Capitulum 5
Numérotation du verset
Za. 5,1
Et conversus sum
et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans.
Numérotation du verset
Za. 5,2
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ecce1 ego video volumen volans, longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum.
1 Ecce]
om. Weber
Numérotation du verset
Za. 5,3
Et dixit ad me : Hec est maledictio que egreditur super faciem omnis terre, quia omnis fur sicut ibi scriptum est
iudicabitur
et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur.
Numérotation du verset
Za. 5,4
Educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur
in medio
domus eius et consumet eam et
ligna eius et lapides eius.
Numérotation du verset
Za. 5,5
Et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me : Leva oculos tuos et vide. Quid est hoc quod egreditur ?
Numérotation du verset
Za. 5,6
Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hec est amphora
egrediens.
Et dixit : Hic2 est oculus
2 Hic] hec
Weber
eorum in universa terra.
Numérotation du verset
Za. 5,7
Et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphore.a
0 Cf. sententia ex Za. 5, 6-7 (καὶ εἶπεν Αὕτη ἡ ἀδικία αὐτῶν ἐν πάσῃ τῇ γῇ. 7 καὶ ἰδοὺ τάλαντον μολίβου ἐξαιρόμενον, καὶ ἰδοὺ μία γυνὴ ἐκάθητο ἐν μέσῳ τοῦ μέτρου) : « Iniquitas sedet super talentum plumbi », ut laud.
ORIGENES
, In Exodum homiliae (transl. Rufini), hom. 6, par. 4, GCS 29, p. 195.16 ;
ORIGENES
, In Matthaeum homiliae, fragm., 245, 1-2 ;
ORIGENES
, Commentarii in Matthaeum, versio latina antiqua (Mt. 18, 23), GCS 10, p. 299.10-15 : « et forsitan ideo talentorum multorum factus est debitor, quoniam (saepe) secutus est mulierem super talentum plumbi sedentem, cuius nomen iniquitas » ;
HIERONYMUS
, In Ez. (CPL 0587), lib. 7, c. 22, linea 653 [*] ;
HIERONYMUS
, In Is. 58, 13, CCSL 73, p. 675.28 ;
HIERONYMUS
, Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 2, 8-9, CCSL 76A, p. 549.284 ;
HIERONYMUS
, Commentarii in prophetas minores (Mal.), Mal. 3, 15, CCSL 76A, p. 937.393 ; cf.
HIERONYMUS
, In Mt., lib. 2, linea 264 [*] ;
HIERONYMUS
, In Is. 1, 4, lib. 1, CCSL 73, p. 11.35 ;
HIERONYMUS
, In Is. 24, 19-20), CCSL 73, lib. 8, CCSL 73, p. 322.27 : « In zacharia scribitur: quae sedebat super talentum plumbi » ;
HIERONYMUS
, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 18-20), CCSL 76, p. 523.686 ;
HIERONYMUS
, In Ecl. (Qo. 9, 11), lin. 244 [*] : « iniquitas enim sedet super talentum plumbeum » ;
HIERONYMUS
, In Is. (Is. 14, 15), lib. 6, CCSL 73, p. 242.10 : « Unde et iniquitas, siue ut melius habetur in hebraeo, impietas
super talentum plumbi
sedere conspicitur » ;
HIERONYMUS
, In Is. (Is. 5, 18) lib. 2, CCSL 73, p. 76.36-37: « plaustrum autem plenum oneratum que peccatis facilius intellegunt, qui meminerint scriptum in zacharia, impietatem sedere
super talentum plumbi » ;
HIERONYMUS
, In Ez. (Ez. 27), lib. 8, c. 27, lin. 984 [*] : « Iuxta zachariam in quo mulier sedet super talentum plumbi » ;
HIERONYMUS
, Commentarii in iv epistulas Paulinas, (Gal.), lib. 3, col. 455, linea : 52 [*] : « et zacharias, in specie mulieris, uidit super talentum plumbi sedere iniquitatem » ;
HIERONYMUS
, Commentarii in prophetas minores (Za.), lib. 1 (Za. 5, 5-8), CCSL 76A, p. 788.97 : « et ecce talentum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedebat in medio amphorae », et, ex illis, permulti auctores.
Numérotation du verset
Za. 5,8
Et dixit :
Hec est impietas. Et proiecit eam in medio amphore et misit massam plumbeam
in os eius.
Numérotation du verset
Za. 5,9
Et levavi oculos meos et vidi. Et ecce due mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et celum.
Numérotation du verset
Za. 5,10
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo iste deferunt amphoram ?
Numérotation du verset
Za. 5,11
Et dixit ad me : Ut edificetur ei domus in terra Sennaar
et stabiliatur et ponatur ibi super basim3 suam.
3 basim]
scrips.
, basem
Rusch Weber
Capitulum 5
Numérotation du verset
Za. 5,1
{t. 3 : Erfurt, f. 292ra ; facsim., p. 439b} Et conversus sum
interl.|
ad aliam visionem, a letis ad tristia
marg.|
ET
CONVERSUS. Superius viderat edificationem templi, adventum Christi, populum de Babylone liberatum nuntiaverat, sed ne ex visa felicitate extolleretur, videt et tristia ut humilietur ex tristium comminatione.
et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans.
interl.|
Septuaginta :
falcem volantem
, id est iudiciariam Dei sententiam que cunctorum delicta succidit
marg.|
VOLUMEN
VOLANS. In quo omnium peccata descripta sunt, ut unusquisque recipiat secundum peccata sua, sive bonum sive malum. Unde dicitur a : «Libri aperti sunt».
a Dn. 7, 10.
Numérotation du verset
Za. 5,2
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ecce1 ego video volumen volans, longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum.
1 Ecce]
om. Weber
marg.|
ECCE
EGO
VIDEO
VOLUMEN. GREGORIUS. Quid est
volumen volans
, nisi Scriptura sacra que dum de celestibus loquitur ad superiora mentis nostre intentionem levat ? Quia dum illam super nos esse aspicimus vana attendere, id est concupiscere deuitamus. Que latitudinem cubitorum
decem,
longitudinem vero
viginti
habere perhibetur, quia latitudo operationis nostre simpla est, et longanimitas spei in duplum tenditur : quando pro bono opere et hec nobis requies mentis et illic gaudia eterna preparantur, attestante veritate que aitb : «Si quis reliquerit domos, aut agros et cetera centuplum in hoc seculo recipiet et in futuro vitam eternam possidebit». Centenarius numerus decemplicato denario fit perfectus, hic itaque contumplum accipit qui etsi nihil habuerit, ipsa tamen perfectione mentis iam in hoc seculo nihil habere querit. Quia ergo per hanc duplum pro simplo nobis redditur, recte hoc volumen per viginti cubitos in longum tenditur quod per decem dilatatur. Sed quia hec ipsa sacra eloquia ad eternam damnationem sunt eis, qui illa vel scire nolunt, vel certe sciendo contemnunt, recte de hoc volumine dicitur :
hec est maledictio que egreditur super faciem omnis terre.
Et cur male dicatur2* adiungit :
quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur
.c
b Mt. 19, 28 ; Lc. 18, 29-30.
c Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 15, cap. 14.24-45, CCSL 143A, p. 758-759 : « Quid namque est uolumen uolans, nisi scriptura sacra? Quae dum de caelestibus loquitur, ad superiora mentis nostrae leuat intentionem, quia dum illam super nos esse aspicimus, ima
attendere, id est concupiscere deuitamus. Quae latitudinem decem cubitorum, longitudinem uero uiginti habere perhibetur; quia latitudo operationis nostrae simpla est, et longanimitas spei in duplum tenditur; quoniam
pro bono nostro opere et
hic
nobis mentis requies et illic gaudia aeterna praeparantur; ueritate attestante, quae ait: si quis reliquerit domos, aut agros et cetera, centuplum in hoc saeculo recipiet, et in futuro uitam aeternam possidebit. Centenarius quippe numerus decemplicato denario fit perfectus. Hic itaque centuplum
recipit, qui etsi nihil habuerit, ipsa tamen perfectione mentis iam in hoc saeculo habere nihil quaerit. Quia ergo per hanc duplum nobis pro simplo redditur, recte hoc uolumen per uiginti cubitos in longum tenditur, quod per decem dilatatur. Sed quia haec ipsa sacra eloquia ad aeternam damnationem sunt eis qui illa vel scire nolunt, vel certe sciendo contemnunt, recte de hoc uolumine dicitur: haec est maledictio, quae egreditur super faciem uniuersae terrae. Et cur maledictio dicatur, adiungit: quia omnis fur sicut ibi scriptum est, iudicabitur ».
2 Et... dicatur]
corr.
, etc. maledicatur
Rusch
marg.|
Dicunt quidam viginti et decem que sunt triginta ad etatem Christi referri, quiad : «Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio».
d Io. 5, 22.
marg.|
In viginti qui ex duabus decadibus efficitur austera et tristia nuntiantur. In decem, id est una decade meliora et prospera. In his ergo omnibus numeris prius tristia et postea leta dicuntur, quia ad hoc corripit Deus ut emendet, et per omnia supplicia eruditur Israel, hec est maledictio contra eos qui putant furtum et periurium esse parva crimina, dicitur quod maledictio que in volumine vel falce descripta est, veniat super domum furis et periuri, ibi commorans, et omnia devastans. Quid ergo de his que maiora reputantur crimina, sicut «adulterium, homicidium, sacrilegium»e ?
e Cf. Gal. 5, 19-21.
Numérotation du verset
Za. 5,3
Et dixit ad me : Hec est maledictio que egreditur super faciem omnis terre, quia omnis fur sicut ibi scriptum est
interl.|
in volumine
iudicabitur
interl.|
damnabitur
et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur.
interl.|
quia
Numérotation du verset
Za. 5,4
Educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur
interl.|
diu
in medio
interl.|
interius
domus eius et consumet eam et
interl.|
per simile
ligna eius et lapides eius.
Numérotation du verset
Za. 5,5
Et egressus est angelus qui loquebatur {t. 3 : Erfurt, f. 292va ; facsim., p. 440a} in me et dixit ad me : Leva oculos tuos et vide. Quid est hoc quod egreditur ?
Numérotation du verset
Za. 5,6
Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hec est amphora
interl.|
vel :
mensura
f
f Za. 5, 6 (LXX) : τὸ μέτρον. Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Za.), lib. 1 (Za. 5, 6-8), CCSL 76A, p. 788.101-111: « Et ne dubitaremus quo proprie uocabulo nuncupetur, ipse angelus qui ostenderat amphoram, siue mensuram, illi nomen imponit; et dicit iuxta septuaginta: haec est iniquitas eorum in uniuersa terra; iuxta hebraeos: hic est oculus, id est, ostensio omnium peccatorum. et ecce mulier sedebat in medio amphorae, uel mensurae, quae apud hebraeos dicitur epha [הָאֵיפָה], crebro que a LXX in οἴφι uertitur; et haec ipsa mulier uocabatur impietas. cum haec ita cerneret, ecce talentum plumbi, id est massa instar lapidis ferebatur, uel suo impetu, uel domini iussione, uel ferebatur ab alio cuius nomen tacitum est ».
egrediens.
interl.|
per hanc amphoram ostendo tibi peccata populi
Et dixit : Hic3 est oculus
3 Hic] hec
Weber
interl.|
Septuaginta :
iniquitas
g
g Za. 5, 6 (LXX) : καὶ εἶπεν Αὕτη ἡ ἀδικία αὐτῶν ἐν πάσῃ τῇ γῇ. Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Za.), lib. 1 (Za. 5, 5-8), CCSL 76A, p. 788.121-789.129 : « Angelus qui loquebatur in propheta, egressus de eo, et quasi cominus loquens, praecipit illi ut leuet oculos suos, et uideat peccata populi israel in mensuram coaceruata perfectam, et impleta delicta cunctorum; et hanc esse oculum eorum, quod hebraice dicitur enam [עֵינָם], et scribitur per ain, iod, nun, mem. siue iniquitatem eorum, quae si per uau litteram scripta esset recte legeretur onam [עֲַוֹנםׇ (Kennicott 530)], ut LXX uerterunt; et hic error in editione uulgata frequenter inoleuit, ut quia uau [וֹ] et iod [י] litterae eadem forma, sed mensura diuersae sunt, altera legatur pro altera ».
eorum in universa terra.
Numérotation du verset
Za. 5,7
Et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphore.4
4 Cf. sententia ex Za. 5, 6-7 (καὶ εἶπεν Αὕτη ἡ ἀδικία αὐτῶν ἐν πάσῃ τῇ γῇ. 7 καὶ ἰδοὺ τάλαντον μολίβου ἐξαιρόμενον, καὶ ἰδοὺ μία γυνὴ ἐκάθητο ἐν μέσῳ τοῦ μέτρου) : « Iniquitas sedet super talentum plumbi », ut laud.
Origenes
, In Exodum homiliae (transl. Rufini), hom. 6, par. 4, GCS 29, p. 195.16 ;
Origenes
, In Matthaeum homiliae, fragm., 245, 1-2 ;
Origenes
, Commentarii in Matthaeum, versio latina antiqua (Mt. 18, 23), GCS 10, p. 299.10-15 : « et forsitan ideo talentorum multorum factus est debitor, quoniam (saepe) secutus est mulierem super talentum plumbi sedentem, cuius nomen iniquitas » ;
Hieronymus
, In Ez. (CPL 0587), lib. 7, c. 22, linea 653 [*] ;
Hieronymus
, In Is. 58, 13, CCSL 73, p. 675.28 ;
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 2, 8-9, CCSL 76A, p. 549.284 ;
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Mal.), Mal. 3, 15, CCSL 76A, p. 937.393 ; cf.
Hieronymus
, In Mt., lib. 2, linea 264 [*] ;
Hieronymus
, In Is. 1, 4, lib. 1, CCSL 73, p. 11.35 ;
Hieronymus
, In Is. 24, 19-20), CCSL 73, lib. 8, CCSL 73, p. 322.27 : « In zacharia scribitur: quae sedebat super talentum plumbi » ;
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 18-20), CCSL 76, p. 523.686 ;
Hieronymus
, In Ecl. (Qo. 9, 11), lin. 244 [*] : « iniquitas enim sedet super talentum plumbeum » ;
Hieronymus
, In Is. (Is. 14, 15), lib. 6, CCSL 73, p. 242.10 : « Unde et iniquitas, siue ut melius habetur in hebraeo, impietas
super talentum plumbi
sedere conspicitur » ;
Hieronymus
, In Is. (Is. 5, 18) lib. 2, CCSL 73, p. 76.36-37: « plaustrum autem plenum oneratum que peccatis facilius intellegunt, qui meminerint scriptum in zacharia, impietatem sedere
super talentum plumbi » ;
Hieronymus
, In Ez. (Ez. 27), lib. 8, c. 27, lin. 984 [*] : « Iuxta zachariam in quo mulier sedet super talentum plumbi » ;
Hieronymus
, Commentarii in iv epistulas Paulinas, (Gal.), lib. 3, col. 455, linea : 52 [*] : « et zacharias, in specie mulieris, uidit super talentum plumbi sedere iniquitatem » ;
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Za.), lib. 1 (Za. 5, 5-8), CCSL 76A, p. 788.97 : « et ecce talentum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedebat in medio amphorae », et, ex illis, permulti auctores.
interl.|
angelus
marg.|
ET
EGRESSUS
EST
ANGELUS.
Angelus qui loquebatur in
propheta
est
{t. 3 : Erfurt, f. 292va ; facsim., p. 440a}
egressus
de eo et, quasi Dominus loquens, precipit ut, levatis oculis, videat peccata plurium mensuram coacervatam, perfecta et impleta delicta cunctorum,
hec amphora est
oculus, id est ostensio peccatorum, ut quorum vitia primitus latiabant dispersa, in unum coacervata oculis omnium panderentur. Quia dum egreditur Israel de loco suo per captivitatem cunctis gentibus qualis in terra sua fuerit monstratur. Per
massam plumbi
, significatur gravissimum pondus peccatorum, et super hanc amphoram omnium delictorum media sedebat impietas, id est idolatria, que excedit omnia peccata Israel, et in suo scelere gloriabatur, sed mittitur in medio Babylonis et malo captivitatis premitur ab angelo Dei ut que prius letabatur in scelere, eterno silentio conticescat.
marg.|
LEVA
OCULOS. Volens Deus ostendere prophete humanum genus ex qua culpa maxime a Deo dilabatur, per imaginem amphore quasi patens os avaritie designavit. Avaritia quippe velut
amphora est
, que os cordis in ambitu apertum tenet.
Et dixit : hic est oculus eorum in universa terra
. Multos obtusi sensus homines cernimus, et tamen in his que appetunt avaritie stimulis excitantur, et qui ad bona videnda ceci sunt, excitantibus premiis ad peragenda vigilantes fiunt.
Et ecce talentum plumbi portabatur
. Quid est
talentum plumbi
nisi eadem avaritia pondus peccati ? Impietas
in medio amphore
proiicitur, quia nimirum in avaritia semper impietas tenetur. Massa
plumbi
in os mulieris mittitur, quia, scilicet, impietas avaritie peccati sui pondere gravatur.
Numérotation du verset
Za. 5,8
Et dixit :
Hec est impietas. Et proiecit eam in medio amphore et misit massam plumbeam
interl.|
quo autem et quibus portetur conclusa sequens lectio docet
in os eius.
interl.|
amphore
marg.|
HEC
EST
AMPHORA.
Amphora
vel mensura ferebatur in aere, cui ipse angelus nomen imposuit.
Hic est oculus
, id est ostensio omnium peccatorum,
et ecce mulier sedens in medio amphore
, vel mensure, que est impietas, et cum hec ita cerneret ecce massa
plumbi
instar lapidis ferebatur, vel suo impetu, vel Dei iussione, vel ab alio cuius nomen tacetur, angelus autem qui loquebatur in propheta exiens ab eo universa monstrabat, qui mulierem precipitem misit
in medio amphore
que prius ferebatur libere et super amphoram
sedens,
omnibus apparebat et, ne forte rursus elevaret caput et sua impietate gauderet,
talentum plumbi
in modum lapidis mittit in os
amphore
, opprimens impietatem et concludens ne possit erumpere.
Numérotation du verset
Za. 5,9
Et levavi oculos meos et vidi. Et ecce due mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et celum.
marg.|
ET
ECCE
DUE
MULIERES. Per duas
mulieres,
Iudeih interpretantur regnum Medorum et Macedonum quorum utrumque afflixit populum Babylonium et ibi impietas eorum sedem posuit, hoc fingunt ne quod de se dictum est, in se intelligatur.
h <Non hab.>
Hieronymus
, CCSL 76A, p. 790.
marg.|
Due mulieres
que egrediuntur de terra sua Iuda sunt decem tribus que ab Assyriis, et due que a Chaldeis capte sunt.
In alis
quarum erat spiritus id est potestas diaboli, qui a spiritu malo quasi vento flatuque rapte, celeri volatu ferebantur. Milvus avis rapacissima, per quem diabolus cuius {t. 3 : Erfurt, f. 292vb ; facsim., p. 440b} potestati traditur Iuda et Israel ut ab eo in captivitatem ducantur, et ille mulieres tulerunt
amphoram
, vel mensuram in qua clausa tenebatur impietas sub massa plumbi depressa per aerem inter celum et terram. Supra autem eruditus propheta de amphora non querit quid portent videns amphoram deferri, sed quo portent, et respondetur ab angelo :
ut edificetur ei domus in terra Sennaar
. Sennaar campus Chaldeorum ubi edificata est Babylon. In Babylonem ergo deferunt he mulieres impietatem, ut ibi
edificetur ei
certa
domus
. Vere enim in Babylone certa sedes est impietatis.
marg.|
GREGORIUS. Quid aliud in his duabus mulieribus accipimus nisi duo principalia vitia, superbiam, scilicet, et inanem gloriam, que impietati absque ulla dubitatione coniuncta sunt. Que et in alis suis spiritum habere narrantur, quia in actionibus suis Satane voluntati deserviunt. Spiritum appellant de quo in evangelioi cum «spiritus exierit ab homine».
Et habebant alas quasi alas milvi
. Milvus semper rapture student pullorum. Iste mulieres ergo alas habent quasi alas milui, quia actiones eius diabolo procul dubio similes sunt quia insidiantur semper rapture parvulorum.
Et levaverunt amphoram inter terram
. etc. Superbia et vana gloria habent hoc proprium ut eum quem infecerunt in cogitatione sua super ceteros extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum quem semel captum tenuerint in honoris altitudinem elevent. Qui autem inter celum et terram est, et ima deserit et ad superna minime pertingit. Iste
mulieres
, scilicet superbia et inanis gloria mentem captam ita levant ut quoslibet proximos quasi despicientes deserant, et alta gloriantes petant, sic nec equalitate fraternitatis in proximis, nec tamen summa pertingere prevalent. Sennaar fetor eorum, sicut «bonus odor»j ex virtute, ita e contrario fetor ex vitio. «Radix enim omnium malorum est cupiditas»k, et quia quodlibet malum per avaritiam generatur, dignum est ut domus avaritie in fetore construatur. Sennaar vallis est latissima que pro confusione mentium atque linguarum Babylon dicta est, et quia per avaritiam et impietatem certum est, omnia mala exurgere, merito he in confusione perhibentur habitare.l
i Mt. 12, 43 ; Lc. 11, 24.
j 2Cor. 2, 14.
k 1Tim. 6, 10.
l Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 14, cap. 53.93-121, CCSL 143A, p. 738-739.
Numérotation du verset
Za. 5,10
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo iste deferunt amphoram ?
Numérotation du verset
Za. 5,11
Et dixit ad me : Ut edificetur ei domus in terra Sennaar
interl.|
excussio dentium
et stabiliatur et ponatur ibi super basim5 suam.
5 basim]
scrips.
, basem
Rusch Weber
interl.|
ut ibi eterna statione quiescat
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_5)
Notes :