Glossa ordinaria

<50.1b> Incipit prologus in Zachariam prophetam

1 In anno secundo2 Darii, regis Medorum, Aggeum et Zachariam prophetasse lectiones eorum3 declarant. Sed hac de causa Aggeus, Zacharie in ordine prophetarum prelatus videtur quod eum duobus mensibus, ut predicte4 lectiones ostendunt, in prophetia5 precessisse invenitur. Ad restaurationem etiam templi precepto Domini6 populum animasse Esdras refert dicens : «In secundo anno Darii regis propheverunt7 Aggeus et Zacharias, filius Addo prophete8 super Iudeos qui erant in Iudea et in Hierusalem, in nomine Dei9 Israel super eos. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedech et principes eius edificare inchoaveruntque templum Dei quod10 est in Hierusalem. Quibus cum adessent11 prophete exhortatione sua adiuverunt eos. Nam et populum Israel ab imitatione paternorum delictorum per suam commonitionem idem propheta cupiens revocare verbis lectione comprehensis usus est : Vidi nocte et ecce vir ascenderat super equum rubeum et cetera. Vidit propheta virum equo rubeo sedentem et stantem in medio myrteti umbrosi. Cuius visionis hec solutio est secundum Hebreorum traditionem12 : vir ascendens super13 equum rubeum, licet angelus intelligatur, tamen quia predicti coloris equum conscendere visus est, vindictam sanguinis in eam gentem signat proferendam14 que populum Israel in captivitatem redegerat. Nam et Isaias propheta per ruborem vestimentorum inter gentes vindictam cum sanguine a Deo proferendam demonstans his verbis usus est dicensa :"Quis est iste qui venit ex Edom, rubor vestimentorum eius ex Bosor"etc.15 Stantem vero16 in medio myrteti umbrosi17 quod dixit letitiam populo affuturam per myrteti18 significationem voluit designare. Eius ligni Moyses in libro19 Levitico cum faceret mentionem aitb :"Accipietis die primo20 fructus ligni speciosi" ut letitiam populi per21 bene olentis ligni et22 speciosi umbraculum23 demonstraret. Sed hanc visionem que liberationem populi et vindictam de adversariis futuram demonstrat, ob hoc24 noctu propheta se vidisse memoravit quia popululum Israel in prima liberatione de terra Egypti noctu discessisse constabat. Cuius exempli quia25 presens populus aliquam partem in se retinere videbatur26 liberatio eiusdem ac reditus captivitatis de terra Chaldeorum per noctem prophete est revelata27.c 
a Cf. Is. 63, 1.
b Lv. 23, 40 : « Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrime spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et letabimini coram Domino Deo vestro ».
c DE BRUYNE, Préfaces, XI, n° 6.11, p. 143 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 539.
¶Codd. : ( praeter cacogr. ) Tr1035² (108va manu aliquantulum posteriori  ; non contuli ) Rusch Bruyne . Rusch concordat cum Bruyne (Préfaces, XI, n° 6.11, p. 143) sed discedit quasi ab omnibus lectionibus variantibus codicum eiusdem editionis (T R M= Berlin, Phillipps 1659 θ = Paris, BnF, lat. 9380).
1 Incipit... prophetam] Incipit prephatio sancti Ieronimi in Zacharias propheta |
2 In anno secundo Rusch ] Anno secundo Bruyne (T), Secundo anno Bruyne |
3 eorum Rusch ] eorundem Bruyne |
4 ut predicte] et predictorum |
5 prophetia] prophetiam Bruyne (R) |
6 Ad restaurationem... Domini Rusch Bruyne (θ² etc.)] om. Bruyne (θ* M) | Domini] Dei Bruyne |
7 prophetaverunt Bruyne (R) Rusch ] prophetarunt Bruyne , Persarum |
8 prophete Rusch ] propheta Bruyne (M) |
9 Dei Bruyne (RM²) Rusch ] om. Bruyne |
10 edificare…. templum ... quod Rusch ] inchoaverunt edificare domum (templum T) Dei quae Bruyne |
11 adessent Rusch Bruyne ] audissent |
12 secundum Hebreorum traditionem] om. Bruyne |
13 super Rusch ] om. Bruyne |
14 signat marg.| pr. Rusch ] significat offerendam Bruyne |
15 Nam et Isaias propheta… ex Bosor", etc. Rusch ] om. Bruyne |
16 Stantem vero Rusch Bruyne ] Statim , Statim vero Bruyne (T θ) |
17 umbrosi Bruyne1 M) Rusch ] obumbrantis  Bruyne (sic θ2 F), umbrantis Bruyne1 M) |
18 per myrteti Rusch ] p. myrtae Bruyne , p. myrti Bruyne (T M²), mirtete Bruyne (R), mirteti |
19 libro] om. Bruyne (θ M) |
20 primo] prima Bruyne |
21 per Bruyne (θ R) Rusch ] Bruyne |
22 et] om. Bruyne |
23 speciosi Rusch Bruyne ] om. | umbraculum Bruyne (θ) Rusch ] umbraculo Bruyne |
24 hoc Rusch Bruyne ] om. |
25 quia] om. Bruyne |
26 vibebatur Bruyne (M) Rusch ] videtur Bruyne , videretur Bruyne (R) |
27 prophete est revelata Rusch Bruyne ] vel praem. , + profectus est. Explicit prefatio Bruyne (M) |

<50.1b> Incipit prologus in Zachariam prophetam

prol.| 1 {t. 3 : Erfurt, f. 289va ; facsim., p. 434a } In anno secundo2 Darii, regis Medorum, Aggeum et Zachariam prophetasse lectiones eorum3 declarant. Sed hac de causa Aggeus, Zacharie in ordine prophetarum prelatus videtur quod eum duobus mensibus, ut predicte4 lectiones ostendunt, in prophetia5 precessisse invenitur. Ad restaurationem etiam templi precepto Domini6 populum animasse Esdras refert dicens : «In secundo anno Darii regis propheverunt7 Aggeus et Zacharias, filius Addo prophete8 super Iudeos qui erant in Iudea et in Hierusalem, in nomine Dei9 Israel super eos. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedech et principes eius edificare inchoaveruntque templum Dei quod10 est in Hierusalem. Quibus cum adessent11 prophete exhortatione sua adiuverunt eos. Nam et populum Israel ab imitatione paternorum delictorum per suam commonitionem idem propheta cupiens revocare verbis lectione comprehensis usus est : Vidi nocte et ecce vir ascenderat super {t. 3 : Erfurt, f. 289vb; facsim., p. 434b} equum rubeum et cetera. Vidit propheta virum equo rubeo sedentem et stantem in medio myrteti umbrosi. Cuius visionis hec solutio est secundum Hebreorum traditionem12 : vir ascendens super13 equum rubeum, licet angelus intelligatur, tamen quia predicti coloris equum conscendere visus est, vindictam sanguinis in eam gentem signat proferendam14 que populum Israel in captivitatem redegerat. Nam et Isaias propheta per ruborem vestimentorum inter gentes vindictam cum sanguine a Deo proferendam demonstans his verbis usus est dicensa :"Quis est iste qui venit ex Edom, rubor vestimentorum eius ex Bosor"etc.15 Stantem vero16 in medio myrteti umbrosi17 quod dixit letitiam populo affuturam per myrteti18 significationem voluit designare. Eius ligni Moyses in libro19 Levitico cum faceret mentionem aitb :"Accipietis die primo20 fructus ligni speciosi" ut letitiam populi per21 bene olentis ligni et22 speciosi umbraculum23 demonstraret. Sed hanc visionem que liberationem populi et vindictam de adversariis futuram demonstrat, ob hoc24 noctu propheta se vidisse memoravit quia popululum Israel in prima liberatione de terra Egypti noctu discessisse constabat. Cuius exempli quia25 presens populus aliquam partem in se retinere videbatur26 liberatio eiusdem ac reditus captivitatis de terra Chaldeorum per noctem prophete est revelata27.c A
a Cf. Is. 63, 1.
b Lv. 23, 40 : « Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrime spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et letabimini coram Domino Deo vestro ».
c De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.11, p. 143 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 539.
A ¶Codd. : Nal3245 ( praeter cacogr. ) Tr1035² (108va manu aliquantulum posteriori  ; non contuli ) Rusch Bruyne . Rusch concordat cum Bruyne (Préfaces, XI, n° 6.11, p. 143) sed discedit quasi ab omnibus lectionibus variantibus codicum eiusdem editionis (T R M= Berlin, Phillipps 1659 θ = Paris, BnF, lat. 9380).
1 Incipit... prophetam] Incipit prephatio sancti Ieronimi in Zacharias propheta Nal3245
2 In anno secundo Rusch ] Anno secundo Bruyne (T), Secundo anno Nal3245 Bruyne
3 eorum Rusch ] eorundem Nal3245 Bruyne
4 ut predicte] et predictorum Nal3245
5 prophetia] prophetiam Nal3245 Bruyne (R)
6 Ad restaurationem... Domini Rusch Bruyne (θ² etc.)] om. Nal3245 Bruyne (θ* M) | Domini] Dei Bruyne
7 prophetaverunt Bruyne (R) Rusch ] prophetarunt Bruyne , Persarum Nal3245
8 prophete Rusch ] propheta Nal3245 Bruyne (M)
9 Dei Bruyne (RM²) Rusch ] om. Nal3245 Bruyne
10 edificare…. templum ... quod Rusch ] inchoaverunt edificare domum (templum T) Dei quae Nal3245 Bruyne
11 adessent Rusch Bruyne ] audissent Nal3245
12 secundum Hebreorum traditionem] om. Nal3245 Bruyne
13 super Rusch ] om. Nal3245 Bruyne
14 signat marg.| pr. Rusch ] significat offerendam Nal3245 Bruyne
15 Nam et Isaias propheta… ex Bosor", etc. Rusch ] om. Bruyne
16 Stantem vero Rusch Bruyne ] Statim Nal3245 , Statim vero Bruyne (T θ)
17 umbrosi Bruyne 1 M) Rusch ] obumbrantis  Bruyne (sic θ2 F), umbrantis Nal3245 Bruyne 1 M)
18 per myrteti Rusch ] p. myrtae Bruyne , p. myrti Bruyne (T M²), mirtete Bruyne (R), mirteti Nal3245
19 libro] om. Nal3245 Bruyne (θ M)
20 primo] prima Nal3245 Bruyne
21 per Bruyne (θ R) Rusch ] Bruyne
22 et] om. Nal3245 Bruyne
23 speciosi Rusch Bruyne ] om. Nal3245 | umbraculum Nal3245 Bruyne (θ) Rusch ] umbraculo Bruyne
24 hoc Rusch Bruyne ] om. Nal3245
25 quia] om. Nal3245 Bruyne
26 vibebatur Bruyne (M) Rusch ] videtur Bruyne , videretur Bruyne (R)
27 prophete est revelata Rusch Bruyne ] vel praem. Nal3245 , + profectus est. Explicit prefatio Nal3245 Bruyne (M)



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Za. Incipit prologus in Zachariam prophetam), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=50&chapitre=50_Prol.1b)

Notes :