Capitulum 4

Numérotation du verset Za. 4,1 

Et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
Numérotation du verset Za. 4,2 

Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius
et septem lucerne eius
super illud1
1 illud] + septem Weber
et septem infusoria
lucernis
que erant super caput illius,
Numérotation du verset Za. 4,3 

et due olive
super illud una a dextris lampadis
et una a sinistris
eius.
Numérotation du verset Za. 4,4 

Et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens : Quid sunt hec, domine mi ?
Numérotation du verset Za. 4,5 

Et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me : Numquid nescisti2 quid sunt hec ? Et dixi : non, domine mi.
2 nescisti] nescis Weber
Numérotation du verset Za. 4,6 

Et respondit et ait ad me dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel
dicens :
Non in exercitu,
nec in robore
sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Za. 4,7 

Quis tu
mons magne coram Zorobabel in planum
et educet
lapidem primarium
et exequabit gratiam gratie eius.
Numérotation du verset Za. 4,8 

Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Za. 4,9 

Manus Zorobabel fundaverunt domum istam
et manus eius perficient eam et scietis
quia Dominus exercituum misit me
ad vos.
Numérotation du verset Za. 4,10 

Quis enim despexit dies parvos ?
Et letabuntur et videbunt lapidem stanneum3 in manu Zorobabel.
3 stanneum] stagneum Weber
Septem isti oculi Domini
qui discurrunt in universa terra.
Numérotation du verset Za. 4,11 

Et respondi
et dixi ad eum : Quid sunt due olive4 ad dexteram candelabri et ad sinistram eius ?
4 olive] + iste Weber
Numérotation du verset Za. 4,12 

Et respondi secundo
et dixi ad eum : Quid sunt due spice
olivarum que sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?
Numérotation du verset Za. 4,13 

Et ait ad me dicens : Numquid nescis quid sunt hec ? Et dixi : Non, domine.
Numérotation du verset Za. 4,14 

Et dixit : Isti sunt5 duo filii olei qui assistunt Dominatori universe terre.
5 sunt] om. Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Za. 4,1 
Et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit {t. 3 : Erfurt, f. 291vb ; facsim., p. 438b} me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
interl.| quietis vel ignorantie
marg.| ET  REVERSUS  EST. Nusquam videtur abisse qui loquebatur in propheta, sed sciendum quotiens humana fragilitas sue relinquitur imbecillitati Deum a nobis, et angelorum eius auxilium abire. Ergo et propheta stupore magne visionis attonitus tota mente torpebat, et clarum lumen veritatis videre non poterat. Unde ad aliam visionem cernendam quasi de somno excitatur.
marg.| Qui dormit illo somno de quo dicitura : «Si dormit, salvus erit», potest cantare cum sponsab : «Ego dormio et cor meum vigilat».
a Io. 11, 12.
b Ct. 5, 2.
marg.| Ideo angelus interrogat excitatum, ut illo respondente se nescire nos ab angelo discamus.
Numérotation du verset Za. 4,2 
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius
interl.| candelabri
marg.| ET  ECCE  CANDELABRUM. Hebreusc dicit   per candelabrum aureum legem significari. Per lampadem que est in capite Christum qui est caput legis, et illuminat mundum. Per septem lucernas, sancti Spiritus septem lucernas que in Christo plene que super candelabrum quia dictante Spiritu sancto lex scripta est. Per   septem infusoria quibus mittitur oleum in lucernas ut luceant in candelabro, intelligitur quod per legem septem gratie de celo descendunt ad homines. Per duas olivas que   a dextris et   a sinistris , inter quas media lampas lucet, legem et prophetas interpretatur, angelum quem propheta interrogat sensum intelligit a Deo illuminatum, qui nobis voluntatem Dei indicat, qui non respondet sed interrogat non ex ignorantia, sed ut ad intelligendum excitet.   Non in exercitu nec in robore ,   verbum Domini ad Zorobabel ipsa est interpretatio visionis de reductione populi que non fiet multitudine bellatorum, sed spiritu Dei reductus est populus, et adversarii devastati. Per montem magnum {t. 3 : Erfurt, f. 292ra ; facsim., p. 439a} qui stat   coram Zorobabel , diabolus interpretatur qui adversatur Iesu, et elevatur contra Zorobabel, et populum Iudeorum, sed videtur in plano, quia prostratus et humiliatus sub pedibus Israel, quo invito educit Deus lapidem primarium, id est Christum filium suum qui semper auxilium fuit populo Israel, et gratia eius lapidis in eos quos reduxit de captivitate exequavit gratiam quam in patres eorum exercuit.
c <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 778.
marg.| Allegorice. Candelabrum : Ecclesia aurea propter spiritualem intelligentiam Scripturarum.   Lampas : Christus qui in Ecclesia fulget.   Septem lucerne et infusoria : earum gratie Spiritus sancti, per quas oleum misericordie Dei suscipit Ecclesia.   Due olive : Moyses et Elias, id est lex et prophetie que de Christi passione predicabant. Vel   olive evangelium quod   a dextris et lex que   a sinistris .   Mons diabolus et antichristus qui audet se erigere contra Christum qui ad Zorobabel dicensd : «Hec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me», quem Dominus calcat dicens e : «Vade retro Satanas. Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies». Lapis primarius «Verbum quod est in principio apud Patrem»f, quod educitur de «sinu Patris»g in carne, qui aequat   gratiam legis   gratie evangelii, ut equale munus accipiant, et credentes ex Israel et populus gentium.
d Mt. 4, 9.
e Mt. 4, 10.
f Io. 1, 1.
g Io. 1, 18.
et septem lucerne eius
interl.| lampadis
super illud1
1 illud] + septem Weber
interl.| candelabrum
et septem infusoria
interl.| erant
lucernis
interl.| quibus oleum infunditur in lucernis
que erant super caput illius,
Numérotation du verset Za. 4,3 
et due olive
interl.| erant
super illud una a dextris lampadis
interl.| evangelium
et una a sinistris
interl.| lex
eius.
interl.| lampadis
Numérotation du verset Za. 4,4 
Et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens : Quid sunt hec, domine mi ?
Numérotation du verset Za. 4,5 
Et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me : Numquid nescisti2 quid sunt hec ? Et dixi : non, domine mi.
2 nescisti] nescis Weber
Numérotation du verset Za. 4,6 
Et respondit et ait ad me dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel
interl.| hec est interpretatio visionis quam Deus revelat
dicens :
interl.| istud
Non in exercitu,
interl.| id est in multitudine
nec in robore
interl.| bellatorum
sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum.
interl.| fit reductio populi, et vastatio inimicorum
interl.| sed
Numérotation du verset Za. 4,7 
Quis tu
interl.| es
mons magne coram Zorobabel in planum
interl.| prostratus ab alto
et educet
interl.| Dominus
lapidem primarium
interl.| Christum qui «primogenitus mortuorum»h.
h Apc. 1, 5 ; cf. Col. 1, 18.
et exequabit gratiam gratie eius.
Numérotation du verset Za. 4,8 
Et factum est verbum {t. 3 : Erfurt, f. 292ra ; facsim., p. 439a} Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Za. 4,9 
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam
marg.| MANUS  ZOROBABEL. Principes revertentium fundamentum templi iecerant et consummaverunt, et cum videritis in templo quod nunc edificatis culmen impositum, vos qui nunc dubitatis, tunc scietis quod ego Zacharias quicquid dixi Deo inspirante annuntiavi.
marg.| Allegorice. Zorobabel : Christus qui fundat et perficit Ecclesiam, in cuius manu corpus ipsius non plumbeum, sed   stanneum et ab omni peccato purissimum.   Septem oculi qui discurrunt in universam terram , septem sunt spiritus, quia nihil latet Dominum, sed preteritorum et futurorum et presentium conscius est «et reddet unicuique secundum opera sua»i.
i Mt. 16, 27.
et manus eius perficient eam et scietis
interl.| tunc
quia Dominus exercituum misit me
interl.| Zachariam
ad vos.
interl.| quasi pauci sunt qui despiciunt regale fastigium, sed Zorobabel et despexit et socii eius
Numérotation du verset Za. 4,10 
Quis enim despexit dies parvos ?
interl.| descriptio humane vite
marg.| QUIS  ENIM. Vere Zorobabel et socii eius confisi de auxilio Dei, pro nihilo habebunt dies regum opus Dei impedire volentium, quia quamvis in purpura videant illos splendere, et exercitu circumdatos, tamen intelligent vitam eorum parvam et malam et nihil contra Deum posse, et ideo   letabuntur in expletione operis,   et videbunt auxilium salvatoris, qui de stirpe Zorobabel promittitur qui lapis pro fortitudine stanneus murus fortis et robustus. Sicut enim stannum alia metalla ab igne defendit, et cum sit aes vel ferrum natura durissimum si absque stanno fuerit uritur et crematur, sic omnis angelorum et hominum fortitudo, si non habet auxilium salvatoris imbecilla est et fragilis.
Et letabuntur et videbunt lapidem stanneum3 in manu Zorobabel.
3 stanneum] stagneum Weber
interl.| et
Septem isti oculi Domini
interl.| quos vidisti in lapide
qui discurrunt in universa terra.
Numérotation du verset Za. 4,11 
Et respondi
interl.| illo nihil respondente
et dixi ad eum : Quid sunt due olive4 ad dexteram candelabri et ad sinistram eius ?
4 olive] + iste Weber
marg.| QUID  SUNT  DUE  OLIVE. Quia hoc quod quesieram non respondit, quia supra me erat, et audire non merui minora interrogavi, secundum illudj : «Pulsate et aperietur vobis».
j Mt. 7, 7.
marg.| Superius dictum erat de duabus olivis, quod quia propheta non retinuit, hic interrogans audire non meretur, vel quod ibi obscurius dictum est, hic manifestius {t. 3 : Erfurt, f. 292rb ; facsim., p. 439b} audire desiderat. Vel certe silentio angeli confutatur eius audacia, quia maiora se scire contendat. Hebreik dicunt quia non totum quesierat quod scire debuerat, ideo nihil hec respondetur ei de olivis, sed ipse plenius querit addens spicas, vel ramos olivarum, de quibus supra tacuerat.
k <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 784.
marg.| Allegorice. Per duas olivas duo testamenta : evangelium spirituale a dextris, lex corporalis a sinistris, et quia nec totum evangelium nec totam legem explanare possumus, quasi ramusculos ex eis excerpimus, quia «ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus»l. Alii duos ramos olivarum, vel spicas et filios olei, id est pinguedinis vel splendoris sacerdotium interpretantur, et legem que prebeant gaudium universe terre. Alii Enochm et Eliamn, quorum alter in preputio, alter in circumcisione placuit Deo et cum corpore raptus est in celum.
l 1Cor. 13, 9.
m Cf. Gn. 5, 24 ;
n Cf. 4Rg. (2Rg.) 2, 11.
Numérotation du verset Za. 4,12 
Et respondi secundo
interl.| illo nihil respondente
et dixi ad eum : Quid sunt due spice
interl.| vel rami
interl.| metaphorice, quia in similitudinem spicarum recte erant arbores, et sicut spica aristis sic iste vallate ramis et foliis tecte surgebant in sublime
interl.| de spicis supra non quesierat
olivarum que sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?
interl.| Septuaginta : duo rami qui in manibus sunt duarum narium
Numérotation du verset Za. 4,13 
Et ait ad me dicens : Numquid nescis quid sunt hec ? Et dixi : Non, domine.
Numérotation du verset Za. 4,14 
Et dixit : Isti sunt5 duo filii olei qui assistunt Dominatori universe terre.
5 sunt] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_4)

Notes :