Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Za. 2,1 

Et levavi oculos meos et vidi,
et ecce vir,
et in manu eius
funiculus mensorum.
Numérotation du verset Za. 2,2 

Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Hierusalem et videam
quanta sit latitudo eius
et quanta longitudo eius.
Numérotation du verset Za. 2,3 

Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et alius angelus1 egrediebatur in occursum eius.
1 alius angelus] inv. Weber
Numérotation du verset Za. 2,4 

et dixit ad eum : Curre loquere ad puerum istum dicens :
Absque muro habitabitur Hierusalem pre multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
Numérotation du verset Za. 2,5 

Et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
Numérotation du verset Za. 2,6 

O o o2
2 o] om. Weber
fugite de terra aquilonis dicit Dominus,
quoniam in quatuor ventis3 celi dispersi vos dicit Dominus.
3 ventis] ventos Weber
Numérotation du verset Za. 2,7 

O Sion, fuge que habitas apud filiam Babylonis,
Numérotation du verset Za. 2,8 

quia hec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes que spoliaverunt vos.
Qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius.
Numérotation du verset Za. 2,9 

Quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prede his qui serviebant sibi et
cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Numérotation du verset Za. 2,10 

Lauda
et letare filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui ait Dominus.
Numérotation du verset Za. 2,11 

Et applicabuntur gentes multe
ad Dominum
in die illa et
erunt mihi
in populum4.
4 populum] poulum cacogr. Rusch (Erfurt, facsim. , Graz )
Et habitabo in medio tui
et scies
quia Dominus exercituum
misit
me
ad te.
Numérotation du verset Za. 2,12 

Et possidebit Dominus Iudam partem suam
in terram
sanctificatam5
5 terram sanctificatam] terra sanctificata Weber
et eliget
adhuc Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 2,13 

Sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo.

Capitulum 2

Numérotation du verset Za. 2,1 
Et levavi oculos meos et vidi,
marg.| ET  LEVAVI  OCULOS. Quidama putant hoc ex parte completum sub Zorobabel et aliis ducibus qui usque ad adventum salvatoris populum Israel rexerunt. Iudei in mille annorum fabulam interpretantur, corporales corporalia requirentes. Heretici suspicantur celestem Hierusalem que passa erat ruinam peccatricum animarum, de eis esse restituendum. Sed melius intelligitur per Hierusalem Ecclesia que in passione et resurrectione Christi et quotidie edificatur, ab eo qui novit mensuras et merita singulorum.
a <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 763.
marg.| Qui prius elevatis oculis in quatuor cornibus tristia vidit, nunc rursum levat oculos ut videat virum cui oriens nomen estb, de quo suprac : «Ecce vir ascendens super equum rufum». Hic edificat civitatem cuius artifex et conditor Deus est.
b Cf. Za. 6, 12.
c Za. 1, 8.
marg.| Hoc moraliter de animabus credentium potest accipi, que quotidie edificantur a Domino, et cernunt eius pacem.
marg.| Allegorice. Hierusalem est Ecclesia de quad : «dicta sunt gloriosa», in quae : «Magnus Dominus et laudabilis nimis». Hec habitatur ab hominibus, id est populo legis ad fidem converso et a iumentis, id est a gentibus ab idolatria ad fidem conversis. Vel per homines rationales et eruditi in Scripturis, per iumenta simplices intelliguntur istis Christus est murus, ignis in circuitu, ut habitantes in medio calefiant qui prius tepidi, et per illum comburantur adversarii.
d Ps. 86, 3.
e Ps. 47, 2.
et ecce vir,
interl.| Christus
et in manu eius
interl.| in operatione et potestate
funiculus mensorum.
interl.| mensura dividens singulis prout vult
Numérotation du verset Za. 2,2 
Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Hierusalem et videam
interl.| apparere faciam
quanta sit latitudo eius
interl.| caritas que usque ad inimicorum dilectionem extenditur
et quanta longitudo eius.
interl.| perseverantia usque in finem
Numérotation du verset Za. 2,3 
Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et alius angelus1 egrediebatur in occursum eius.
1 alius angelus] inv. Weber
interl.| qui loquebatur ad Michelem, ut loquatur prophete
marg.| ET  ECCE  ANGELUS. Hunc Hebrei putant Michelem. Alium qui occurrit {t. 3 : Erfurt, f. 291ra ; facsim., p. 437a} Gabrielem qui loquitur ad Michelem ut loquatur prophete, quantam abundantiam omnium rerum, et multitudinem   hominum et iumentorum , et firmitatem murorum sit habitura Hierusalem, que in presenti usque ad favillas et cinerem destructa sit. Hec omnia Iudei ad litteram futura fabulantur, ut pre multitudine hominum et iumentorum Hierusalem non possit habere murum, sed   murus illius Domini sit defensio, et illius   in medio habitantis perfruatur   gloria .f
f Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Za.), lib. 1 (Za. 2, 3-5), CCSL 76A, p. 764. 45-58 : « Angelum qui loquebatur, in propheta, et stabat, siue ut in hebraico legitur, egrediebatur, hoc enim significat iasa hebraei michaelem putant. et alterum angelum qui egrediebatur et ueniebat in occursum eius, gabrielem suspicantur, qui loquitur ad michaelem, ut loquatur prophetae, quantam rerum omnium abundantiam, et multitudinem hominum, et iumentorum, firmitatem que murorum habitura sit Hierusalem, quae in praesentiarum usque ad fauillam, et cineres uideatur esse destructa. nos autem iuxta spiritalem sensum, haec omnia interpretamur in Ecclesia, quae absque muro, siue ut septuaginta transtulerunt, κατάκαρπος, id est frugum omnium abundantia habitetur, et habeat multitudinem hominum, ac iumentorum, et dominus ignis sit in circuitu eius, et ipse in medio illius uersetur in gloria ».
Numérotation du verset Za. 2,4 
et dixit ad eum : Curre loquere ad puerum istum dicens :
interl.| Ad comparationem angelorum omnis humana natura vel scientia pueritia dicitur, quia non angeli in nos sed nos in angelis proficimus.
Absque muro habitabitur Hierusalem pre multitudine hominum {t. 3 : Erfurt, f. 291ra ; facsim., p. 437a} et iumentorum in medio eius.
Numérotation du verset Za. 2,5 
Et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
Numérotation du verset Za. 2,6 
O o o2
2 o] om. Weber
interl.| {t. 3 : Erfurt, f. 291ra ; facsim., p. 437a} tertia vocatio crebra admonitio est ad fugam
fugite de terra aquilonis dicit Dominus,
marg.| O O O FUGITE. Iuxta situm Hierusalem Assyrii et Babylonii qui Dei populum vastaverunt, in   terra aquilonis habitabant. Angelus qui loquebatur ad angelum prophetantem in Zacharia, nunc loquitur ad illos qui habitabant in Babylone ut a   quatuor ventis in quos fuerant toto orbe   dispersi , revertantur in Sion. Et   o Sion que nunc habitas in Babylone, revertere ad pristinam sedem.
marg.| Aquilo ventus frigidissimus qui corda que afflat dura reddit, precipitur his qui ierant ad frigus aquilonis, et in toto orbe dispersi erant et in nocte huius seculi versabantur, ut fugiant ad Ecclesiam, et - humilia relinquentes - in sublimitate dogmatum consistant.
quoniam in quatuor ventis3 celi dispersi vos dicit Dominus.
3 ventis] ventos Weber
Numérotation du verset Za. 2,7 
O Sion, fuge que habitas apud filiam Babylonis,
Numérotation du verset Za. 2,8 
quia hec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes que spoliaverunt vos.
marg.| POST  GLORIAM. Vox salvatoris missi a Patre inducitur qui assumpta carne post gloriam divine maiestatis mittitur   ad gentes que spoliaverunt populum Dei ut qui ante eos fueant predati, prede sit servientibus sibi, et cognoscet turba servientium quod Deus omnipotens miserit eum.
Qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius.
marg.| TETIGERIT. Tactus pro vexatione accipitur, qui ergo sanctos Dei tangit, sic est quasi vexare cupiat   pupillam eius oculi , ut illum privet clara luce. Unde in evangeliog : «Vos estis lux mundi».
g Mt. 5, 14.
Numérotation du verset Za. 2,9 
Quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prede his qui serviebant sibi et
interl.| sic
marg.| QUIA  ECCE  EGO  LEVO. Levat Deus manum ut percutiat gentes adversarias, et populum suum ad Hierusalem reducat, vel in Ecclesiam, et nunc intelliguntur per gentes contrarie fortitudines que peccatores quotidie sue subiiciunt potestati.
cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
interl.| «Qui me misit mecum est»h.
h Io. 8, 29.
Numérotation du verset Za. 2,10 
Lauda
interl.| ergo
et letare filia Sion,
interl.| Ecclesia
marg.| LAUDA  ET  LETARE. Recte post captivitatem filia Sion provocatur ad gaudium. Unde dicituri : «Cum converterit Dominus captivitatem plebis sue exultabit Iacob et letabitur Israel».
i Ps. 52, 7.
marg.| Adhuc verba Domini hortantis populum, ut post captivitatem in sede pristina restitutus gaudeat, et laudet Deum habitantem in medio eius in quem gentes sunt crediture.
quia ecce ego venio
interl.| «Exivi a patre et veni in mundum»j.
j Io. 16, 28.
et habitabo in medio tui ait Dominus.
interl.| «Cum hominibus conversatus est»k.
k Bar. 3, 38.
Numérotation du verset Za. 2,11 
Et applicabuntur gentes multe
interl.| «Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam»l.
l Ps. 2, 8.
ad Dominum
interl.| Patrem
in die illa et
interl.| tunc
erunt mihi
interl.| sicut Patri
in populum4.
4 populum] poulum cacogr. Rusch (Erfurt, facsim. , Graz )
interl.| peculiarem
interl.| hoc iam quia
Et habitabo in medio tui
interl.| «Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi»m.
m Mt. 28, 20.
et scies
interl.| ex hoc
quia Dominus exercituum
interl.| pater
misit
interl.| in mundum
me
interl.| filium
ad te.
interl.| o Ecclesia
Numérotation du verset Za. 2,12 
Et possidebit Dominus Iudam partem suam
interl.| confitentes et credentes in se
in terram
interl.| Ecclesiam
sanctificatam5
5 terram sanctificatam] terra sanctificata Weber
interl.| non alibi
et eliget
interl.| a malis
adhuc Hierusalem.
interl.| pacem amantes
marg.| HIERUSALEM. Quam temptationi dereliquerat in persecutionibus Iudeorum, alii putant sub Zorobabel et Iesu hec esse completa, quando due {t. 3 : Erfurt, f. 291rb ; facsim., p. 437b} tribus que dicuntur Iuda reverse sunt de captivitate Babylonis, decem retentis in perpetuo exilio.
Numérotation du verset Za. 2,13 
Sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo {t. 3 : Erfurt, f. 291rb ; facsim., p. 437b} sancto suo.
interl.| cum Dominus sit possessurus Iudeam et electurus Hierusalem omne genus hominum timeat adventum Domini.
marg.| QUIA  CONSURREXIT. Surgere dicitur Deus quando quasi de somno evigilat ad vindictam populi sui, et hoc de habitaculo, id est patriarchis et prophetis, apostolis in quibus et cum quibus Dominus ad iudicium ad vindictam se venturum testaturn.
n Cf. Mt. 19, 28.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_2)

Notes :