Glossa media

Capitulum 10

Numérotation du verset Rm. 10,1 

Fratres,
voluntas quidem cordis mei
et obsecratio ad Deum
fit
pro illis
in salutem.
Numérotation du verset Rm. 10,2 

Testimonium enim
perhibeo illis
quod emulationem Dei
habent sed non secundum scientiam.
Numérotation du verset Rm. 10,3 

Ignorantes enim
Dei iustitiam
et suam
querentes
statuere,
iustitie Dei non sunt subiecti.
Numérotation du verset Rm. 10,4 

Finis enim legis Christus
ad iustitiam omni credenti.
Numérotation du verset Rm. 10,5 

Moyses enim dixit1
1 dixit] scripsit Weber
quoniam iustitiam que ex lege est
qui fecerit homo
vivet in ea.
Numérotation du verset Rm. 10,6 

Que autem ex fide est iustitia sic dicit :
ne dixeris in corde tuo quis ascendet2 in celum id est
2 ascendet] ascendit Weber
Christum
deducere ?
Numérotation du verset Rm. 10,7 

Aut quis descendet3 in abyssum ? Hoc est Christum ex mortuis revocare.
3 descendet] descendit Weber
Numérotation du verset Rm. 10,8 

Sed quid dicit Scriptura4?
4 scriptura] om. Weber
Prope
est verbum
in ore tuo
et in corde tuo,
hoc est
verbum fidei quod predicamus,
Numérotation du verset Rm. 10,9 

quia si confitearis in ore tuo
Dominum Iesum
et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit
a5 mortuis salvus eris.
5 a] ex Weber
Numérotation du verset Rm. 10,10 

Corde enim creditur ad iustitiam
Ore autem
confessio fit
ad6 salutem.
6 ad] in Weber
Numérotation du verset Rm. 10,11 

Dicit enim
Scriptura :
omnis qui credit in illum
non confundetur.
Numérotation du verset Rm. 10,12 

Non
enim
est distinctio Iudei et Greci.
Nam idem Dominus
omnium dives in omnes
qui invocant
illum.
Numérotation du verset Rm. 10,13 

Omnis enim
quicumque
invocaverit nomen Domini
salvus erit,
Numérotation du verset Rm. 10,14 

quomodo
ergo
invocabunt in quem non crediderunt ?
Aut quomodo
credent ei quem non audierunt ?
Quomodo autem
audient sine predicante ?
Numérotation du verset Rm. 10,15 

Quomodo vero predicabunt nisi mittantur ?
Sicut scriptum est
quam speciosi pedes
evangelizantium
pacem
evangelizantium
bona.
Numérotation du verset Rm. 10,16 

Sed non omnes obedierunt evangelio.
Isaias enim dicit :
Domine, quis
credidit auditui nostro ?
Numérotation du verset Rm. 10,17 

Ergo fides
ex auditu,
auditus autem per verbum
Dei7
7 Dei] Christi Weber
Numérotation du verset Rm. 10,18 

Sed dico : numquid non audierunt ?
Et quidem in omnem terram exivit
sonus
eorum, et in fines orbis terre
verba
Numérotation du verset Rm. 10,19 

Sed dico :
numquid Israel non cognovit ?
Primus Moyses dicit : Ego ad emulationem
vos adducam
in non gentem,
in gentem insipientem,
in iram vos mittam,
Numérotation du verset Rm. 10,20 

Isaias autem audet
et dicit :
inventus sum
a8 non querentibus me,
8 a] om. Weber
palam apparui
his qui me non interrogabant.
Numérotation du verset Rm. 10,21 

Ad Israel autem dicit :
tota die expandi manus meas
ad populum
non credentem sed9 et contradicentem mihi10.
9 sed] om. Weber |
10 mihi] om. Weber |

Capitulum 10

Numérotation du verset Rm. 10,1 
XXXIV
marg.| [GME60.10.1] Fratres etc. Quasi: Offenderunt et tamen, o fratres, voluntas quidem mea est non utique ficta, sed cordis mei, id est vera ut salventur, et fit etiam [Augustinus] 1 obsecratio mea ad Deum pro ipsis offendentibus, ut Deus det illis fidem in salutem. Ecce patet quod non Dei gratiam fides, sed fidem Dei gratia prevenit, quandoquidem oratur ut ipsa non credentibus detur. Hoc dicit ne videatur locutus ex odio et ne gentes eos ex toto abicerent.
1 marg. Cas235 (ficta – Aug. – sed cordis)23 Zw58 (etiam -Aug. – obsecratio)
Numérotation du verset Rm. 10,2 
marg.| [GME60.10.2] [Ambrosius] 2 Testimonium enim. Quasi: Obsecro pro illis, quod utique iustum et necessarium est. Ego enim qui olim eis similis fui perhibeo testimonium illis quod habent emulationem, id est zelum et dilectionem Dei, et ideo iustum est orare pro eis, sed non secundum scientiam et ideo est necessarium. Hoc de illis dicit qui non invidia sed errore Christum non receperunt, quibus petrus ait: Scio quod per ignorantiam hoc egistis.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 10,3 
marg.| [GME60.10.3] Quis autem sit zelus dilectionis non per scientiam diligendi exponit dicens: Ignorantes enim iustitiam que est ex fide, que vere est Dei, id est a Deo   et querentes ut superbi   statuere suam qua credunt se ex operibus iustificari, que ideo dicitur sua quod suis viribus putant se posse legem implere,   iustitie Dei non sunt subiecti, id est non credunt impium gratis per Christum iustificari. Hanc autem iustitiam se intellexisse cum dixit iustitie Dei aperit cum subiungit:
Numérotation du verset Rm. 10,4 
marg.| [GME60.10.4] [Augustinus] 3 Christus enim finis legis sive scripte sive naturalis   ad iustitiam. Non ergo ex lege neque ex natura iustitia. Si enim vel ex lege in Iudeis vel ex natura in gentibus iustitia, ergo Christus mortuus est gratis. Si autem non gratis mortuus est, cetera quidem que vel lex vel natura docet sunt ad iustitiam via. Sed Christus solus finis omnium viarum et ipse solus peccatorum remissione iustificans, sed non nisi inter cetera que fides exigit hoc credentes.
3 marg. Zw58
marg.| Unde addit : Omni credenti. Non igitur hereas in via, ut videlicet ex operibus que docet lex vel natura credas esse iustitiam. Christus enim solus est finis iustificatione et immortalitate credentes consummans.
Numérotation du verset Rm. 10,5 
marg.| Moyses enim. Quasi: Christus iustificat et eternaliter salvat. Quid igitur opera legis? Audi a Moyse. Moyses enim de hoc scripsit ita: Quoniam homo qui fecerit iustitiam quecumque est in lege vivet in ea iustitia.   Iustitiam hic vocat carnalia opera que precipiuntur in lege. Unde et in Moyse ita habetur: Qui   fecerit ea vivet in illis. Hec opera fiebant timore, et ideo premium observationis eorum erat [Zw58 f. 37v] temporale, non apud Deum, ut scilicet non lapidaretur vel huiusmodi, non ut ipsum Deum sicut est post decessum vite hoc merito videret. Unde supraa: Si Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam, sed non apud Deum, tamen vivet in illis.
a Rm. 4, 2.
Numérotation du verset Rm. 10,6 
marg.| Que autem. Quasi: De iustitia operum Moyses ita locutus est. De illa autem iustitia que est   ex fide idem Moyses in Deuteronomio4* sic dixitb:   Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendit in celum  ?
b Cf. Dt. 30, 12-14.
4 Deuteronomio] scrips., Deutronomio Zw58
Numérotation du verset Rm. 10,7 
marg.| aut quis descendit in abyssum ? Et est sensus: Ne dubites de spe que est in Christo, id est non diffidas Christum descendisse ad inferos et eos spoliasse et cum animabus sanctorum ad celos ascendisse. Qui enim de hoc inter cetera que fides habet non dubitat iustificatus est ex fide. Et quod ex hoc sensu Moyses hec verba dixerit Apostolus aperit. Cum enim dicat Moyses: ne dixeris in corde tuo: quis ascendit in celum, subiungit Apostolus: id est Christum deducere scilicet, qui hoc cogitat non credit Christum ascendisse. Si enim nullus ascendit nec Christus cum sanctis. Et item cum dicat Moyses: aut ne dicas: quis descendit in abyssum, supponit Apostolus: hoc est Christum ex mortuis revocare scilicet, qui hoc cogitat non credit Christum ad inferos descendisse. Nam si nullus descendit, nec Christus ad educendos inde bonos descendit.
Numérotation du verset Rm. 10,8 
marg.| Sed quid dicit Scriptura? Quasi: Hoc ne dixeris, sed potius crede de verbo quod de eo Scriptura in Deuteronomio dicit ita:   Verbum est prope. Et quod sit istud verbum exponit Apostolus dicens:   Hoc est verbum fidei quod predicamus.
marg.| [Augustinus] 5 6 Hoc est igitur verbum de quo in evangelioc:"Iam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis". Non ait: mundi estis propter baptismum, sed propter verbum, quia verbum est quod in aqua mundat, non quia dicitur, sed quia creditur. Nam Ecclesie fide accedit verbum ad elementum et fit sacramentum etiam ipsum tamquam visibile verbum. Hoc mundantur etiam pueri qui non possunt credere vel confiteri. Et hoc igitur verbum Christus dicitur esse prope. Opera namque que vel lex Iudeis vel natura gentibus facienda ministravit. Quasi: Longe absistunt a iustificatione et salute quandoquidem nemo iustificatur vel salvatur per ipsa.
c Cf. Io. 15, 3.
5 marg. Zw58
6 + [Nota] marg. Zw58, lin. 3
marg.| [Augustinus] 7 Verbum autem utilitate prope est [ Nota4 ] 8 quandoquidem propter verbum illud mundamur atque salvamur. Dicitur etiam: prope, quia non longe est a natura et a loquendi ratione. Docet namque naturalis ratio quod auctoris voluntas iustificat non ex operibus sue gratie causam sumens, sed ut recta sint opera gratia sue iustificationis preveniens. Unde supra: Factores legis iustificabuntur.
7 marg. Zw58
8 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 10,9 
marg.| Hoc verbum debet esse ad confitendum in ore tuo, ad credendum in corde tuo, quia si confitearis in ore tuo non opera   sed dominum Iesum , id est quod in ipso sit remissionis ac salutis auctoritas,   et in corde tuo credideris quod in sacramento nostre resurrectionis   Deus illum suscitavit ex mortuis, salvus eris. Et ne dubites « quia iustus ex fide vivit »d.
d Gal. 3, 11 ; cf. Rm. 1, 17 ; Hbr. 10, 38.
Numérotation du verset Rm. 10,10 
marg.| [Zw58 f. 37v] Corde enim creditur et ore confessio fit huius fidei   ad iustitiam et ita   ad salutem. Et nota quod non ait simpliciter: creditur, quoniam ad cetera quidem quis cogi potest, ad credendum vero non potest.
marg.| [Augustinus] 9 Attende quoque quod confiteri est dicere ore quod in corde est.10 Si enim non est in corde fateri potest dici non confiteri, et ideo dicturus: ore confessio fit ad salutem premisit: corde creditur ad iustitiam. Sed et hoc premisso recte addidit: ore autem confessio fit ad salutem, quia non sufficit esse in corde, quod verum est, si illud cum dici necesse est taceatur vel falsum dicatur. Unde et Petrus corde credens tamen peccavit quia ore negavit. Ad hoc enim in fronte, id est in sede pudoris fit signum crucis, ne Christianus Christi opprobria erubescat.
9 marg. P14441² Zw58
10 + [Nota] marg. Zw58, lin. 3
Numérotation du verset Rm. 10,11 
marg.| Dicit enim scriptura Isaie:   Omnis qui credit in illum non confundetur in futuro, etsi hic confundi videatur. Et recte dico: omnis, id est et Iudeus et grecus.
Numérotation du verset Rm. 10,12 
XXXV
marg.| Non enim est distinctio Iudei et Greci . Vere. Nam idem Dominus omnium potestate   dives , id est sufficiens   in ditandos   omnes qui credentes invocantur   illum , non alios.
Numérotation du verset Rm. 10,13 
marg.| Omnis enim sicut dicit Isaias   quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit.
Numérotation du verset Rm. 10,14 
marg.| Invocatio salvat, sed que procedit ex fide. Unde supponit: Quomodo ergo invocabitur in quem non crediderit? Propter invocandum oratio, propter credendum symbolum. In his duobus fides et spes et caritas. Fides credit, spes et caritas orant. Sed quoniam hec duo sine fide esse non possunt ipsa quoque fides orat, et ideo dictum est
marg.| [Ambrosius] 11 Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Sed sicut ad invocandum fides est necessaria, sic ad credendum auditus. Unde addit:   Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Certum est enim quod ei non creditur cui obedientia denegatur. Nec etiam olim credidit qui non aliquo modo audivit. Pro gentibus tamen hoc dicit Apostolus eos volens refellere, qui putabant evangelium gentibus non esse predicandum. Unde et premisit: Quicumque invocaverit salvus erit. Et nunc subiungit:   Quomodo ergo audient sine predicante?
11 + Nota marg. Zw58, lin. 3
marg.| [Ambrosius] 12 Et hoc iterum patet quoniam qui predicanti resistit, auctorem non recipit. Quomodo predicabunt nisi mittantur? Ecce patet totum esse ex fonte gratie quandoquidem ipsa missio est a Deo. Non enim sunt veri Apostoli nisi missi. Tamen Deus bene utitur malis cum pseudo bene docent in quo bonus est nobis, aut cum male docent in quo iustus, quia malos damnat et bonos exercet. Sicut etc. Quasi: Missi predicant. Utique sicut scriptum est in Isaia et Naum: Quam speciosi sunt pedes, id est adventus Apostolorum evangelizantium pacem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Iudeis et idolatrie in gentibus, et inter Deum remissione iustificantem et populum sine meritis fide credentem evangelizantium etiam bona futura, id est pacem super pacem. Quasi: Valde speciosi quia mundum illuminant in quo13 apparet a Deo missos. Et quoniam quod ore nuntiant implent opere recte dicuntur evangelizare.
12 marg. Zw58
13 quo [r.] apparet marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 10,16 
marg.| Sed non omnes. Quasi: Missi evangelizant. Sed non omnes qui audiunt obediunt evangelio. Teste Isaia. Unde sequitur:   Isaias autem [Zw58 f. 38r]   dicit in persona evangelistarum:   Domine, quis credidit auditui nostro, id est his que nos intus a te et ipsi audierunt a nobis? Quasi: Pauci. In evangelio Ioannis legitur: Non credebant in eum, ut sermo Isaie prophete impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? Quidam tamen14 mussitant15* et dicunt: Que culpa Iudeorum fuit non credere si sermonem Isaie necesse fuit impleri? Patenter enim in evangelio dicitur: non credebant, ut sermo Isaie impleretur. A
14 tamen] autem Fi1633
15 mussitant] scrips., musitant Fi1633 Zw58 et codd.
marg.| [Augustinus] 16 Ad quod dicimus quod prescius futurorum Deus infidelitatem Iudeorum predixit, non fecit. Ipsorum enim prescivit mala non sua, que si ipsorum non essent nec ille prescisset. Sed plus urgent ea que secuntur in eodem evangelio quibus dicitur: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excecavit oculos et induravit cor eorum. Dicitur enim nobis: Si non credendo peccaverunt credere potuerunt. Quomodo ergo dicitur: non poterant credere? Hoc si a me queritur respondeo quia nolebant; sed dicitur aliam causam posuisse propheta. hanc scilicet: excecavit oculos et induravit cor eorum. Sed et hic dico quod hoc vitium cecitatis et duricie superbientis audacia voluntatis inflixit. Sic enim excecat et obdurat Deus deserendo non adiuvando, iusto utique iudicio sed occulto. Iustum est enim ut quorum est superba voluntas statuendi iustitiam suam non possint credere. Non tamen intelligendum est absolute: non possunt, sed non quod in melius mutari non possint, sed superbi non possunt, id est dum superbi sunt non possunt. Sicut igitur quod Dominus non potest negare se ipsum laus est voluntatis divine, ita quod illi non poterant credere culpa est voluntatis humane. Ergo fides. Quasi: Non credent ei quem non audierunt.
16 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 10,17 
marg.| Ergo fides est ex auditu. Docet quidem Deus intrinsecus quia fides est cordis, non ad aliquem sensum pertinet corporis. Tamen fides ex auditu. Oportet enim audire ex predicante. Non enim ideo non est plantandum neque rigandum quoniam Deus dat incrementum. Unde addit:   Additus autem per verbum Dei  .
Numérotation du verset Rm. 10,18 
marg.| Sed dico. Quasi: fides ex auditu. Sed si qui volunt excusare quod non crediderunt eo quod non audierunt,   dico: Numquid non audierunt? Et quidem ita quero: Tamen certum est quod dicitur in psalmo: In omnem terram exivit sonus, id est fama eorum evangelizantium pacem et etiam in fines orbis terre ipsa verba eorum. Dicens: eorum non solum de Apostolis tempore quorum non est predicatio impleta, sed et de eorum posteris vult intelligi sicut: eritis mihi testes usque ad ultimum terre. Et cum videritis hec omnia, scitote quia prope est in ianuis et huiusmodi multa. Dicens autem: exivit significatione preteriti certum futurum vult intelligi sicut: foderunt manus meas.
Numérotation du verset Rm. 10,19 
XXXVI
marg.| Sed dico. Quasi: Pro gentibus dico: Numquid non audierunt?   Sed dico pro Iudeis:   Numquid Israel non dico non audivit quia posset audisse et non cognovisse, sed   numquid non cognovit? Utique cognovit. Nam Moyses primus, id est antequam alii dicerent.
marg.| Vel primus, id est maximus dicit eos cognovisse his verbis in Deuteronomio: Ego adducam vos ad emulationem, id est invidiam in, id est contra non gentem, scilicet contra gentiles, qui dicebantur non gens, quia sine lege in, id est contra gentem insipientem sine cognitione Dei mittam vos in iram, ut irascamini contra eas cum videritis quod Deum vestrum dicit Deum suum, et ad se pertinere promissiones vestras in lege et prophetis factas.
Numérotation du verset Rm. 10,20 
marg.| Nec tantum Moyses, sed et Isaias admovendam contra gentes Iudeorum invidiam [Zw58 f. 38v] quamvis sibi penam imminere prevideat, tamen   audet et dicit: Inventus sum sponte me offerens   non querentibus me per se,   palam apparui his qui me non interrogabant ab aliis.
Numérotation du verset Rm. 10,21 
marg.| Et hoc quidem ad gentes pertinens dixit Isaias: Ad Israel autem pertinens dixit hoc:   tota die, id est toto tempore indesinenter   expandi, ut manifeste videret   manus meas, id est opera mea   ad populum Iudeorum   non credentem, sed potius   contradicentem mihi, quod peius est.   Dico ergo. Dum ostenderet Apostolus Israel cognovisse intra servit testimonium de eiusdem populi infidelitate dicens ad populum non credentem. Ne quis igitur male intelligens universum populum illum crimine infidelitatis arbitraretur damnatum, ostendit hoc quod dictum est populum non credentem non secundum totum sed tantum secundum partem debere intelligi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_10)

Notes :