Capitulum 3

Numérotation du verset Rm. 3,1 

Quid ergo amplius Iudeo est1,
1 Iudeo est] inv. Weber
aut que utilitas circumcisionis ?
Numérotation du verset Rm. 3,2 

Multum per omnem modum.
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Numérotation du verset Rm. 3,3 

Quid enim
si quidam illorum non crediderunt ? Numquid illorum incredulitas2
2 illorum incredulitas] inv. Weber
fidem Dei
evacuavit3?
3 evacuavit] evacuabit Weber
Absit.
Numérotation du verset Rm. 3,4 

Est autem
Deus verax,
omnis autem homo mendax,
sicut scriptum est,
ut iustificeris in sermonibus tuis
et vincas cum iudicaris.
Numérotation du verset Rm. 3,5 

Si autem iniquitas nostra
iustitiam Dei
commendat quid dicemus ? Numquid iniquus Deus qui infert
iram ?
Secundum hominem dico.
Numérotation du verset Rm. 3,6 

Absit.
Alioquin
quomodo iudicabit Deus hunc4 mundum ?
4 hunc] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 3,7 

Si enim
veritas Dei
in meo mendacio
abundavit
in gloriam ipsius,
quid et adhuc5 ego tamquam peccator iudicor ?
5 et adhuc] inv. Weber
Numérotation du verset Rm. 3,8 

Et
non sicut blasphemamur,
et sicut aiunt nos quidam
dicere,
faciamus mala
ut veniant bona,
quorum damnatio iusta est.
Numérotation du verset Rm. 3,9 

Quid igitur precellimus
eos ?
Nequaquam.
Causati enim sumus
Iudeos et Grecos omnes sub peccato esse,
Numérotation du verset Rm. 3,10 

sicut scriptum est :
quia non est iustus quisquam,
Numérotation du verset Rm. 3,11 

non est intelligens, non est requirens Deum.
Numérotation du verset Rm. 3,12 

Omnes declinaverunt,
simul
inutiles facti sunt,
non est
qui faciat bonum,
non est usque ad unum.
Numérotation du verset Rm. 3,13 

Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis
suis
dolose agebant,
venenum
aspidum
sub labiis eorum.
Numérotation du verset Rm. 3,14 

Quorum
os maledictione
et amaritudine
plenum
est,
Numérotation du verset Rm. 3,15 

veloces pedes eorum
ad effundendum
sanguinem.
Numérotation du verset Rm. 3,16 

Contritio
et infelicitas
in viis eorum,
Numérotation du verset Rm. 3,17 

et viam pacis non cognoverunt,
Numérotation du verset Rm. 3,18 

non est timor Dei
ante oculos eorum.
Numérotation du verset Rm. 3,19 

Scimus autem
quoniam quecumque lex loquitur,
his qui
in lege sunt loquitur,
ut omne os
obstruatur
et subditus fiat
omnis mundus Deo,
Numérotation du verset Rm. 3,20 

quia ex operibus legis
non iustificabitur
omnis
caro
coram illo.
Per legem enim cognitio peccati.
Numérotation du verset Rm. 3,21 

Nunc autem
sine lege,
iustitia Dei
manifestata est,
testificata a lege et prophetis.
Numérotation du verset Rm. 3,22 

Iustitia autem
Dei
per fidem
Iesu Christi
in omnes et6
6 in...et] om. Weber
super omnes
qui credunt in eum7
7 in eum] om. Weber
Non enim est distinctio.
Numérotation du verset Rm. 3,23 

Omnes enim
peccaverunt
et egent
gloriam
Dei.
Numérotation du verset Rm. 3,24 

Iustificati gratis
per gratiam ipsius,
per redemptionem
que est in Christo Iesu,
Numérotation du verset Rm. 3,25 

quem
proposuit Deus
propitiatorem8
8 propitiatorem] propitiationem Weber
per fidem
in sanguine ipsius,
ad ostensionem iustitcie sue
propter remissionem
precedentium
delictorum,
Numérotation du verset Rm. 3,26 

in sustentatione Dei,
ad ostensionem iustitie eius
in hoc tempore,
ut sit ipse iustus
et iustificans eum
qui ex fide
est Iesu Christi9.
9 Christi] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 3,27 

Ubi est ergo gloriatio tua10 ?
10 tua] om. Weber
Exclusa est.
Per quam legem ? factorum ? Non. Sed per legem fidei.
Numérotation du verset Rm. 3,28 

Arbitramur enim
iustificari hominem
per fidem sine operibus legis.
Numérotation du verset Rm. 3,29 

An Iudeorum Deus tantum ?
Nonne et gentium ?
Immo et gentium.
Numérotation du verset Rm. 3,30 

Quoniam quidem unus est11 Deus,
11 est] om. Weber
qui iustificat12 circumcisionem
12 iustificat] iustificabit Weber
ex fide
et preputium per fidem.
Numérotation du verset Rm. 3,31 

Legem ergo destruimus per fidem ?
Absit.
Sed legem statuimus.

Capitulum 3

Numérotation du verset Rm. 3,1 
marg.| {GME60.3.1} Quid ergo etc. Hucusque demonstrans Apostolus, quod non est apud Deum personarum acceptio, ad hoc venit ut diceret quod Iudeus carnalibus sine spiritu gentilis est et gentilis spiritu sine carnalibus Iudeus est. Unde nunc quod sibi posse obici videt obicit ut solvat, scilicet que dignitas Iudeo, quam tamen intelligere videbatur supra, cum diceret: Iudeo primum, quasi1 : Quandoquidem Iudeus prevaricator fit gentilis, ergo quid tempore legis amplius est Iudeo qui dicebatur populus peculiaris quam gentili qui dicebatur canis immundus? Aut que utilitas circumcisionis, id est quid consecutus est circumcisione?
1 [•C• 46 •III•] Hic incipit capitulum 3 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 3,2 
marg.| {GME60.3.2}Respondet: Multum per omnem modum, id est et in administratione temporalium et in reseratione spiritualium. In utroque enim multa fecit Deus Iudeis que non fecit gentilibus, in quibus Iudei digniores apparebant gentibus tempore legis. Sed Apostolus, minora de temporalibus pretermittens, quod precipuum est, de spiritalibus scilicet, ponit dicens :   Primum quidem, plus est Iudeis hoc scilicet quod illis {Zw58 f. 11v } singulariter ut amicis   credita sunt eloquia Dei, id est lex et prophetie per que futura redemptio promittebatur, quibus quamvis   quidam illorum non crediderunt, ut Christum promissum redemptorem reciperent, non tamen evacuata est promissio, quoniam et gentium plenitudo et reliquie Israel credunt.
Numérotation du verset Rm. 3,3 
marg.| {GME60.3.3}Quod Apostolus interserit ita: Quid enim si quidam illorum Iudeorum   non crediderunt? Numquid scilicet  incredulitas illorum quorumdam evacuavit fidem Dei, ut nec aliquis Deo promittenti crederet, nec ipse fidelis esset, ut quod promiserat exhiberet? Absit quod evacuaverit.
Numérotation du verset Rm. 3,4 
marg.| {GME60.3.4-1}Nam scriptum est: Est autem Deus verax qui redemptionem et redemptorem et futuros fideles promisit. Unde necesse est, ut suo tempore et redemptorem miserit et electos redemerit et credendi gratiam dederit.
marg.| {GME60.3.4-2} [Ambrosius] 2 Omnis autem   homo et maxime Iudeus de promissis Dei diffidens   mendax est, quem Deus vincit dando promissa   sicut scriptum est in Psalmoa:   «Ut iustificeris in sermonibus tuis», id est iustus appareas in verbis tue promissionis, et cum a mendacibus   iudicaris mendax, quod est utique dum que promisisti daturus non crederis,   vincas, id est dando te veracem ostendas et illos mendaces et hic quidem, quantum ad hunc attinet locum, sensus est: Ceterum in verbis istis alia que ad hanc demonstrationem non pertinent et aliis de causis hec eadem intelliguntur, ut Deus est verax non modo in promissis, verum etiam in eo quod in essentia inuariabilis est et econtra homo mendax, id est nec habens verum esse nature in qua conditus est et per peccata diffluens. Unde etiam omne peccatum mendacium dicitur. (Sed?) qui sensus ad presentem lectionem non pertinet.
a Ps. 50. 6.
2 marg. Zw58
marg.| {GME60.3.4-3}Item cum dixisset: est autem Deus verax, quod ad sui propositi pertinet demonstrationem, addidit quod non pertinet dicens:   Omnis autem homo mendax. Quod tamen ideo fecit, ut appareat promissionem Dei esse factam et completam non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam, et commendatior sit gratia data indignis qualiter et propheta in Psalmob dicit:   peccavi, malum feci,   ut iustificeris, scilicet ut mittendo filium de stirpe mea et ingemiscenti dans veniam   in sermonibus tuis, iustificeris quibus hec promisisti, id est iustus esse et non ex meritis meis, sed ex sola iustitia tua hec complesse comproberis,   et vincas implendo promissa   cum iudicaris non debere implere propter mea peccata. Comparans etiam se propheta ceteris hominibus et omnes intelligens esse peccatores, solum vero esse Deum sine peccato ait: Peccavi quidem, sed tibi soli. Ideo autem addoc: « soli », ut cum iudicaris ab aliquibus, qualis tu quales homines, in sermonibus tuis iustificeris et vincas, id est in promissis tuis iustus esse appareas et omnes in iustitia superbes.
b Ps. 50.
c Ps. 50, 6.
marg.| {GME60.3.4-4}Potest etiam intelligi quod propheta videns futurum iudicem Christum secundum quod homo a peccatoribus iudicandum, cum dixisset: « tibi soli peccavi » ut iustificeris, in quo eum solum iustum ostendat, {Zw58 f. 12v } ut etiam omnibus superiorem monstraret, addidit:   et vincas cum iudicaris. Ac si dicat: Tu solus iniuste   iudicaris , tu superas omnes iudices, immo omnes homines quia plus es quam homines. Et propter hoc etiam « nomen quod est super omne nomen »d datum est tibi. Hoc quoque ad presentem non pertinet demonstrationem.
d Phil. 2, 9.
Numérotation du verset Rm. 3,5 
marg.| {GME60.3.5} Si autem etc. Ex verbis prophete quibus ipse dixit: peccavi ut iustificeris, poterat quis errare in appositione qua subiunxit: ut iustificeris, forte causam intelligens divine iustificationis nostra peccata. Quod si verum esset iniquus esset Deus puniens pro peccatis que sibi proficerent. Hoc itaque quod ex prava interpretatione posse accipi videbatur ipse Apostolus in persona prave intelligentium opponit, ut destructo quod consequi videtur, Deum scilicet esse iniquum, manifestum sit in illa appositione minime debere causam intelligi, sed adiunctiva coniunctione subiunctam. Quasi: Dixit propheta: peccavi ut iustificeris. In quo videtur quod iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, ut scilicet ex ea iustus fiat et appareat per remissionem nos sicut promisit reformans, quam promissionem si numquam peccaremus numquam impleret.
Numérotation du verset Rm. 3,6 
marg.| {GME60.3.6}Hoc autem dico secundum hominem, id est non quod ita sentiam, sed in persona cuiuslibet carnalis qui dicit Deum uti malis quasi instrumento suo ad gloriam suam. Si autem hoc verum est, quid dicemus? Numquid scilicet dicemus, quod Deus qui propter peccatum quod sue proficit iustificationi infert iram, id est vindictam, est iniquus? hoc enim inde consequitur, sed absit quod ipse sit iniquus. Alioquin, id est si hoc non abest, quomodo dicitur quod Deus Iudex iustus iudicabit hunc mundum? Vel quomodo iudicabit, si est iniquus? Quasi: Utique male, scilicet dans bonis mala et malis bona.
Numérotation du verset Rm. 3,7 
marg.| {GME60.3.7-1} Si enim etc. Ostenso quod Deus non est iniquus ex quo patet verba prophete non eo quo dictum est sensu accipienda, redit Apostolus ad verba illa quibus secundum hominem praua interpretatione dicens: iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, intulerat Deum esse iniquum et hoc sequi probat. Quasi: Vere iniquitas nostra si iustitiam Dei commendat,   iniquus est Deus puniens, quia si in meo mendatio, id est per iniquitatem meam,   veritas Dei abundavit, id est crevit in gloriam ipsius, non sum iudicandus tamquam peccator. Quod ita ait: quid iudicor tamquam peccator? Quod dixerat   iniquitas nunc ait   mendacio , et quod iustitiam nunc   veritas, et quod   commendat nunc   abundavit, et pro eo quod nunc dicit: non sum iudicandus   peccator, dixerat: iniquus est qui infert iram. Unde recte consequitur quod si iniquitas nostra iustitiam Dei   commendat, veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, etsi non sum iudicandus tamquam peccator, iniquus est Deus qui infert iram.
marg.| {GME60.3.7-2}Sed addit: adhuc. Quasi: Non tantum in futuro, sed etiam nunc vel adhuc, id est postquam certum est gloriam eius crevisse ex eo quod mala remisit et bona dedit indigno. Ante enim cum male mererer eius gloria non sic abundabat quam discretionem {Zw58 f. 12v } vult intellegi etiam in pronomine dicens:   Et ego. Quasi: Qui vivo iam non ego. Et est sensus: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet peccator iudicandus, quia nunc certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam, nisi peccator peccasset.
Numérotation du verset Rm. 3,8 
marg.| {GME60.3.8} Et non sicut. Item Apostolus aliud falsum infert ex eodem, scilicet si veritas Dei ex peccato abundat in gloriam. Nam si hoc est, cur non facimus mala ut veniant bona ex malis? Scilicet cur non facimus sicut blasphemamur a quibusdam et sicut quidam aiunt nos dicere? Aliqui minus intelligentes cum audirent ab Apostolo dici: ubi abundavit delictum superabundavit gratia, dixerunt Apostolos predicare: faciamus mala, ut veniant bona.   Quorum damnatio iusta est et ideo non est illis credendum.
Numérotation du verset Rm. 3,9 
marg.| {GME60.3.9-1} Quid igitur? etc. Dictum est supra quod Apostolus, cum demonstraret personarum acceptionem apud Deum non esse, quesivit quod queri posse putavit, scilicet quid amplius Iudeis quam gentilibus? Et respondit: Multum, et in quo maxime demonstravit. Sed hec eis ante tempus gratie dignitas. Nam hec gratia sicut nec gentilibus, ita nec ipsis ex eorum aliquo merito, et ita pares in gratia. Hoc nunc ait ita: Quid igitur? Scilicet quia nobis Iudeis hec ante gratiam dignitas, ideo precellimus eos, id est gentiles, in hac gratia, ut scilicet cum eis ex nullo, nobis tamen ex aliquo operum vel generis merito detur?
marg.| {GME60.3.9-2} Nequaquam. Superius   enim causati sumus, id est tamquam alicuius cause adiectione monstravimus rationibus omnes   Iudeos et omnes Grecos ante gratiam   sub peccato esse, sicut et specialiter de Iudeis de quibus minus videtur.
Numérotation du verset Rm. 3,10 
marg.| {GME60.3.10} Scriptum est in Psalmoe   quia non est iustus quisquam extra Christum.
e Cf. Ps. 13, 1-3.
Numérotation du verset Rm. 3,11 
marg.| {GME60.3.11}Nec mirum quia non est intelligens corde   Deum, et hoc quoque ideo quia   non est requirens per opera ipsius per que tamen posset inveniri quod Christus est Deus.
Numérotation du verset Rm. 3,12 
marg.| {GME60.3.12-1} « Omnes declinaverunt », et   simul scilicet quam statim   declinaverunt inutiles facti sunt aliis quos declinare fecerunt a Deo, quod   non est aliquis de illis   qui faciat bonum, non est utique   usque ad unum, id est nec unus.
marg.| {GME60.3.12-2}Vel usque ad unum, id est nisi unus Christus qui bonus est in se et sine quo nemo bonus.
Numérotation du verset Rm. 3,13 
marg.| {GME60.3.13} Sepulchrum. Quasi: Ita declinaverunt, sed et inutiles aliis ita fuerunt quod   guttur eorum est   sepulchrum patens, id est hians, ut verborum fetore corrumpant et recipiant mortuos. Ubi vero non audebant apertis persequi malis   linguis, sed   suis, id est malis   agebant dolose verbis bona loquentes, sed   venenum aspidum, id est odium insanabile erat   sub labiis eorum, id est in corde.
Numérotation du verset Rm. 3,14 
marg.| {GME60.3.14} Quorum etiam   os erat plenum, id est abundans   maledictione, id est verbis {Zw58 f. 13v } maledicis, ut: demonium habes et huiusmodi,   et amaritudine, id est minis.
Numérotation du verset Rm. 3,15 
marg.| {GME60.3.15}Et etiam ad effundendum sanguinem erant veloces pedes eorum, id est affectus eorum.
Numérotation du verset Rm. 3,16 
marg.| {GME60.3.16}Sic homicide ex deliberatione, sed in viis, id est in cordibus   eorum erit   contritio, cum in hoc seculo per Titum et Vespasianum conterentur,
Numérotation du verset Rm. 3,17 
marg.| {GME60.3.17} et infelicitas in futuro, cum corpore simul et anima punientur; et hoc ideo quia   viam pacis Christum   non cognoverunt,
Numérotation du verset Rm. 3,18 
marg.| {GME60.3.18}nec saltem timor Dei qui eos reflectere posset est   ante oculos eorum.
Numérotation du verset Rm. 3,19 
marg.| {GME60.3.19-1} Scimus autem etc. Quod Iudei ante gratiam fuerunt sub peccato auctoritate Scripture monstravit. Sed ne auctoritatem istam alio detorquerent Iudei ait:   Scimus autem etc. Quasi: Hec David dixit: Nos autem scimus, quoniam quecumque lex loquitur his qui sunt in lege loquitur. Psalmos hic vocat legem quia informant.
marg.| {GME60.3.19-2} [Augustinus] 3 Hoc ideo dicit Apostolus quia per transgressionem legis Iudeorum erat confringenda superbia. Gentiles enim servi simulacrorum nullam ex parentibus originem iustitie se trahere presumentes facillime sine legis huius transgressione humiliarentur, sed Iudei qui erant in cultu unius Dei, quibus dici non poterat falsam fuisse iustitiam patris sui Abraham, non humiliarentur nisi legis transgressione eorum attereretur superbia. Ideoque ex lege ipsa legis prevaricatores eos ostendit ut ita   omne os, id est non modo gentilium, verum etiam Iudeorum et quorumlibet iustorum obstruatur a gloria sua et non nisi in laude Dei aperiatur;   et omnis mundus, id est non tantum gentilis sine lege reus de impietate, sed et Iudeus reus de legis transgressione,   Deo cui debet,   fiat subditus totum tribuens ipsi
3 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 3,20 
marg.| {GME60.3.20-1} quia certum est quod   ex operibus legis cum ea quisque suis viribus tribuit   non iustificabitur omnis caro, id est omnis homo; etsi coram hominibus, non tamen   coram illo qui intima videt, utrum scilicet ex amore iustitie quid agatur an timore pene quod non vident homines.
marg.| {GME60.3.20-2} Per legem enim. Quasi: Vere ex operibus legis nullus   iustificabitur quia tantum   cognitio peccati non consumptio est   per legem que etiam sicut dicetur inferius iram operatur.
marg.| {GME60.3.20-3} [Augustinus] 4 Quando enim quis cognoscit peccatum, si non adiuvet gratia ut cognitum caveatur lex iram operatur; quod ideo dicitur quia maior est ira Dei in prevaricatore qui per legem peccatum cognoscit et tamen facit.
4 marg. Zw58
marg.| {GME60.3.20-4} [Ambrosius] 5 Attendendum tamen quod non ideo dico per legem cognitum peccatum, quod sine lege prorsus lateret, quia ante legem et Ioseph et {Zw58 f. 13v } pincerna et pistor pharaonis in carcerem missi sine causa peccati. Sed ideo dictum est: per legem cognitio peccati, quia et originale peccatum per legem cognitum est et cetera apud Deum non impune futura.
5 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 3,21 
marg.| {GME60.3.21-1} Nunc autem etc. Huc usque Iudeorum merita sua iactantium presumptionem retundens dixit eos ex legis operibus non iustificari, immo sub lege et etiam legis ipsius prevaricatores fuisse, nunc autem dicit quod in omnibus eque per fidem sine lege iustitia atque hoc certum esse miraculis, legis etiam ipsius et prophetarum attestatione, quod tamen et sua auctoritate et exemplo Abrahe demonstrabit. Quasi: Ex operibus legis nemo iustificatus est olim.
marg.| {GME60.3.21-2} [Augustinus] 6 Nunc autem, id est in hoc tempore gratie   iustitia Dei esse   sine lege, id est sine operis legalis auxilio ut circumcisionis et huiusmodi, ne quis dubitet, non solum predicta est verbis, sed etiam manifestata miraculis Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Et ut certior esset   testificata est, id est testimonium habet   a lege et prophetis.
6 marg. Zw58
marg.| {GME60.3.21-3} [Augustinus] 7 Prophete namque predixerunt, lex vero sacramentis pluribus figuravit, immo etiam hoc ipso, quod iubendo et et minando neminem iustificavit, satis indicavit hominem sola gratia Dei iustificari.
7 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 3,22 
marg.| {GME60.3.22} [Ambrosius] 8 Unde ipsa que nunc iustitia dicitur proprius dici misericordia videretur. Quia tamen de promissione habet originem, convenienter iustitia nominatur. Dicitur9 etiam10   Dei, non quod ea iustus esse Deus hoc loco sit intelligendus, sed quod eam11 dat homini cum iustificat impium. Que qualiter habeatur diffinit dicens: Hec   autem iustitia Dei est   per fidem Iesu Christi qua12 scilicet creditur in Christum iustificatorem impiorum, que fides impetrat quod lex imperat. Hec   in omnes, immo data est celitus   super omnes qui credunt in eum. Et vere in   omnes. Non enim est distinctio Iudei et gentilis.A
A ¶Codd. : P12028 Zw58
8 marg. Zw58 , A 9 P12028
9 Dicitur] Et praem. P12028
10 etiam] esse P12028
11 eam] etiam P12028
12 qua] quia P12028
Numérotation du verset Rm. 3,23 
marg.| {GME60.3.23} Omnes enim tam Iudeus quam gentilis   peccaverunt sive in Adam sive in se ipsis. Sine peccato enim non sunt, vel originaliter traxerunt vel malis moribus addiderunt,   et egent adhuc quotidie   gloria, id est iustitia Dei, non sui. Que ideo dicitur   gloria Dei quia Deus per hanc gloriosus apparet.
Numérotation du verset Rm. 3,24 
marg.| {GME60.3.24}Et quoniam omnes peccatores igitur debent dici iustificati gratis, id est sine meritis legis vel proprie voluntatis, non quod sine voluntate nostra, [Augustinus] 13 sed quod non ex ea quoniam adhuc infirma, immo   per gratiam ipsius, id est per gratuita dona et specialiter per pretium quod pro nobis omnibus datum est quod ita ait:   Per redemptionem que est in solo   Iesu Christo, numquam alibi. B
B ¶Codd. : P656 Zw58
13 marg. Zw58, om. P656
Numérotation du verset Rm. 3,25 
marg.| {GME60.3.25-1} Quem Christum Deus   proposuit, id est longe ante {Zw58 f. 14v } preordinavit et predixit vel palam omnibus posuit propitiatorem, id est misericordem   per fidem sine qua impossibile est placere Deo, in sanguine ipsius, ⎾id est per passionem. Hec simul iungit quia nec fides sine passione nec passio sine fide aliquid efficit.C
C ¶Codd. : Zw58 P656
marg.| {GME60.3.25-2}Vel per fidem in sanguine 14   , id est per fidem passionis, que contra illos qui crucis ignominiam erubescunt spiritaliter indicitur ad ostensionem. Quasi: Proposuit propiciatorem utique   ad ostensionem sue iustitie ut scilicet in promissis ostenderet se esse veracem.
14 id est per passionem ... efficit] om. P656* (al. poster. compl. marg.)
Numérotation du verset Rm. 3,26 
marg.| {GME60.3.26}Que ostensio fuit necessaria propter remissionem non solum presentium, sed etiam precedentium delictorum, eorum scilicet, que adventum Christi precesserunt, in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente tunc et non puniente neque dimittente,   ad ostensionem iustitie eius in hoc tempore adventus Christi qui iustificat et salvat quod nullo alio tempore fieri potuit. Ut ipse sit, id est appareat iustus natura et iustificans actu eum qui est   ex fide Iesu Christi, id est credens in Christum.
Numérotation du verset Rm. 3,27 
marg.| {GME60.3.27-1}Et quoniam sicut dictum est ex fide sine lege iustitia, ergo, o Iudee, ubi est gloria tua? id est in quo potes gloriari? Quasi: Non habes in quo. Nam illa de superbia veniens vitiosa   gloriatio tua, qua te iuste vivere gloriaris quasi non acceperis, exclusa est, id est ablata per legem. Sed per quam? Putas quod per legem factorum? Non. Sed per legem fidei. Diligenter divide que sit lex factorum et que lex fidei. Putantur esse tantummodo facta legis circumcisio et cetera huiusmodi, que iam Christiana disciplina non servat,
marg.| {GME60.3.27-2} [Augustinus] 15 sed quoniam Apostolus in precedentibus dixit: Per legem cognitio peccati, et in sequentibus dicturus est: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces, et addet: peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et illud occidit, patet, quod hoc ipsum non concupisces et quecumque precepit lex aperte prohibens quod malum est et quod bonum est precipiens, littera occidens et lex factorum est. 16
15 marg. Zw58
16 + Nota 3 marg. Zw58
marg.| {GME60.3.27-3}Et queritur cur lex fidei non dicitur lex factorum, cum et ipsa quamvis non habeat circumcisionem et cetera opera veterum sacramentorum, habet tamen moralia vite precepta et opera in sacramentis suis huic tempori congruis ut hoc ipsum: non concupisces. Ad quod dicendum quod in lege que dicitur fidei sunt quidem opera, sed que sequuntur iustitiam. Neque enim ex ipsis iustitia est, sed ipsa sunt ex iustitia. Unde non iustitiam operum, sed opera iustitie dicimus, ergo lex iustificans gratia que omnium peccatorum reatum ita dissolvit, ut quamvis quedam eorum in vita maneant, actu tamen non imputentur post vitam. Hec gratia dicitur lex iustitie quoniam, qualiter dictum est, peccantes iustificat ex eo quod quoniam facta nulla nec etiam 17 moralia secuta iustitiam fidei faciunt, nam sicut non ex iustitia operum, ita nec ex operibus iustitie saluos nos fecit, recte non dicitur ‘lex factorum’. Dicitur autem lex fidei, qua fide scire debemus, que a Deo {Zw58 f. 14v } donata sunt nobis. Hec fides dicitur iustificare, quoniam sine hac maxime nemo dicitur aut intelligitur predicta gratia iustus. Non enim est18 iustus nisi qui credit quod gratis, qualiter dictum est, sit iustificatus.
17 + Attende marg. Zw58
18 enim est] inv. P12028
marg.| {GME60.3.27-4}Hac igitur lege fidei, vitiosa gloriatio exclusa est. Potest etiam dici quod laudabilis   gloriatio exclusa est, id est manifestata, quod scilicet non in lege   factorum, sed in lege   fidei gloriandum est. Qualiter et19 illud dictum est ? Ut excludantur20, id est emineant21* « qui probati sunt argento »f. Idem est sensus. D
f Ps. 67, 31.
19 et] om. P12028
20 excludantur] claudantur P12028*
21 emineant P656 P12028 ] emineantur Zw58
Numérotation du verset Rm. 3,28 
marg.| {GME60.3.28} Arbitramur enim quod   per fidem sine lege iustitia sit. Dixit manifestum esse miraculis, legis etiam et prophetarum attestatione. Nunc idem dicit sua auctoritate. Quasi: Vere per fidem iustitia. Nos enim Apostoli sic   arbitramur, scilicet   hominem quemcumque etiam gentilem   iustificari per fidem, ita quod   sine operibus legis, id est22, non ex quibuslibet operibus etiam moralibus, non quidem quin opera moralia iustificatum sequantur, sed quod non precedunt iustificandum. Fides enim   sine operibus esset inanis sicut et opera sine fide, quod utique credendum est.
22 id est] + Nota 3 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 3,29 
marg.| {GME60.3.29} An enim   Iudeorum tantum Deus? id est creator, ut eorum tantum per hoc credendus sit iustificator?   Immo et gentium, sicut creator ita et iustificator.
Numérotation du verset Rm. 3,30 
marg.| {GME60.3.30} Quoniam quidem unus est Deus, non multi, id est ut sicut est unus, ita et ex uno, id est ex gratia omnium iustificator credatur:   Unus enim est   qui circumcisionem et preputium et Iudeos et gentiles   iustificat ex uno, id est ex fide et   per fidem, quod idem est, id est ex gratia quam intelligimus fide et scimus que a Deo donata sunt nobis.
Numérotation du verset Rm. 3,31 
marg.| {GME60.3.31} Ergo, id est quoniam dicimus nos credere iustitiam esse ex gratia non ex operibus,   destruimus, id est ostendimus   per hanc   fidem nihil valere legem, id est legis opera? Videtur quidem, sed absit. Non enim per hoc   destruimus, sed potius   per hoc   statuimus legem. Legis enim quelibet opera, que nisi precesserit hec iustificans gratia sunt infirma et nullius utilitatis. Per eam dum implentur sunt utilia, sive moralia actu, sive figuralia spiritu.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_3)

Notes :