Capitulum 6

Numérotation du verset Za. 6,1 

Et conversus sum
et levavi
oculos meos
et vidi, et ecce quatuor quadrige egredientes de medio duorum montium,
et montes
montes
aerei.
Numérotation du verset Za. 6,2 

In quadriga prima equi rufi1,
1 rufi] + et Weber
in quadriga secunda equi nigri
Numérotation du verset Za. 6,3 

et in quadriga tertia equi albi2,
2 albi] + et Weber
in quadriga quarta equi varii fortes.
Numérotation du verset Za. 6,4 

Et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hec, domine mi ?
Numérotation du verset Za. 6,5 

Et respondit angelus et ait ad me : Isti sunt quatuor venti celi qui egrediuntur ut stent coram Dominatore universe3 terre.
3 universe] omnis Weber
Numérotation du verset Za. 6,6 

In qua4 erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis
4 qua] quo Weber
et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri.
Numérotation du verset Za. 6,7 

Qui autem erant robustissimi exierunt et querebant ire et discedere5
5 discedere] discurrere Weber
per omnem terram. Et dixit : Ite.
Perambulate terram et perambulaverunt terram.
Numérotation du verset Za. 6,8 

Et vocavit me et locutus est ad me dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.
Numérotation du verset Za. 6,9 

Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Za. 6,10 

Sume
a transmigratione
ab Oldai
et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosie filii Sophonie qui venerunt de Babylone.
Numérotation du verset Za. 6,11 

Et sumes aurum et argentum6 et facies
6 aurum et argentum] inv. Weber
coronas
et pones
in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni
Numérotation du verset Za. 6,12 

et loqueris ad eos7 dicens : Hec dicit8 Dominus exercituum dicens : Ecce vir oriens nomen eius
7 eos] eum Weber |
8 dicit] ait Weber |
et subter eum orietur
et edificabit templum Domino.
Numérotation du verset Za. 6,13 

Et9 ipse
9 Et] Et ipse extruet templum Domino praem. Weber
portabit gloriam
et sedebit et dominabitur
super solio suo et erit sacerdos super solio suo
et consilium pacis
erit inter duos illos.
Numérotation du verset Za. 6,14 

Et corone erunt Helem10
10 Helem bis] scrips. , Helen Rusch
et Tobie et Idaie
et Hen
filio Sophonie
memorabile11
11 memorabile] memoriale Weber
in templo Domini.
Numérotation du verset Za. 6,15 

Et qui procul sunt
venient et edificabunt in templo Domini
et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
Erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.

Capitulum 6

Numérotation du verset Za. 6,1 
interl.| transivi ad aliam visionem
et levavi
interl.| altius ad celum
oculos meos
interl.| cordis
et vidi, et ecce quatuor quadrige egredientes de medio duorum montium,
interl.| quod supra myrteta umbrosos hic ereos vocat
et montes
interl.| illi
montes
interl.| qui nulla vetustate possunt consumi
aerei.
interl.| erant
Numérotation du verset Za. 6,2 
In quadriga prima equi rufi1,
1 rufi] + et Weber
interl.| cruenti et sanguinarii erant et babylonica crudelitate terribiles
in quadriga secunda equi nigri
interl.| regnum Medorum et Persarum quod egrediens per Assueri regis edictum mortem omnium Iudeorum tristi nuntio preferebat
Numérotation du verset Za. 6,3 
et in quadriga tertia equi albi2,
2 albi] + et Weber
interl.| Macedones sub quorum rege Antiocho Machabeorum victoriam legimus
in quadriga quarta equi varii fortes.
interl.| Romani reges, quorum alii clementes in Iudeos ut Iulius Cesar, alii persecutores ut Vespasianus
Numérotation du verset Za. 6,4 
Et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hec, domine mi ?
interl.| Quid significant
Numérotation du verset Za. 6,5 
Et respondit angelus et ait ad me : Isti sunt quatuor venti celi qui egrediuntur ut stent coram Dominatore universe3 terre.
3 universe] omnis Weber
interl.| id est quatuor plage mundi que assistunt et parent Domino, nihil enim hec quatuor regna absque Dei fecerunt voluntate
marg.| ISTI SUNT QUATUOR VENTI . Notandum quod climata mundi in Scripturis sanctis secundum situm Hierusalem et templi appellantur.
marg.| Quidam dicunt quatuor quadrigas quatuor evangelia, equos apostolos, quorum alii rufi martyrio, alii obscuri et nigri profunditate et cognitione mysterii, alii albi gratia virginali, alii varii et fortes, gratiam curationum et diversarum virtutum habentes. Hec quadrige mittuntur in quatuor mundi cardines ad explendam Dei voluntatem, quibus dicitur ab angelo : Ite et perambulate terram , in cunctis terre finibus evangelium seminate.   Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis r equieuisse dicitur spiritus Domini vel angeli quando in terra aquilonis durissima diaboli regna, apostolica predicatione subversa sunt.
Numérotation du verset Za. 6,6 
{t. 3 : Erfurt, f. 293ra ; facsim., p. 441a} In qua4 erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis
4 qua] quo Weber
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 293ra ; facsim., p. 441a} IN  QUA  ERANT  EQUI  NIGRI  EGREDIEBANTUR. Prima quadriga in qua equi rufi quid egerint non dicitur. Quando enim propheta hoc referebat iam Babyloniorum regnum preterierat et totam Asiam Medi possidebant, sub quorum rege Dario anno eius secundo omnia visa sunt que supra exposuimus.   Nigri ergo   equi egrediabantur in terram aquilonis ad evertendum, scilicet, regnum Chaldeorum.
et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri.
interl.| id est Romani fortes et robusti egressi sunt ad australem plagam et totam terram celeri impetu vastaverunt
marg.| ET  VARII  EGRESSI. Reges Macedonum sequuntur vestigia Medorum, et sicuti Medi Chaldeos, ita Macedones Medos et Persas et Chaldeos sibi subiugaverunt.
Numérotation du verset Za. 6,7 
Qui autem erant robustissimi exierunt et querebant ire et discedere5
5 discedere] discurrere Weber
interl.| alias : discurrere
per omnem terram. Et dixit : Ite.
interl.| angelus qui loquebatur in me clamat ad romanum imperium
Perambulate terram et perambulaverunt terram.
interl.| vestris pedibus cuncta substernite
Numérotation du verset Za. 6,8 
Et vocavit me et locutus est ad me dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.
marg.| ECCE  QUI  EGREDIUNTUR. Tradunt Hebreia quod   albi equi id est Alexander et Macedones qui post Medos sunt egressi in terram   aquilonis, requiescere fecerunt spiritum prophetalem   in terra aquilonis , eo quod contra Medos Dei impleverunt voluntatem, et in brevi imperium Medorum et Persarum a Macedonibus sit deletum. Grandis enim illorum qui premuntur consolatio est si sciant hostes suos cito esse perituros.
a <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 793.
Numérotation du verset Za. 6,9 
Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Za. 6,10 
Sume
marg.| Sume munera que offerunt, aurum et argentum.
a transmigratione
interl.| ab illis qui de transmigratione redierunt, scilicet,   ab Oldai et ab aliis
ab Oldai
interl.| deprecatio Domini
et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosie filii Sophonie qui venerunt de Babylone.
interl.| qui custos et edituus erat templi Domini et ibi corone eterna statione quiescent
marg.| Oldai : deprecatio Domini.   Tobias : bonus Domini.   Idaia : notus Domini. Pro   Oldai postea ponetur   Helen id est somnium, et in quarto loco addetur H  en id est gratia. Captivitas autem Iudeorum, id est populi Deum confitentis, sunt vitia et peccata. Qui vero penitent revertuntur in Hierusalem, id est Ecclesiam, ab his in penitentia Deum deprecantibus et bene placentibus Deo, et notis id est approbatis a Deo, offertur aurum et argentum de quibus fiunt corone in domo   Iosie qui dicitur salvatus, et est filius   Sophonie id est visitationis Domini, quia visitatur a Domino qui prius egrotaverat, et salvatur. He corone imponuntur   Iesu id est Christo qui in membris revertentibus coronatur, qui est filius   Iosedech , qui interpretatur Dominus iustitie, quia Christus"reddit unicuique iuxta opera sua"b. Ipsi dicitur :   Ecce vir oriens nomen eius . {t. 3 : Erfurt, f. 293rb ; facsim., p. 441b} Non Iesum dividimus nec duas personas de una facimus. Sed qui Iesus dicitur quia salvat, ipse est   oriens quia in diebus eius orta est iustitiac. Sub hoc oriente orietur multitudo credentium que edificabit Ecclesiam Deo, et ipse in singulis membris coronatus portabit gloriam illorum, et ipse rex et pontifex sedebit in throno tam regali quam pontificali et «consilium pacis erit inter utrumque»d quia utraque gloria consentiet in Domino Iesu. Post coronatum Christum promittitur corona etiam his qui somniant eum «per speculum in enigmate»e, et quibus bonus est Dominus et qui noti sunt a Deo et eius gratia repleti visitantur ab eo et qui prius in Babylonie gemebant, longe a Iudea per singulos profectus edificabunt domum Dei, et omnes pari mente cognoscent quod Deus miserit prophetam ad eos.
b Cf. Mt. 16, 27.
c Cf. Ps. 84, 12.
d Lc. 1, 69.
e 1Cor. 13, 12.
Numérotation du verset Za. 6,11 
Et sumes aurum et argentum6 et facies
6 aurum et argentum] inv. Weber
interl.| in domo iosie
coronas
interl.| non unam sed duas auri et argenti varietate distinctas
et pones
interl.| unam ex illis
in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni
Numérotation du verset Za. 6,12 
et loqueris ad eos7 dicens : Hec dicit8 Dominus exercituum dicens : Ecce vir oriens nomen eius
7 eos] eum Weber
8 dicit] ait Weber
interl.| id est Zorobabel qui ideo vocatur oriens quod ex humili et captivo in ducem populi consurget
et subter eum orietur
interl.| multitudo fidelium
et edificabit templum Domino.
Numérotation du verset Za. 6,13 
Et9 ipse
9 Et] Et ipse extruet templum Domino praem. Weber
interl.| post extructum templum
portabit gloriam
interl.| alteram coronam
et sedebit et dominabitur
interl.| per principis potestatem
super solio suo et erit sacerdos super solio suo
interl.| sed et Iesus filius Iosedech sedebit super sacerdotali sede
et consilium pacis
interl.| iunctis animis et consiliis populum Dei gubernabit
erit inter duos illos.
interl.| qui de regia et levitica tribu descenderunt
Numérotation du verset Za. 6,14 
Et corone erunt Helem10
10 Helem bis] scrips. , Helen Rusch
interl.| alias : heleti
interl.| pro Oldai Helem ponitur
marg.| CORONE  ERUNT. Hebreif dicunt Ananiam Azariam et Misaelem de captivitate revertentes aurum et argentum in munera templi, et coronos pontificis et ducis attulisse, et H  en quem supra non dixerat id est gratiam Danielem, scilicet, cum munere venisse, et ideo   Helem pro   Oldai positum est, ut ex interpretatione nominis quod somnium dicitur, ostendatur Danielem in captivitate positum et tres pueros regalis somnii mysteria cognovisse. Ipse enim Daniel et tres pueri oraverunt Dominum, et ita consecutus est Daniel interpretationem somniig.
f <Non hab.> Hieronymus , CCSL 76A, p. 797.
g Cf. Dn. 2, 16-19.
marg.| Corone prius imposite capitibus duorum nominibus illorum a quibus oblate sunt consecrabuntur in templo Dei in sempiternam memoriam, et tunc de toto orbe gentes que procul posite sunt venient et edificabunt in templo Domini unusquisque pro viribus suis.
et Tobie et Idaie
interl.| notus Domini
et Hen
interl.| gratia
interl.| hic quartum additur cum tria tantum posuit
interl.| visitatio Domini
interl.| et hoc erit
memorabile11
11 memorabile] memoriale Weber
interl.| in sempiternum
in templo Domini.
Numérotation du verset Za. 6,15 
Et qui procul sunt
interl.| a Deo per peccata
venient et edificabunt in templo Domini
interl.| ubi habitat Deus
et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
interl.| et tunc ex eventu rerum et prosperitate cognoscetis quod Domino iubente omnia predixi
Erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.
interl.| hec omnia erunt si preceptis Domini obedieritis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_6)

Notes :