Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset Za. 9,1 

Onus verbi Domini in1 terra
1 in] de ΩS
Adrach et
Damasci requiei2 eius,
2 requiei] requies Amiatinus
quia Dominus3 est oculus hominis et omnium tribuum Israel.
3 Dominus Cava M Φ ΩS Rusch ] Domini Weber
Numérotation du verset Za. 9,2 

Emath
quoque in terminis
eius
et Tyrus
et Sidon
assumpserunt
quippe sibi sapientiam
valde4
4 valde] male Cava Σ
Numérotation du verset Za. 9,3 

et edificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit5*
5 coacervavit ΩS Weber ] coacervaverunt Rusch
argentum quasi humum et aurum ut6* lutum platearum.
6 ut ΩS Weber ] quasi Rusch
Numérotation du verset Za. 9,4 

Et7* ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et hec8* igni devorabitur.
7 Et ΩS] om. Rusch Weber |
8 hec ΩS Weber ] hoc Rusch |
Numérotation du verset Za. 9,5 

Videbit Ascalon
et timebit et9 Gaza
9 et] i cacogr. ΩS
et dolebit nimis et Accaron,
quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza10* et Ascalon non habitabitur.
10 de Gaza ΩS Weber ] eius Rusch
Numérotation du verset Za. 9,6 

Et sedebit separator in Azoto
et disperdam superbiam Philistinorum.
Numérotation du verset Za. 9,7 

Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus.
Numérotation du verset Za. 9,8 

Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis.
Numérotation du verset Za. 9,9 

Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem.
Ecce rex tuus
veniet11 tibi iustus
11 veniet ΩS Rusch Weber ] venit Cava Λ Φ
et salvator,
ipse pauper
et ascendens super asinam12
12 asinam Weber (Hi) ΩS Rusch Clementina ] asinum Weber
et super pullum filium asine.
Numérotation du verset Za. 9,10 

Et disperdam13* quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli
13 disperdam ΩS Weber ] dispergam Rusch
et loquetur
pacem
gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus14*
14 fluminibus ΩS HSC (postilla) Weber ] flumine Cava Σ Rusch
usque ad fines terre.
Numérotation du verset Za. 9,11 

Tu vero15
15 vero ΩS Rusch ] quoque Weber
in sanguine testamenti tui
emisisti vinctos tuos de lacu
in quo non est aqua.
Numérotation du verset Za. 9,12 

Convertimini
ad munitionem vincti spei,
hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi,
Numérotation du verset Za. 9,13 

quoniam extendam16 mihi Iudam quasi arcum implevi terram17* Ephraim,
16 extendam ΩS Rusch ] extendi Weber |
17 terram ΩS] om. Weber |
et suscitabo filios tuos18 Sion
18 tuos ΩS Rusch Weber ] om. Cava Σ
super filios tuos Grecia,
et ponam te
quasi gladium fortium.
Numérotation du verset Za. 9,14 

Et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur
iaculum19 eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri.
19 iaculum Rusch Weber Clementina ] gladius ! ΩS
Numérotation du verset Za. 9,15 

Dominus exercituum proteget eos et devorabunt
et subicient
lapidibus funde et bibentes inebriabuntur quasi20 vino
20 quasi ΩS Rusch Weber ] + a Amiatinus O M Clementina
et replebuntur ut phiale
et quasi cornua21 altaris.
21 cornua ΩS Rusch Weber ] cornu Amiatinus Cava Σ O
Numérotation du verset Za. 9,16 

Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui,
quia lapides sancti elevabuntur22 super terram eius.
22 elevabuntur Amiatinus Weber (O M Hi) ΩS Rusch Clementina ] elevantur Weber
Numérotation du verset Za. 9,17 

Quid enim bonum eius
est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines ?

Capitulum 9

Numérotation du verset Za. 9,1 
Onus verbi Domini in terra
interl.| est
Adrach et
interl.| in terra
Damasci requiei eius,
interl.| scilicet
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 294vb ; facsim., p. 444b} ONUS. Septuaginta :   assumptio . Omnis hec visio sive pondus et onus verbi Dei pertinet ad vocationem gentium et extructionem Ecclesie et est ordo verborum : hoc   onus verbi Domini est   in terra Adrach :   ad acutum,   rach molle. Notat ergo verbum   Domini austerum non credentibus, molle et clemens iustis de Iudea assumptis. Quidama   Adrach , ad Iudeos excecatos, Damascum ad gentes assumptas referunt. Super   Adrach ergo   onus est austeritatis, in Damasco clemens requies Domini. Quia que ante conversionem bibens sanguinem interpretatur iam conversa ad penitentiam requies Domini dicitur. Ideo autem de utroque populo construetur templum, quia Domini est, quicumque de gentibus vel de Iudeis respicit Deum et credit in eum.
a <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 824.
quia Dominus1 est oculus hominis et {t. 3 : Erfurt, f. 294vb ; facsim., p. 444b} omnium tribuum Israel.
1 Dominus] Domini Weber
marg.| QUIA  DOMINUS  EST  OCULUS  HOMINIS. Septuaginta : Quia Dominus respicit homines et omnes tribus Israel, qui Dominus et fidem gentium et perfidiam Iudeorum absque personarum acceptione respicitb illi sententie pondus imponens in credentium fide quiescens.
b 2Par. 19, 7 ; Act. 10, 34 ; Rm. 2, 11 ; Eph. 6, 9 ; Col. 3, 25 ; Iac. 2, 1 ; 1Pt. 1, 17.
Numérotation du verset Za. 9,2 
Emath
interl.| indignatio
quoque in terminis
interl.| erit
marg.| EMATH  QUOQUE. Emath ipsa est eadem que Antiochia, civitas Syrie.
marg.| Ut impleatur hoc c : «Adorabunt eum filie Tyri in muneribus». Et mulier Chananea a finibus Tyri et Sidonis egressa est occurrens Dominod.
c Ps. 44, 13.
d Cf. Mt. 15, 21 ; Mc. 7, 25-26.
marg.| Iudei dicunt omnes populos hic nominatos magno regi suo Christo quem exspectant servituros, ita ut nullus audeat elevare manum contra, omnibus in circuitu pacatis.
eius
interl.| Damasci vel terre Adrach ut credant in Domino salvatore
et Tyrus
interl.| angustia
et Sidon
interl.| venatio
assumpserunt
interl.| quia antequam crederent
quippe sibi sapientiam
interl.| mundanam
valde
marg.| ASSUMPSERUNT  QUIPPE  SIBI  SAPIENTIAM  VALDE. In tantum ut sophismatibus et dialeticis argumentationibus resisterent verbis veri pacifici Christi et   argentum id est nitorem eloquentie,   et aurum id est sensuum calliditatem que comparantur pulveri, et luto conculcato, congregavit ut regnum idolatrie quod munierat firmiter possideret. Sed nihil contra veritatem possunt, quia   ecce Dominus possidebat eam , evertens omnem altitudinem erigentem se contra scientiam Dei, et in amarissimo mari huius seculi percutiet, ut nihil pristine sapientie et timoris in ea remaneat, sed excoquetur et mundabitur igne quem Dominus venit mittere in terrame.
e Lc. 12, 49.
Numérotation du verset Za. 9,3 
et edificavit Tyrus munitionem suam et coacervaverunt2
2 coacervaverunt] coacervavit Weber
interl.| alias : coacervavit
argentum quasi humum et aurum quasi3 lutum platearum.
3 quasi] ut Weber
Numérotation du verset Za. 9,4 
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et hoc4 igni devorabitur.
4 hoc] hec Weber
Numérotation du verset Za. 9,5 
Videbit Ascalon
interl.| ignis ignobilis vel ponderata
et timebit et Gaza
interl.| fortis vel imperium
et dolebit nimis et Accaron,
interl.| sterilis vel eradicata
quoniam confusa est spes eius et peribit rex eius5 et Ascalon non habitabitur.
5 eius] de Gaza Weber
interl.| alias : Et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur
marg.| VIDEBIT  ASCALON.   Ascalon que prius erat ignis ignobilis et usque ad mensuram et pondus peccatorum excreverat,   et Gaza que fortis et indomabilis, imperium sibi omnium promittebat.   Et Accaron que sterilis et absque lege videbunt percussas   emath et alias civitates predictas, et dolebunt et terrebunt agentes penitentiam, quia spes eorum destruetur, et non erit rex in gaza, id est   Ascalon habitatores non habebit,   et sedebit separator , id est Dominus qui separat {t. 3 : Erfurt, f. 295ra ; facsim., p. 445a} grana a paleisf,   in azoto ubi ignis quem Dominus mittit in terramg generat baptizatos in Spiritu sanctoh, ubi est etiam fratruelis et patruus, quem in cantico sponsa desiderati. Ubi est etiam ignis mamille. Unde apostolus : Lac vobis potum dedi non escam. His expletis   disperdam superbiam Philistinorum . Philistiim cadentes poculo, qui inebriati erant calice Babylonis, sed in adventu Christi deposita superbia, humilem Iesum sequentur, de quorum ore auferetur sanguis id est verba blasphemie, et abominationes id est cultura idolorum et esus idoloticorum de medio dentium, et his ablatis ipse populus Philistiim relinquetur Domino ut repudiatis Iudeis, ipse sit   dux in Iuda id est in populo confitente,   et Accaron quondam sterilis et eradicata erit sicut   iebuseus id est Hierusalem. Eadem civitas tribus nominibus dicitur.   Et circumdabo inquit domum meam , id est Ecclesiam muniam per hos qui militant mihi variis ministeriis, et ad meum imperium huc illucque discurrunt, vel muniam auxilio angelorum.   Et non transibit super eos exactor , id est qui foras seducit, et victos trahit in captivitatem.   Quia nunc vidi in oculis meis , id est per prophetas et sanctos vidi gentium advocationem et Ecclesie securitatem.
f Mt. 13, 48.
g Cf. Lc. 12, 49.
h Cf. Mt. 3, 11.
i Ct. 1, 12 (iuxta LXX).
Numérotation du verset Za. 9,6 
Et sedebit separator in Azoto
interl.| azotum ignis generans, vel ignis patrui vel ignis mamille
et disperdam superbiam Philistinorum.
Numérotation du verset Za. 9,7 
Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus.
interl.| conculcata
Numérotation du verset Za. 9,8 
Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi {t. 3 : Erfurt, f. 295ra ; facsim., p. 445a} in oculis meis.
Numérotation du verset Za. 9,9 
Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem.
interl.| quia per meam operationem mala ista sunt in te cessatura exulta
marg.| EXULTA  SATIS  FILIA. Hoc impletum est quando exierunt Christo ob uiam cum ramis palmarum clamandoj : «Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis».
j Mt. 21, 9 ; Mc. 11, 10 ; Lc. 19, 38 ; Io. 12, 13.
marg.| Sion et Hierusalem eadem civitas, quia Sion arx est in Hierusalem.
Ecce rex tuus
interl.| omnium prophetarum vaticiniis repromissus
veniet tibi iustus
interl.| «Dominus iustus et iustitias dilexit equitatem vidit vultus eius»k.
k Ps. 10, 8.
et salvator,
interl.| Iesus
ipse pauper
interl.| cum dives esset
et ascendens super asinam6
6 asinam] asinum Weber
interl.| populum circumcisionis iugo legis pressum
et super pullum filium asine.
interl.| populum gentium nulla lege gubernatum sed in precipitia idolatrie elisum, sed modo sessione Domini rectos gressus facientem
Numérotation du verset Za. 9,10 
Et dispergam7 quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli
7 dispergam] disperdam Weber
interl.| ut non mittantur ignita iacula ad percutienda corda voluptuosorum
marg.| ET  DISPERGAM. Iuxta litteram promittit Deus pater quod non erunt prelia, omnibus in Christi nativitate pacatis.
marg.| Effraim : fructificatio, et signat multitudinem hereticorum, de quibus dicitur l : «Filii Ephraim intendentes8 et mittentes arcum sunt in diebus belli». De his etiam diciturm : «Hi in curribus et in equis nos autem in nomine Domini invocabimus». Sed equus eorum fallax ideo dispergitur   de Hierusalem et vocatur ad penitentiam per dicentesn : «Nolite fieri sicut equus et mulus».
l Ps. 77, 9.
m Ps. 19, 8-9.
n Ps. 31, 9.
8 intendentes] + t. Rusch
marg.| Hoc non est extenuandum per allegoriam sed credendum est vere esse completum iuxta illudo : «Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre».
o Ps. 2, 8.
et loquetur
interl.| Filius
pacem
interl.| «Pacem do vobis pacem relinquo vobis»p.
p Io. 14, 27.
gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a flumine9
9 flumine] fluminibus Weber
interl.| alias : fluminibus
usque ad fines terre.
Numérotation du verset Za. 9,11 
Tu vero10
10 vero] quoque Weber
interl.| O Christe fili
marg.| TU  VERO. Postquam pater nuntiavit Sion et Hierusalem de adventu Christi quod mitis et potens esset adventurus, facit apostropham ad ipsum Christum de quo est vaticinium.
marg.| Iudei ita dicunt : O Christe, quem exspectamus venturum, qui regnaturus es in omni terra in sanguine Testamenti tui , hostiarium, scilicet, que ex precepto legis precipiebantur offerri, in qua lege testabaris bona danda filiis tuis,   emisisti Israel populum tuum de lacu captivitatis Chaldaeorum in quibus nulla misericordia. Propterea, o Israelite, qui vincti eratis et sperabatis in Domino, revertimini ad munitissimam Hierusalem, quoniam hodie habetis Dominum pollicentem vobis, quod pro brevi iniuria captivitatis, omnia duplicia recipiatis.   Quoniam extendam mihi Iudam , hoc ad Machabeorum tempora referunt, qui vicerunt Macedones, et templum sordidatum idolatria, post tres annos et dimidium mundaverunt.   Quasi arcum implevi Ephraim , eos hic significari {t. 3 : Erfurt, f. 295rb ; facsim., p. 445b} putant qui de decem tribubus que dicuntur Israel venerunt sub Ezechia quibus etiam iosias regnasse memoratur.
marg.| In resurrectione Christi iusti - qui pro peccato Ade vincti in inferno tenebantur - resurrexerunt et apparuerunt in Hierusalem multis. In signum huius laci Ioseph a fratribus missus est in lacum ubi non erat aquaq, Daniel a Chaldaeisr, Ieremias a Iudeiss, Bananias quoque tempore nivis et frigoris descenedit in lacum, ut ibi leones interficerett.
q Cf. Gn. 37, 24.
r Cf. Dn. 6, 16.
s Cf. Ier. 37, 20 ; Ier. 38, 6.
t 2Rg. (2Sm.) 23, 20.
in sanguine testamenti tui
interl.| passionis tue eos qui tenebantur vincti in carceribus inferni in quo non est ulla refrigerans misericordia quam dives querebat liberasti tua misericordia
emisisti vinctos tuos de lacu
interl.| huius mundi
in quo non est aqua.
Numérotation du verset Za. 9,12 
Convertimini
interl.| ergo
ad munitionem vincti spei,
interl.| rursus dirigitur sermo ad eos qui vincti erant et Christi misericordia liberandi
interl.| qui nunc tenemini terribili inferno, qui in adventu Christi speratis solutionem peccatorum, convertimini ad munitionem , id est habitationem paradisi, ut pro brevi tribulatione eterna recipiatis premia
hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi,
marg.| DUPLICIA  REDDAM. In terra sua duplicia possidebunt. Et Apostolusu : «Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis «.
u Rm. 8, 18.
Numérotation du verset Za. 9,13 
quoniam extendam11 mihi Iudam quasi arcum {t. 3 : Erfurt, f. 295rb ; facsim., p. 445b} implevi Ephraim,
11 extendam] extendi Weber
interl.| alias : quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi terram Ephraim .
marg.| QUONIAM  EXTENDAM. Per   Iudam salvator qui a patre mittitur in mundum qui est sagittarius et arcus, undev : «Sagitte tue acute potentissime». Ipse est et sagitta, undew : «Posuit sagittam electam, et in pharetra sua absondit me», id est verbum in carne. Hac impletur   Ephraim , ut cum armatus fuerit ad bellum, ipse cum gentibus Domini sagittis vulneretur. Ex cuius tribu primus Ieroboam populu scidit qui hereticos signat, et o   Sion , id est Ecclesia,   suscitabo filios tuos ad vigiliam super Ecclesiam per quos contraria dogmata et gentilium philosophorum assertio destruetur quia ipse Dominus gladius   fortium est, quo vulnerati inimici fiunt amici.
v Ps. 44, 6.
w Is. 49, 2.
marg.| Quoniam extendam mihi Iudam . Extenso Iuda in arcum et gentibus et hereticis occisis a filiis Sion, apparet gloria Domini, et egredietur   ut fulgur iaculum eius hic fulgur et splendor et tuba et clangor dicitur quo excitantur ad audiendum aures prius surde, et   vadet in turbine austri. T erret et comminat ut penitentia misereatur, et postea protegit quos prius terruerat.
et suscitabo filios tuos Sion
interl.| catholicos qui Ecclesiam defendant
super filios tuos Grecia,
interl.| philosophos pravi dogmatis magistros
et ponam te
interl.| o fili
quasi gladium fortium.
Numérotation du verset Za. 9,14 
Et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur
interl.| incendens et lucens
iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri.
interl.| non aquilonis
marg.| ET  DOMINUS  DEUS  IN  TUBA. Hec etiam referunt Iudei ad tempora Machabaeorum quibus vincentibus Anthiochum Domini fuit pugna et victoria cuius potentia sicut fulgur apparuit et victis hostibus more turbinis dispersis protexit Iudeos.
Numérotation du verset Za. 9,15 
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt
interl.| Hebrei grecos
marg.| ET  DEVORABUNT. Protectis filiis Sion, et Domino terrente adversarios, tant erit ruina grecorum, ut non tantum gladiis sed iactibus lapidum obruantur, et fiant preda hostium.
marg.| Filii Sion, id est gratie protecti a Deo suo devorabunt inimicos, et subiicient lapidibus funde , comminationibus Scripture rotatu oris emissis de superbis humiles faciunt,   et bibentes inebriabuntur quasi vino , amore eternorum obliviscentur terrena et seipsos. Ebrietasque illa placebit Deo, sicut sacrificium altaris, salvabitque eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides, id est sancti quamvis graves onere carnis, ita alleviabuntur, ut in alto possint poni in edificio Christi.
et subicient
interl.| servituti
lapidibus funde et bibentes inebriabuntur quasi vino
interl.| victores quasi ebrii cum desperatione pugnabunt
et replebuntur ut phiale
interl.| sic placebunt Domino ut libatio super altare, phialis enim super altare liba funduntur
et quasi cornua altaris.
Numérotation du verset Za. 9,16 
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui,
interl.| non ut armatus exercitus et instructus arte bellandi contra Macedones pugnabit, sed veniet quasi grex paratus ad mortem et Domino auxiliante superabit
quia lapides sancti elevabuntur12 super terram eius.
12 elevabuntur] elevantur Weber
interl.| quilibet sancto duri, sed tamen conculcati elevabuntur de humilitate sua ut sint gloriosi in terra illius
Numérotation du verset Za. 9,17 
Quid enim bonum eius
interl.| Dei
est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines ?
interl.| id est lex que cibat cruditos et delectat ut eius autoritate utantur ad colendum unum Deum.
marg.| FRUMENTUM  ELECTORUM.   Frumentum salvator quia ipse est «panis qui de celo descendit»x et confirmat cor electorum, qui bibitur ab his qui sancti sunt corpore et spiritu qui introducti in cellam vinariam gaudentes sequuntur agnum quocumque ierit.
x Io. 6, 33.
marg.| Ideo Machabei, auxiliante Deo, eicient Macedones de terra Israel, ut mundetur templum, et legis precepta serventur, et eruditio Scripturarum rursus {t. 3 : Erfurt, f. 295va ; facsim., p. 446a} germinet virgines, id est populum credentem in unum Deum, qui prius cultibus idolatrie constuprabatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_9)

Notes :