Capitulum 1

Numérotation du verset Za. 1,1 

In1 mense octavo,
1 In] om. NAL3245
in anno secundo Darii2, factum est
2 Darii NAL3245 Cor3 (hebr. antiq. non habent REGIS) Rusch Weber ] + regis ΔLEd1530 Clementina
verbum Domini
ad Zachariam
filium Barachie
filii3 Addo prophetam dicens :
3 filii Φ O ΘAMG S² ΨD ΩSJ* Rusch Clementina ] filium ΦP* S* NAL3245 Ω M Cor2 Weber
Numérotation du verset Za. 1,2 

Iratus est Dominus super patres vestros iracundia4
4 iracundia Ω Rusch Weber ] + magna ΔM² Λ L² ΦR² ΨD NAL3245 cum Hieronymo
Numérotation du verset Za. 1,3 

et
dices ad eos :
Hec dicit
Dominus5 exercituum :
5 Dominus] + Deus
Convertimini ad me
ait6 Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum.
6 ait Rusch Weber ] dicit X A O ΘSAMG S Q ΓA ΩS
Numérotation du verset Za. 1,4 

Ne sitis sicut patres vestri
ad quos
clamabant
prophete priores
dicentes : Hec
dicit Dominus exercituum :
Convertimini
de viis
vestris malis et de7 cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque8 attenderunt ad me dicit Dominus.
7 de X ΠL Φ O ΘAMG E ΓA ΨD Cor2 (hebr. antiq. habent utrobique DE ) Ω M ΩJ ΩS ² Ed1530 Clementina Rusch ] om. Cor3 (hebr. antiq. non habent) Weber |
8 neque Rusch Weber ] nec ΩS, et non ΩJ |
Numérotation du verset Za. 1,5 

Patres vestri ubi sunt ?
Et prophete numquid in sempiternum vivent ?
Numérotation du verset Za. 1,6 

Verumtamen verba mea et legitima mea que mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt : sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras
fecit nobis ?
Numérotation du verset Za. 1,7 

In die vicesima et quarta undecimo mense sabath,
in anno secundo Darii,
factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachie, filium
Addo prophetam dicens :
Numérotation du verset Za. 1,8 

Vidi per noctem
et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta que erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi.
Numérotation du verset Za. 1,9 

Et dixi : Qui9 sunt isti domine mi ?
9 Qui] quid Weber
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sunt10 hec.
10 sunt] sint Weber
Numérotation du verset Za. 1,10 

Et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit :
Isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram.
Numérotation du verset Za. 1,11 

Et responderunt
angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt : Perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur
et quiescit.
Numérotation du verset Za. 1,12 

Et respondit angelus11 et dixit : Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es ? Iste iam12 septuagesimus annus est.
11 angelus] + Domini Weber |
12 iam] om. Weber |
Numérotation du verset Za. 1,13 

Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona,
verba consolatoria.
Numérotation du verset Za. 1,14 

Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama dicens :
Hec dicit Dominus exercituum. Zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno.
Numérotation du verset Za. 1,15 

Et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum. Ipsi vero adiuraverunt13 in malum.
13 adiuraverunt] adiuverunt Weber
Numérotation du verset Za. 1,16 

Propterea hec dicit Dominus :
Revertar ad Hierusalem in misericordiis,
domus mea
edificabitur in ea
ait Dominus exercituum, et perpendiculum
extendetur super Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 1,17 

Adhuc clama dicens :
Hec dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates mee bonis et consolabitur adhuc Dominus14 Sion
14 adhuc Dominus] inv. Weber
et eliget adhuc Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 1,18 

Et levavi oculos meos et vidi et ecce quatuor cornua.
Numérotation du verset Za. 1,19 

Et dixi ad angelum qui loquebatur in me ? Quid sunt hec ? Et dixit ad me : Hec sunt cornua que ventilaverunt Iudam et Israel et Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 1,20 

et ostendit mihi Dominus
quatuor fabros.
Numérotation du verset Za. 1,21 

Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait dicens : Hec sunt quatuor15
15 quattuor] om. Weber
cornua que ventilaverunt Iudam per singulos vicos16 et nemo illorum17
16 vicos] viros Weber |
17 illorum] eorum Weber |
levavit caput suum.
Et venerunt isti
deterrere ea
ut deiciant cornua gentium
que levaverunt cornua18 super terram Iuda
18 cornua] cornu Weber
ut dispergerent eam.

Capitulum 1

Numérotation du verset Za. 1,1 
In1 mense octavo,
1 In] om. NAL3245
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 289vb ; facsim., p. 434b } IN  MENSE  OCTAVO. Cyrus rex Persarum qui Chaldaeorum imperium destruxit, primo anno regni sui quinquaginta circiter millia hominum captivorum de Babylone remisit in Iudeam, et vasa que Nabuchodonosor abstulerat reddidit, et templum reedificari precepit, principesque revertentium constituit Zorobabel et Iesum magnum sacerdotem. Cyro qui triginta annis regnavit in Persis apud Massagetas interfecto a Tamira regina Massagetarum, Cambyses filius Cyri successit in regnum, qui expletis octo annis, duos magos fratres habuit successores, quibus occisis a populo Darius filius Istapis rex Persarum constitutus est. Cuius regni anno secundo factus est sermo Domini ad Zachariam filium Barachie filii Addo. Ergo a primo anno Cyro usque ad secundum annum Darii supputantur anni quadraginta in quibus tantum altare fuerat extructum, et iacta fundamenta templi, vicinis in circuitu nationibus et Cambyse rege Persarum opus prohibentibus sicut Esdras scribit. Secundo ergo anno Darii Aggeus et Zacharias ceperunt exhortari populum ad restaurationem templi tanto tempore intermissam.
marg.| IN  MENSE  OCTAVO. Novembri qui consumpto calore estatis initium est hiemis, quo tempore ex lege nulla solemnitas celebratur. Erant siquidem tres celebres solemnitates : prima que dicitur Pascha, secunda Pentecostes, tertia mense septembri solemnitas Tabernaculorum. Mense ergo novembri hiemali mittitur propheta ad populum adhuc frigore tribulationum depressum.A
A ¶Codd. : BSG65 , f. 64rc ( non contuli ); Rusch
in anno secundo Darii2, factum est
2 Darii NAL3245 Cor3 (hebr. antiq. non habent regis) Rusch Weber ] + regis ΔL Ed1455 Ed1530 Clementina
interl.| in Zacharia
verbum Domini
interl.| Quod"erat in principio apud Deum".a
a Io. 1, 2.
ad Zachariam
interl.| memoria Domini interpretatur
filium Barachie
interl.| benedictio Domini interpretatur
filii3 Addo prophetam dicens :
3 filii Φ O ΘAMG S² ΨD ΩSJ* Ed1455 Rusch Clementina ] filium ΦP* S* NAL3245 Ω M Cor2 Weber
interl.| mystice qui addo testimonium eius interpretatur
marg.| Zacharias ‘memoria Domini’, Barachia ‘benedictio Domini’, Addo ‘testimonium eius’. Quoniam ergo populus ab edificatione templi prepeditus, memoriam tamen Dei habebat, et propter memoriam benedictionem, {t. 3 : Erfurt, f. 290ra ; facsim., p. 435a } et propter benedictionem testimonium, ideo Zacharias filius Barachie, filius Addo ad consolationem populi mittitur.
marg.| ADDO. Ipse est Ananias qui missus est ad Ieroboam filium Nabaioth, sub quo altare dirutum est et manus eius aruit, rursumque et restituta est ad preces eiusb.
b Cf. 2Par. 12, 15 ; 3Rg. (1Rg.) 13, 1-6.
Numérotation du verset Za. 1,2 
Iratus est Dominus super patres vestros iracundia4
4 iracundia Ω Rusch Weber ] + magna ΔM² Λ L² ΦR² ΨD NAL3245 cum Hieronymo
interl.| punivit illos qui per prophetas Ammoniti nolebant corrigi
interl.| qui non corripiuntur
marg.| IRATUS  EST  DOMINUS, ira Dei non perturbationem eius, sed merita et peccata puniendorum signat, qui ideo puniuntur a Deo ut emendentur.B
B ¶Codd. : BSG65 , f. 64rc ( non contuli ) ; Rusch
marg.| IRATUS  EST  DOMINUS. Ira Dei non perturbationem eius significat qui non irascitur, sed eorum peccata in quos desevit, nec iratus ulciscitur sed corripit ut emendet. Undec : «Domine, ne in5 furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me» et alibid : «Corripe nos, Domine, verumtamen non in furore tuo sed in misericordia».
c Ps. 6, 1.
d Ier. 10, 24.
5 ne in] corr. , non sum Rusch
Numérotation du verset Za. 1,3 
et
interl.| tamen
dices ad eos :
interl.| o Zacharia
Hec dicit
interl.| quamvis iratus
Dominus6 exercituum :
6 Dominus] + Deus Nal3245
interl.| non homo, non Zacharias
interl.| qui timendus est
interl.| in hebreo : sabaoth
marg.| HEC  DICIT  DOMINUS. Notandum quod in paucis versiculis et brevibus sententiis in Aggeo et Zacharia semper additur :   dicit Dominus exercituum , ut sciant Deum esse qui precipit et adversus regis imperium et hostes circumfrementes ad edificationem templi hac fiducia concitentur.
Convertimini ad me
interl.| reversi de Babylone
marg.| CONVERTIMINI  AD. Precipit ut reversi de Babylonia convertantur ad Deum, et Deus convertatur ad eos ne sustineant filii quod patres pro peccatis eorum sustinuerunt.
ait7 Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum.
7 ait Rusch Weber ] dicit X A O ΘSAMG S Q ΓA ΩS
interl.| Unde : accedite ad Dominum et accedet ad vose. Et e contra : recessistis a me, et ego recessi a vobisf.
e Cf. Ps. 33, 6 :"Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestre non confundentur".
f Cf. Mal. 3, 7 :"A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis; revertimini ad me et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis : In quo revertemur ?"
Numérotation du verset Za. 1,4 
Ne sitis sicut patres vestri
interl.| similes in pena si in culpa, quasi : facite vobis periculum in aliis
ad quos
interl.| corrigendos
clamabant
interl.| aperte
prophete priores
interl.| quia tunc temporis Isaias, Osee, Ioel et alii
dicentes : Hec
interl.| hoc scilicet
dicit Dominus exercituum :
interl.| cui resistere insanire est
Convertimini
interl.| ad Dominum
de viis
interl.| actionum
vestris malis et de8 cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque9 attenderunt ad me dicit Dominus.
8 de X ΠL Φ O ΘAMG E ΓA ΨD Cor2 (hebr. antiq. habent utrobique de ) Nal3245 Ω M ΩJ ΩS ² Ed1530 Clementina Rusch ] om. Cor3 (hebr. antiq. non habent) Weber
9 neque Nal3245 Rusch Weber ] nec ΩS, et non ΩJ
interl.| non loquentes prophetas, sed me qui eram in prophetis contemnebant
Numérotation du verset Za. 1,5 
Patres vestri ubi sunt ?
interl.| Qui noluerunt converti
Et prophete numquid in sempiternum vivent ?
interl.| pseudo qui deceperunt eos
Numérotation du verset Za. 1,6 
Verumtamen verba mea et legitima mea que mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros et conversi {t. 3 : Erfurt, f. 290rb ; facsim., p. 435b} sunt et dixerunt : sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras
interl.| sic
fecit nobis ?
marg.| VERUMTAMEN  VERBA. Et his qui converti noluerunt et his qui falsis pollicitationibus deceperunt, morte subtractis,   verba que per prophetas meos locutus sum permanent in eternum, que   comprehenderunt patres vestros , et ostenderunt vera esse que dixi et vestri patres exitu rerum vaticinia mea vera in se comprobantes penitentes dixerunt. Secundum opera nostra et peccata nostra reddidit nobis Deus, et iuste acciderunt que patimur.C
C ¶Codd. : BSG65 , f. 64rc ( non contuli ) ; Rusch
Numérotation du verset Za. 1,7 
In die vicesima et quarta undecimo mense sabath,
interl.| tertio, scilicet post octavum in quo prima visio facta est
marg.| UNDECIMO  MENSE. Undenarius immundus est, et ad carnis coniunctionem pertinet. Merito autem hoc mense videntur iudaico populo que sequuntur, quia sicut februarius est acerrimus in frigore hiemis, et sicut vicesima quarta dies mensis luna deficiente in tenebras obscuriorem habet noctem, sic populus cui hec annuntiabantur ex maiore parte sui in Medis et Chaldaeis et Assyriis exulabat quasi ceco et perpetuo noctis et frigoris horrore depressus.D
D ¶Codd. : BSG65 , f. 64rc ( non contuli ) ; Rusch
marg.| Sabath interpretatur virga et signat austram correptionem qua populus adhuc deprimebatur.
in anno secundo Darii,
interl.| iterum
factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachie, filium
interl.| alias : filii
Addo prophetam dicens :
Numérotation du verset Za. 1,8 
Vidi per noctem
marg.| VIDI  PER  NOCTEM. Antequam populus Dei duceretur in captivitatem et Hierusalem destrueretur, Moysesg facie ad faciem, Isaiash «super thronum excelsum et elevatum Dominum» videbant, sed populo sub gravi servitute constituto, hec visio nocte facta refertur.
g Cf. Ex. 33, 11.
h Is. 6, 1.
marg.| Allegorice10. Per noctem in qua cernitur visio significatur mysticorum obscuritas. {t. 3 : Erfurt, f. 290rb ; facsim., p. 435b} Vir super equum rufum salvator est, cuius vestimenta, id est caro rubea est sanguine passionis, qui captivo populo in equo rufo ostenditur, in Apocalypsii Ioannis iam liberato populo in albis monstratur. Hic stat inter myrteta, id est angelicas potestates que ei etiam in profundo, id est in carne posito ministrabant et post eum equi rufi et varii et albi, scilicet apostoli et apostolici viri qui totum mundum peragrant, quorum et alii martyrio rufi, alii operibus et doctrina et diversitate signorum varii, alii virginitate et doctrine integritate et cordis puritate albi. Cum vero propheta interrogaret salvatorem de revelatione secretorum prophetalis sensus promittit se ostensurum quod cernit, illo promittente non ipse sed stans inter myrteta respondet : Isti sunt apostoli qui a Domino mittuntur, ut sua doctrina totum orbem repleant, qui expleto officio, redeunt ad"magni consilii angelum"j cum gratiarum actione dicentes : Implevimus opus iniunctum et terra ante deserta habitatur a Deo et quiescit a bellis vitiorum. Quod autem plena misericordia postulatur ad hoc refertur quod nec Hierusalem id est Ecclesia, nec urbes Iude, id est anime Deum confitentes recipient veram libertatem donec transactis septuaginta annis huius seculi, vera pax veniat et sabatismus impleatur. Denique Dominus respondet verba bona et consolatoria quod, scilicet,"ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est"k, et liberati de Babylone huius seculi clamabimusl : «In convertendo Dominus captivitatem Sion».E
i Cf. Apc. 3, 5 ; Apc. 3, 18 ; Apc. 6, 2.
j Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
k Cf. 1Cor. 13, 12.
l Ps. 125, 1.
E ¶Codd. : BSG65 , f. 64rc-b-va ( non contuli ) ; Rusch
10 Allegorice] om. BSG65
et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta que erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi.
marg.| ET  ECCE  VIR. Hunc virum putant Hebrei Michelem angelum, qui ultor sit peccatorum in Israel, et   stabat inter myrteta que erant in profundo scilicet inter prophetas et sanctos qui erant in profundo captivitatis populi. Hunc virum sequebantur equi rufi varii et albi. Quidam ordine mutato per albos significant Persas et Medos sub quibus captivitas dimissa et templum instauratum est. Per varios Macedones, quorum quidam amici, alii persecutores fuerunt. Per rufos romanos sanguineos et cruentos qui populum occiderunt et templum subverterunt. Alii sequences ordinem littere, virum qui ascendit super equum rufum et ceteros qui sequuntur quatuor regna interpretantur. Primum et secundum sanguinarum Assyrios et Chaldaeos, quorum primi decem tribus sub Salmanasar duxere captivas, secundi Iudam et Beniamin incensa Hierusalem et templo subverso. Tertios et quartos varios et albos, Medos et Persas, quorum alii clementes ut Cyrus et Darius filius Istapis, et Assuerus quem Greci Artaxerxen vocant. Alii crudeles, ut Cambyses et ceteri.
Numérotation du verset Za. 1,9 
Et dixi : Qui11 sunt isti domine mi ?
11 Qui] quid Weber
interl.| ignorans quid viderim, volebam scire12 rationem mee visionisF
F ¶Codd. : BSG65 , f. 64rb ; Rusch
12 ignorans... scire] ignorant Iudei quid volebant scire nolens (volens ?) BSG
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sunt13 hec.
13 sunt] sint Weber
Numérotation du verset Za. 1,10 
Et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit :
interl.| angelo qui loquebatur mecum reticente
Isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram.
interl.| Ista sunt regna quibus precepit Dominus, ut terram sue subiicerent potestati
Numérotation du verset Za. 1,11 
Et responderunt
interl.| angeli qui regnis et nationibus presidebant
angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt : Perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur
interl.| plena hominibus
et quiescit.
marg.| ECCE  OMNIS  TERRA. Omnia sub nobis regna tuta sunt et pacata, nec aliqua premuntur angustia. Ex responsione illorum, angelus qui interpellat pro Israel accipit occasionem precandi pro populo, et dicit : cum totus orbis quietus sit et pacatus, quare Domine non misereris Hierusalem, maxime cum secundum promissa tua tempus captivitatis expletum sit ?
Numérotation du verset Za. 1,12 
Et respondit angelus14 et dixit : Domine exercituum usquequo {t. 3 : Erfurt, f. 290va ; facsim., p. 436a } tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es ? Iste iam15 septuagesimus annus est.
14 angelus] + Domini Weber
15 iam] om. Weber
Numérotation du verset Za. 1,13 
Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona,
interl.| de futurorum promissione
verba consolatoria.
interl.| de presentium necessitate
Numérotation du verset Za. 1,14 
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama dicens :
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 290va ; facsim., p. 436a} CLAMA  DICENS. Ecce verba bona et consolatoria quibus precipitur propheta clamare.
Hec dicit Dominus exercituum. Zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno.
marg.| ZELATUS  SUM  HIERUSALEM. Cum Hierusalem ab amore meo deficeret, ego sicut sponsus amator castitatis, per moderata flagella eam ad castitatem mee dilectionis revocare volebam, si non amassem non zelassem. Unde ex opposito per Ezechielemm dicitur ex toto despicienti virum : «Iam non irascar tibi et zelus meus recessit a te».
m Ez. 16, 42.
marg.| ZELATUS  SUM  HIERUSALEM. Hierusalem visio pacis, Sion speculatio sive specula. Hec est que non bella seculi, nec humana et terrena, sed pacem et concordiam sanctorum celorumque excelsa desiderat. Cui propter vitia et refrigescentem caritatem quotidie irascens Dominus, tradit eam persecutoribus. Adversarii vero adimplentes suam crudelitatem, non Dei voluntatem, a porta usque ad portam implent eam cruore occisorum. Sed Dominus ex misericordia se eam reedificaturum promittit, et perpendiculum vel funiculum secundum mensuram et ordines singulorum in ea esse tendendum. Templum autem est corpus Domini quod passione destruxerunt impii, sed in resurrectione suscitatum est, quod fuit seminarium, et exordium omnium domorum de quibus Apostolusn loquitur : «Vos estis templum Dei et Spiritus sanctus habitat in vobis».
n 1Cor. 3, 16.
Numérotation du verset Za. 1,15 
Et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum. Ipsi vero adiuraverunt16 in malum.
16 adiuraverunt] adiuverunt Weber
marg.| SUPER  GENTES. Isti sunt equi quos supra nominavit equos rufos albos et varios, quibus tradidit Iudeos ad corripiendum, sicut pedagogo filium. Ille vero gentes Dei consilium ignorantes, punierunt ut hostes, seuieruntque in traditos.
Numérotation du verset Za. 1,16 
Propterea hec dicit Dominus :
interl.| quia adversarii plusquam volueram depresserunt quam zelabam ideo revertar
Revertar ad Hierusalem in misericordiis,
interl.| non in una misericordia sed in multis
domus mea
interl.| id est templum
edificabitur in ea
interl.| sub Zorobabel et Iesu filio Iosedech
ait Dominus exercituum, et perpendiculum
interl.| cementariorum
extendetur super Hierusalem.
Numérotation du verset Za. 1,17 
Adhuc clama dicens :
interl.| non vocis intensione sed mentis
marg.| ADHUC  CLAMA. Angelus qui dixerat prophete :   Clama , adhuc impellit clamandum.
Hec dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates mee bonis et consolabitur adhuc Dominus17 Sion
17 adhuc Dominus] inv. Weber
interl.| quas vides Babylonio igne vastatas, sed rursum omnibus bonis abundabunt et presentibus bonis preteritam miseriam consolabitur Deus
marg.| CIVITATES. Allegorice. Civitates Ecclesie vel anime sanctorum quibus vera bona. Undeo : «Credo videre bona Domini in terra viventium». His bonis post incendia persecutionis que a gentilibus vel hereticis Ecclesie pertulerunt pace reddita affluvnt in multitudine virtutum, et que abiecte erant pro culpa, nunc edificate in virtutibus consolationem habent spe eternorum.
o Ps. 26, 13.
et eliget adhuc Hierusalem.
interl.| quam paulo ante proiecerat
Numérotation du verset Za. 1,18 
Et levavi oculos meos et vidi et ecce quatuor cornua.
marg.| ET  ECCE  QUATUOR  CORNUA. Consuetudo Scripturarum est per cornua regna significare. Hec quatuor cornua intelliguntur quatuor gentium regna. Unum Babyloniorum quod iam preterierat, quando hec visio cernebatur. Secundum Medorum et Persarum quod tunc instabat. Tertium Grecorum {t. 3 : Erfurt, f. 290vb ; facsim., p. 436b} et Macedonum. Quartum Romanorum. Ista cornua   ventilaverunt et disperserunt Iudam .   Quatuor fabri intelliguntur angeli qui obedientes Deo reedificant quod gentes disperserant.
marg.| Allegorice. Per quatuor cornua que regnant contra populum Dei quatuor passiones et perturbationes animi signantur. Undep : «Hi metunt cupiuntque gaudentque dolentque». Contra has quatuor fabri et quasi boni medici non cernuntur a propheta. Per se enim videre non poterat, sed ostenduntur a Deo, quatuor scilicet virtutes, prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia. He virtutes edificant quicquid vitia destruunt. Sancti quoque qui hec remedia possidentes Ecclesiam instaurant fabri appellantur. Unde Apostolusq : «Ut sapiens architector fundamentum posui». Vel   quatuor fabri evangeliste qui oppressum   Israel id est sensum videntem Deum, et   Iudam id est Deum confitentem, et   Hierusalem id est pacis visionem in pristinam sedem restituunt et quos gentes vitiorum disperserant retrahunt ad salutem.
p Vergilius , Aeneis, 6.733.
q 1Cor. 3, 9-10.
Numérotation du verset Za. 1,19 
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me ? Quid sunt hec ? Et dixit ad me : Hec sunt cornua que ventilaverunt Iudam et Israel et Hierusalem.
interl.| non omnes simul sed sibi invicem succedendo
Numérotation du verset Za. 1,20 
interl.| non ego conspexi
quatuor fabros.
interl.| destructores malorum, edificatores bonorum
Numérotation du verset Za. 1,21 
Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait dicens : Hec sunt quatuor18
18 quattuor] om. Weber
interl.| quidem
cornua que ventilaverunt Iudam per singulos vicos19 et nemo illorum20
19 vicos] viros Weber
20 illorum] eorum Weber
interl.| intantum quod nemo
levavit caput suum.
interl.| tanto malorum pondere depressus
Et venerunt isti
interl.| scilicet isti fabri
deterrere ea
interl.| regna
ut deiciant cornua gentium
interl.| subiiciant Deo
que levaverunt cornua21 super terram Iuda
21 cornua] cornu Weber
interl.| super populum Dei.
ut dispergerent eam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_1)

Notes :