Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Za. 10,1 

Petite pluviam a Domino1
1 pluviam - a Domino] inv. Weber
in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris et2
2 et] om. Weber
dabit eis singulis herbam in agro,
Numérotation du verset Za. 10,2 

quia simulacra
locuta sunt inutile et divini viderunt
mendacium et seminatores3
3 seminatores] somniatores Weber
frustra locuti sunt vane consolabantur.
Idcirco abducti sunt
quasi grex,
affligentur quia non est eis pastor.
Numérotation du verset Za. 10,3 

Super pastores iratus est furor meus4,
4 meus] + et Weber
super
hircos
visitabo,
quia visitavit
Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum glorie sue in bello.
Numérotation du verset Za. 10,4 

Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Numérotation du verset Za. 10,5 

Et erunt quasi fortes conculcatores5
5 conculcatores] conculcantes Weber
lutum viarum in prelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum.
Numérotation du verset Za. 10,6 

Et confortabo domum Iuda
et domum Ioseph salvabo
et convertam eos,
quia miserebor eorum et erunt
sicut fuerunt quando non proieceram eos.
Ego enim Dominus Deus eorum6 exaudiam eos.
6 eorum] + et Weber
Numérotation du verset Za. 10,7 

Et erunt quasi fortes Ephraim
et letabitur cor eorum quasi a vinoa
0 Cf. Ps. 103, 15.
et filii eorum
videbunt et letabuntur et exultabit cor eorum in Domino.
Numérotation du verset Za. 10,8 

Sibilabo eis
et congregabo
eos7
7 eos] illos Weber
qui8 redemi eos
8 qui] quia Weber
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati
Numérotation du verset Za. 10,9 

et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei, et vivent cum filiis suis et revertentur.
Numérotation du verset Za. 10,10 

Et reducam eos de terra Egypti et de Assyriis reducam9
9 reducam] congregabo Weber
eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus.
Numérotation du verset Za. 10,11 

Et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus
et
confundentur omnia profunda fluminis et
humiliabitur superbia Assur
et sceptrum Egypti recedet.
Numérotation du verset Za. 10,12 

Confortabo eos
in Domino
et in nomine
eius ambulabunt
dicit Dominus.

Capitulum 10

Numérotation du verset Za. 10,1 
1 pluviam - a Domino] inv. Weber
marg.| PETITE  PLUVIAM. Promittitur magna felicitas que tempore Machabeorum videtur impleta quando lex israelica crevit in maius, et Dominus cuncta prospera concessit, destructis idolis et sacerdotibus eorum falsificatis. Alii Iudei dicunt hec esse implenda tempore Christi sui.
marg.| PETITE  PLUVIAM. Extremo tempore iam mundo declinante ad finem quando iam debent impleri promissa prophetarum,   petite a Deo Patre   pluviam , id est Christum, cuius doctrina corda nutriuntur, et ipse Dominus Christus missus a Patre   faciet nives ad refrigerandum,   et pluviam id est abundantiam evangelici   imbris ad irrigandam siccitatem terre, per quem   dabit singulis fidelibus   herbam boni operis   in agro mundi, et tunc credentes in Christum tam de gentibus quam de Iudeis intelligent se frustra coluisse   simulacra et divinorum vel somniantium frustra audisse mendacia et ideo a diabolo ducti sunt in captivitatem et afflicti non habentes Deum pastorem.
marg.| PETITE  PLUVIAM. Potest dici quod credentes in Christum, adhortatur Deus ut petant   pluviam in consummatione seculi quando plenitudo gratie danda est, quia tunc destruenda sunt omnia simulacra, quod de hereticis etiam intelligitur et eorum dogmatibus, qui cum Christi nomen habeant tamen non habent Christum pastorem, et ideo affligentur diabolica captivitate.
in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris et2
2 et] om. Weber
interl.| sic
dabit eis singulis herbam in agro,
Numérotation du verset Za. 10,2 
quia simulacra
interl.| heretici qui attendunt
locuta sunt inutile et divini viderunt
nterl. populo
mendacium et seminatores3
3 seminatores] somniatores Weber
interl.| alias : somniatores
frustra locuti sunt vane consolabantur.
interl.| vana promittebant
Idcirco abducti sunt
interl.| a diabolo in captivitatem Babylonis quasi grex diaboli.
quasi grex,
interl.| sicut oves in inferno positi sunt
affligentur quia non est eis pastor.
interl.| qui dicita : «Ego sum pastor bonus».
a Io. 10, 11 ; Io. 10, 14.
Numérotation du verset Za. 10,3 
Super pastores iratus est furor meus4,
4 meus] + et Weber
marg.| SUPER  PASTORES  IRATUS. Quidamb Iudei hec in adventu Christi implenda dicunt, aliic tempore Machabeorum dicunt impleta hoc modo. Vitio sacerdotum populus ille traditus fuerat in manus persecutorum, sed postea suscitavit Deus Iudam Machabeum, et alios, quos posuit quasi equum glorie in prelio. Ex ipso Iuda, id est ex stirpe illius fuerunt duces in populo qui erant angelus, quia regia potestate populum continebant, et erant paxillus, id est sacerdotes fixi in Domini templo, et arcus prelii quia primi ad prelium presiliebant. Ex ipso egredietur omnis exactor simul, nulla dignitas erit in exercitu que non illius arbitrio disponatur, et ipsi fortes conculcabunt Macedones in bello quasi lutum viarum, et hoc poterunt, quia Dominus erit cum eis.
b <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 839.
c <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 839.
marg.| SUPER  PASTORES  IRATUS. Nostri hec referunt ad tempora persecutionis ; quia pro vitiis sacerdotum sepe traditur populus adversariis, et tamen postea miseretur Deus domui Iuda, id est ore et corde confitentibus Deum, quos facit equos qui Deum ferant contra hostes in bellum, et angelos nuntios divine voluntatis, et paxillum columnam et firmamentum in domo Dei, per quos etiam disponetur omnis ecclesiastica dignitas, et ipsi in martyrio conculcant adversarios dicendod : «Non timebo quid faciat mihi homo».
d Ps. 55, 5 ; Ps. 55, 11 ; Hbr. 13, 6.
super
interl.| vel ad
hircos
interl.| vel agnos
interl.| qui applaudebant peccatis pastorum
interl.| petulcos luxuriosos
visitabo,
interl.| puniam
quia visitavit
interl.| postea vere
Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum glorie sue in bello.
Numérotation du verset Za. 10,4 
Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Numérotation du verset Za. 10,5 
Et erunt quasi fortes conculcatores5
5 conculcatores] conculcantes Weber
interl.| alias : conculcantes
marg.| ET  ERUNT  QUASI  FORTES. Hec quoque Iudei vel sub Machabeis dicunt transacta, vel sub Christo implenda, cum Iudas ita conculcaverit adversarios, {t. 3 : Erfurt, f. 295vb ; facsim., p. 446b} tunc omnis equitatus Grecie corruet, et domus Iuda, id est tribuum duarum, et Ioseph, id est decem convertentur de captivitate in qua fuerant, et erunt sicut ante captivitatem per hoc quod exaudiam deprecantes, et Ephraim qui nunc captivi tenentur, postea laxati ad tantam letitiam venient, ut eos vino madidos arbitreris, et filii eorum cernentes triumphos patrum letabuntur in Domino per quem victoriam consecuti sunt.
marg.| Cum Deus visitat domum Iuda, id est Ecclesiam confitentem, submergitur in mari rubro pompa diaboli et superbia huius seculi, que quatuor perturbationibus quasi quatuor rotis ad precipitia trahuntur, nisi per bonum aurigam regantur, tunc Dominus confortat domum Iuda et et domum Ioseph , ut qui regnante Ieroboam divisi sunt, imperante Christo socientur in unum gregem.
lutum viarum in prelio et bellabunt quia Dominus cum {t. 3 : Erfurt, f. 295vb ; facsim., p. 446b} eis et confundentur ascensores equorum.
Numérotation du verset Za. 10,6 
Et confortabo domum Iuda
interl.| Christi qui de Iuda
et domum Ioseph salvabo
interl.| Christi qui famem mundi sua satiavit presentia, sicut Ioseph famem Egyptie.
e Cf. Gn. 41, 56.
et convertam eos,
interl.| de captivitate
quia miserebor eorum et erunt
interl.| unum in fide
sicut fuerunt quando non proieceram eos.
interl.| hec omnia in persecutionibus possunt accipi quasi desperatis omnibus servos suos exaudit Deus.
Ego enim Dominus Deus eorum6 exaudiam eos.
6 eorum] + et Weber
Numérotation du verset Za. 10,7 
Et erunt quasi fortes Ephraim
interl.| qui prius infirmi et debiles sicut fortes fructificabunt.
et letabitur cor eorum quasi a vino7
7 Cf. Ps. 103, 15.
interl.| cum biberint vinum de Sorechf.
f Cf. Is. 5, 2 ( Vetus latina, p. 143 ; Sabatier, t. 2, p. 525b).   Parall . : Glossa ordinaria (Is. 5, 2 ; Ier. 2, 21).
et filii eorum
interl.| imitatores eorum
videbunt et letabuntur et exultabit cor eorum in Domino.
interl.| qui prebet omnia bona
Numérotation du verset Za. 10,8 
Sibilabo eis
interl.| quasi pastor
marg.| SIBILABO  EIS. Habebunt signum congregationis sue vel sub Macedonibus, vel in consummatione mundi meum sibilum quo me presentem ostendam ad congregandum.
marg.| SIBILABO  EIS. Allegorice. His qui captivi erant in peccatis signat Dominus per clementiam ut congregentur ad eum sicut ad redemptorem dicensg : «Tollite iugum meum super vos», hos multiplicat non carnali sed spirituali benedictione, hi seminantur in populis quibus diciturh : «Euntes docete omnes gentes», et per illos seminatos populi longe positi per idolatriam, recordabuntur Domini, in cuius conspectu «adorabunt universe familie gentium»i.   Et vivent cum filiis suis et revertentur , ut prius mortui in infidelitate vivant fide, hi sunt filii quibus Paulusj lac ministrabat in potum.   Et reducam eos de terra Egypti et de Assyriis , de terra in qua imperabat rex pharao qui dicebatk : «Mea sunt flumina, et ego feci ea». Et in qua terra dominabatur rex Assyrius, id est magnus sensus, scilicet, superbus diabolus, qui etiam arguens vel convincens interpretatur. Hi tales ducuntur in   terram galaad , id est de carnalibus ad spiritualia. Galaad enim testimonium transmigrationis interpretatur. Et ad Libanum, id est dealbationem ut de tenebris mundi educti dealbentur. Et tunc non invenitur locus in illis, quia non stringentur angustiis terre, sed celi latitudine perfruentur.
g Mt. 11, 29.
h Mt. 28, 19.
i Ps. 21, 28.
j Cf. 1Cor. 3, 2.
k Ez. 29, 3
et congregabo
interl.| de captivitate
interl.| ad fidem
eos8
8 eos] illos Weber
interl.| dispersos
qui9 redemi eos
9 qui] quia Weber
interl.| sanguine agni
interl.| extento brachio
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati
interl.| "Sic erit semen tuum sicut stelle celi"l.
l Cf. Gn. 15, 5.
Numérotation du verset Za. 10,9 
et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei, et vivent cum filiis suis et revertentur.
marg.| ET  SEMINABO  EOS  IN  POPULIS. Ut dispersio in populis non videatur esse divisio, sed sementis operatio, et filiorum segete multiplicata   vivent cum filiis suis et revertentur non tantum de Egypto, sed etiam de Assyriis ad Iudeam et Galaad et Libanum, que loca decem tribus prius possederant et tantus erit numerus reductorum, ut multitudinem terra non capiat.
Numérotation du verset Za. 10,10 
Et reducam eos de terra Egypti et de Assyriis reducam10
10 reducam] congregabo Weber
interl.| alias : congregabo
eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus.
Numérotation du verset Za. 10,11 
Et transibit {t. 3 : Erfurt, f. 296ra ; facsim., p. 447a} in maris freto et percutiet in mari fluctus
interl.| minas persecutoris
marg.| ET  TRANSIBIT  IN  MARIS. Dicunt Hebreim Iudeos non solum in Persas et Medos sed etiam in Bosphorum et septentrionalem plagam ab Assyriis et Chaldaeis esse translatos, et inde eos ex parte Dei clementia reductos vel revocatos. Unde ait :   Transibit in maris freto , id est angustias propontidis, que Constantinopolim et Calcedonem dividit, et percutiet Dominus vadens ante {t. 3 : Erfurt, f. 296ra ; facsim., p. 447a} populum suum fluctus maris,   et confundentur omnia profunda fluminis , ut olim factum est flumine Iordanen, vel Rubro mario, et sic humilitatis inimicis gloriabuntur in terra Israel in nomine Domini.
m <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 845.
n Cf. Ios. 3, 13.
o Cf. Ex. 14, 21.
marg.| Allegorice. Precedente Domino transimus fretum huius seculi. In hoc mare ubi coartantur sancti descenderunt apostoli, et primus Dominus descendit ut nos de amaris fluctibus liberaret, et calcato freto   confundentur omnia profunda fluminis , ut in fluminibus mundi predicantes pede transeant, et humiliato diabolo imperium eius a sanctis recedat, et liberati confortabuntur, et gloriabuntur in Domino dicentesp : «Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi».
p Gal. 6, 14.
et
interl.| sic
confundentur omnia profunda fluminis et
interl.| tunc
humiliabitur superbia Assur
interl.| diaboli
et sceptrum Egypti recedet.
interl.| et sic
Numérotation du verset Za. 10,12 
Confortabo eos
interl.| «Fortitudo mea et laus mea Dominus»q.
q Ex. 15, 2 ; Ps. 117, 14 ; Is. 12, 2.
in Domino
interl.| Filio
et in nomine
interl.| Christiano
eius ambulabunt
interl.| cum Domino sicut Enochr.
r Cf. Gn. 5, 24.
interl.| «De virtute in virtutem»s.
s Ps. 83, 8.
dicit Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_10)

Notes :