,1 

In die illa
erit fons patens
domui1 David
1 domui NAL3245 Rusch Clementina ] domus Weber
et habitantibus Hierusalem in ablutionem2 peccatoris
2 ablutionem Rusch ( facsim., Graz) Weber ] + in cacogr. Rusch (Erfurt finis lineae)
et menstruate.
Numérotation du verset Za. 13,2 

Et erit in die illa
dicit Dominus exercituum : Disperdam nomina idolorum de terra3
3 Hic desinit NAL3245
et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum immundum auferam de terra.
Numérotation du verset Za. 13,3 

Et erit cum prophetaverit
quispiam
ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum :
Non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini.
Et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit.
Numérotation du verset Za. 13,4 

Et erit in die illa confundentur prophete unusquisque in4 visione sua cum prophetaverit,
4 in] ex Weber
nec operientur pallio saccino ut mentiantur.
Numérotation du verset Za. 13,5 

Sed dicet : Non sum propheta.
Homo agricola ego sum, quoniam Adam
exemplum meum ab adolescentia mea.
Numérotation du verset Za. 13,6 

Et
dicetur ei :
Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum
et dicet : His plagatus sum
in medio5
5 medio] domo Weber
eorum qui diligebant me.
Numérotation du verset Za. 13,7 

Framea suscitare
super pastorem meum
et super virum coherentem mihi.
Dicit Dominus exercituum : percute pastorem
et
dispergentur6 oves
6 dispergentur] dispergantur Weber
et convertam manum meam ad parvulos.
Numérotation du verset Za. 13,8 

Et erunt in omni terra dicit Dominus partes due in ea
disperdentur et deficient
et tertia pars relinquetur in ea.
Numérotation du verset Za. 13,9 

Et ducam tertiam partem per ignem
et uram eos sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum.
Ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum.
Et7 dicam : Populus meus es et ipse dicet : Dominus Deus meus.
7 Et] om. Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset Za. 13,1 
In die illa
interl.| post ascensionem Christi
interl.| omnibus sitientibus
marg.| IN  DIE  ILLA  ERIT  FONS  PATENS. Ut omnes renascamur in Christo et in aqua baptismatis nobis peccata condonentur, et in aqua spiritualis doctrine scientia Scripturarum tribuatur.
domui1 David
1 domui NAL3245 Rusch Clementina ] domus Weber
interl.| Ecclesie Christi
et habitantibus Hierusalem in ablutionem2 peccatoris
2 ablutionem Rusch ( facsim., Graz) Weber ] + in cacogr. Rusch (Erfurt finis lineae)
interl.| minorum peccatorum
et menstruate.
interl.| maiorum, nihil enim immundius menstruata, que quicquid attigerit immundum facit, et huius tamen sordes abluuntur in Christi baptismate.
Numérotation du verset Za. 13,2 
Et erit in die illa
interl.| quam crebro commemorant
dicit Dominus exercituum : Disperdam nomina idolorum de terra3
3 Hic desinit NAL3245
interl.| simulacra idolorum, vel figmenta hereticorum, sicut enim idola manu artificis fiunt, ita perversa doctrina hereticorum quicquid simulat vertit in idolum, et facit pro Christo adorari antichristum.
et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum immundum auferam de terra.
interl.| pseudo et ab ethnicis sacerdotes idolorum prophete vocantur.
Numérotation du verset Za. 13,3 
Et erit cum prophetaverit
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 297va ; facsim., p. 450a} ET  ERIT  CUM  PROPHETAVERIT. Sublatis nominibus idolorum de terra et immundo spiritu qui loquebatur in pseudo prophetis, si quis illorum amplius aliquid ex persona Domini voluerit prophetare, parentes ipsius proferent in illum sententiam mortis.
quispiam
interl.| pseudo
ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum :
interl.| obiliti paterne pietatis et ardore divine servitutis non exspectantes publicum iudicium
Non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini.
interl.| quasi eo auctore
Et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit.
interl.| verberibus et compedibus
Numérotation du verset Za. 13,4 
Et erit in die illa confundentur prophete unusquisque in4 visione sua cum prophetaverit,
4 in] ex Weber
interl.| cum falsa prophetans iudicio parentum condemnabitur, confundetur ex mendacio false visionis
nec operientur pallio saccino ut mentiantur.
marg.| NEC  OPERIENTUR sacco. Mos erat prophetis indui sacco quando populum ad penitentiam provocabant, unde Isaiea precipitur, ut auferat saccum de lumbis et nudus incedat, quia non erat tempus penitentie, imminente iam captivitate. Non ergo prophetali habitu simplices decipiet, sed agriculture deditus probabit se subiectum Dei sententie qua Ade diciturb : «Maledicta terra in opere tuo».
a Cf. Is. 20, 2.
b Gn. 3, 17.
Numérotation du verset Za. 13,5 
Sed dicet : Non sum propheta.
interl.| ipse convictus
Homo agricola ego sum, quoniam Adam
interl.| humani generis princeps
exemplum meum ab adolescentia mea.
interl.| ut comedam panem meum in sudore vultusc etc.
c Cf. Gn. 3, 19.
Numérotation du verset Za. 13,6 
Et
interl.| ab aliis
dicetur ei :
interl.| cum ille ostenderit se natum ad hoc ut in sudore comedat panemd.
d Cf. Gn. 3, 19.
Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum
interl.| quid commisisti ut manus tue configerentur clavis
et dicet : His plagatus sum
interl.| in tantum fugabitur mendacium, et veritas obtinebit locum, ut etiam ipse qui suo punitus est vitio, se iuste perpessum fateatur.
interl.| hec vulnera accepi iudicio parentum condemnatus qui non oderunt me, sed diligebant etiam dum punirent.
marg.| HIS  PLAGATUS  SUM. Non mirum si Pater oblitus carnalis affectus profert sententiam mortis contra peccantem Filium cum ex voluntate Dei patris unicus Filius, licet immunis a malo, traditus fuit in mortem pro delictis hominume.
e Cf. Rm. 4, 25 ; Is. 53, 11-12.
in medio5
5 medio] domo Weber
interl.| alias : domo
eorum qui diligebant me.
Numérotation du verset Za. 13,7 
Framea suscitare
interl.| angustia mortis
interl.| que occidit servos occidat et heredemf.
f Cf. Mt. 21, 33-44 ; Mc. 12, 1-11 ; Lc. 20, 9-18.
marg.| FRAMEA  SUSCITARE. Prophetata destructione idolorum, et pseudo prophetarum, et totius mendacii, subiungit de passione Christi, que Patris voluntate adimpleta est, per quam passionem reprobatio falsitatis et illuminatio facta est credentium.
interl.| qui dicit g : «ego sum pastor bonus».
g Io. 10, 11 ; Io. 10, 14.
et super virum coherentem mihi.
interl.| qui idem mecum, unde h : «Ego in Patre et Pater in me».
h Io. 10, 38 ; Io. 14, 10 ; Io. 14, 11.
Dicit Dominus exercituum : percute pastorem
interl.| ita suscitare
interl.| ut percutias pastorem et occidas
marg.| PERCUTE  PASTOREM. Cum passione Domini territi fugerunt apostoli, dicit Mattheus, tunc prophetiam istam impletam fuisse inducens Deum Patrem loquentemi : «Percutiam pastorem et dispergentur oves gregi». Voluntate enim Dei Patris celebrata est passio Christi in quo et iste propheta consentit, dicens ex voce Dei : O framea   percute pastorem et dispergentur oves gregi .
i Mt. 26, 31.
et
interl.| sic
dispergentur6 oves
6 dispergentur] dispergantur Weber
interl.| discipuli omnes relicto eo fugeruntj .
j Cf. Mt. 26, 56 ; Mc. 14, 50 ; Io. 16, 32.
et convertam manum meam ad parvulos.
interl.| relictis superbis Iudeis, humilis magister colligam humiles discipulos.
Numérotation du verset Za. 13,8 
Et erunt in omni terra dicit Dominus partes due in ea
interl.| Iudeorum et gentilium
disperdentur et deficient
interl.| que pariter pereunt in passione Christi.
et tertia pars relinquetur in ea.
interl.| pereuntibus incredulis Iudeis et gentibus, tertius populus Christianorum succrescit et solus vite virtutum et habitationi Ecclesie reservatur.
Numérotation du verset Za. 13,9 
Et ducam tertiam partem per ignem
marg.| ET  DUCAM  TERTIAM  PARTEM  PER  IGNEM. Iudei hec ad Christum referunt, et in ultimo tempore futura contendunt. Sed hoc inter nos et illos est, quia nos iam expleta dicimus, ille explenda commemorant.
marg.| «Ignem veni mittere in terram»k, et apostoli baptizati in spiritu Dei et igne dicuntl : «Probasti nos Deus, igne nos examinasti».
k Lc. 12, 49.
l Ps. 65, 10.
et uram eos sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum.
interl.| Et ne ista tertia pars sit delicata et secura per ignem tribulationis probaturm.
m Cf. Ps. 65, 10 ; Prv. 17, 3 ; Sir. (Eccli.) 2, 5.
Ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum.
interl.| cum sic probati erunt parvuli super quos Deus manum convertit, et per eos turba nationum crediderit, tunc credens populus vocabit Christum suo nomine, et illo dicente : tu es populus meus, respondebit : tu es Deus meus.
Et7 dicam : Populus meus es et ipse dicet : Dominus Deus meus.
7 Et] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_13)

Notes :