Capitulum 9

Numérotation du verset Rm. 9,1 

Veritatem dico in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
non mentior,
testimonium perhibente mihi2 conscientia mea
2 perhibente mihi] inv. Weber
in Spiritu sancto,
Numérotation du verset Rm. 9,2 

quoniam tristitia est mihi magna
et continuus
dolor
cordi meo.
Numérotation du verset Rm. 9,3 

Optabam enim ego ipse3
3 ego ipse] inv. Weber
anathema esse a Christo
pro fratribus meis,
qui sunt cognati mei
secundum carnem
Numérotation du verset Rm. 9,4 

qui sunt Israelite,
quorum
adoptio est filiorum,
et gloria,
et testamentum4,
4 testamentum] testamenta Weber
et
legislatio,
et obsequium,
et
promissa,
Numérotation du verset Rm. 9,5 

quorum
patres
ex5 quibus est6 Christus
5 ex] et praem. Weber |
6 est] om. Weber |
secundum carnem,
qui est
super omnia Deus benedictus in secula.
Amen.
Numérotation du verset Rm. 9,6 

Non autem
excidit7
7 excidit] quod exciderit Weber
verbum Dei. Non enim omnes qui ex circumcisione sunt8
8 circumcisione sunt] om. Weber
Israel hi sunt Israelite9,
9 Israelite] Israhel Weber
Numérotation du verset Rm. 9,7 

neque quia semen sunt Abrae
omnes filii Abrae.
Sed in Isaac
vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset Rm. 9,8 

id est non qui filii carnis
hii filii Dei,
sed qui filii sunt promissionis estimantur
in semine.
Numérotation du verset Rm. 9,9 

Promissionis
enim
verbum hoc est.
Secundum hoc tempus
veniam ad te10
10 ad te] om. Weber
et erit
Sare filius.
Numérotation du verset Rm. 9,10 

Non solum autem illa11,
11 illa] om. Weber
sed et Rebecca ex uno concubitu12 habens Isaac patris nostri13
12 concubitu] concubitum Weber |
13 patris nostri] patre nostro Weber |
Numérotation du verset Rm. 9,11 

Cum enim nondum nati fuissent,
aut aliquid egissent boni aut mali14,
14 boni aut mali] bonum aut malum Weber
ut secundum electionem propositum Dei maneret,
Numérotation du verset Rm. 9,12 

non ex operibus, sed ex vocante
dictum est ei,
quia maior serviet minori,
Numérotation du verset Rm. 9,13 

sicut scriptum est :
Iacob dilexi Esau autem odio habui.
Numérotation du verset Rm. 9,14 

Quid ergo dicemus ?
Numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
Numérotation du verset Rm. 9,15 

Moysi enim dixit15 :
15 dixit] dicit Weber
miserebor
cuiu misertus sum16
16 cui misertus sum] cuius misereor Weber
et misericordiam
prestabo
cuius miserebor.
Numérotation du verset Rm. 9,16 

Igitur non volentis
neque currentis,
sed miserentis Dei.
Numérotation du verset Rm. 9,17 

Dicit enim Scriptura pharaoni
quia in hoc ipsum
excitavi
te, ut ostendam in
te
virtutem meam,
et ut
annuntietur nomen meum in universa terra.
Numérotation du verset Rm. 9,18 

Ergo
cuius vult miseretur
et quem vult
indurat.
Numérotation du verset Rm. 9,19 

Dicis itaque mihi :
quid adhuc queritur ?
Voluntati enim eius quis resistit ?
Numérotation du verset Rm. 9,20 

O homo,
tu quis es
qui respondeas Deo ?
Numquid
figmentum
dicit17 ei
17 figmentum dicit] inv. Weber
qui se finxit,
quid me fecisti sic ?
Numérotation du verset Rm. 9,21 

An
non habet potestatem
figulus luti
ex eadem massa
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
Numérotation du verset Rm. 9,22 

Quid18 si volens Deus
18 quid] quod Weber
ostendere iram,
et notam facere
potentiam suam,
sustinuit
in multa patientia vasa ire aptata in interitum,
Numérotation du verset Rm. 9,23 

ut
ostenderet divitias
glorie sue
in vasa misericordie, que preparavit
in gloriam ?
Numérotation du verset Rm. 9,24 

Quos et vocavit,
nos non solum ex Iudeis
sed etiam ex gentibus,
Numérotation du verset Rm. 9,25 

sicut in Osee dicita :
0 Os. 2, 23-24.
Vocabo non plebem meam
plebem meam,
et non dilectam meam
dilectam mea19,
19 et...mea] om. Weber
et non misericordiam consecutam
misericordiam consecutam.
Numérotation du verset Rm. 9,26 

Et
erit in
loco
ubi dictum est eis : Non plebs mea vos ibi
vocabuntur filii Dei vivi.
Numérotation du verset Rm. 9,27 

Isaias autem
pro Israel
clamat20 :
20 pro Israel clamat] inv. Weber
si fuerit numerus filiorum Israel
tamquam arena maris
reliquie salve fient.
Numérotation du verset Rm. 9,28 

Verbum enim
consummans et abbrevians21 in equitate,
21 abbrevians] brevians Weber
quia
verbum breviatum
faciet Dominus super terram.
Numérotation du verset Rm. 9,29 

Et sicut predixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth
reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorrha
similes fuissemus.
Numérotation du verset Rm. 9,30 

Quid ergo dicemus ?
Quod gentes que non sectabantur iustitiam
apprehenderunt
iustitiam ?
Iustitiam autem que ex fide est,
Numérotation du verset Rm. 9,31 

Israel autem sectando
iustitiam22
22 autem...iustitiam] vero sectans legem iustitie Weber
in legem iustitie non pervenit.
Numérotation du verset Rm. 9,32 

Quare ?
Quia non ex fide sed quasi ex operibus.
Offenderunt enim23 in lapidem offensionis,
23 enim] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 9,33 

sicut scriptum est : ecce pono
in Sion
lapidem offensionis
et petram scandali,
et omnis qui credit in eum
non confundetur.

Capitulum 9

Numérotation du verset Rm. 9,1 
marg.| Veritatem dico etc. Quod1 gratia sit facta per Christum in spiritu dixit hucusque. Nunc idem auctoritatibus plurimis vult ostendere, quas primo generaliter pro omnibus ponit, deinde specialiter alias pro Iudeis, alias pro gentibus.
1 Quod] Que Fi1633
marg.| [Ambrosius] 2 Sed quoniam contra Iudeos qui putant se iustificari ex lege superius locutus videtur fuisse3, ne forte dicatur non debere credi sibi inimico illorum, iurat se veritatem4* dixisse simulque, ut circa eos suum affectum ostendat, dolet genus suum beneficio Christi privari. Quasi: Dico quod spiritus predicta operatur in nobis, non secundum meritum nostrum, sed secundum Dei pro positum. Quod dicendo   veritatem dico positus   in Christo Iesu, et ita pure {Zw58 f. 33v } dico   veritatem , quod   non mentior in aliquo,   conscientia mea perhibente 5   * mihi testimonium in Spiritu sancto contestante eidem non solum quod predicta sunt veritas, sed etiam hoc, A
A ¶Codd. : <v. 1> Fi1633 Zw58
2 marg. Fi1633 Zw58
3 videtur - fuisse] inv . Fi1633
4 se veritatem] scrips. cum Fi1633, severitatem Zw58
5 perhibente] prohibente Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,2 
marg.| quoniam mihi non utique specietenus, sed   cordi meo est   tristitia magna quantitate   et dolor continuus tempore.B
B ¶Codd. : <v. 2> Fi1633 Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,3 
marg.| Pro fratribus meis errantibus extra viam Christum, cum quibus et pro quibus ego quoque erravi, unde etiam doleo.   Optabam enim ego ipse anathema esse idem divisus a Christo pro eisdem fratribus meis. Non ait: Opto, sed:   Optabam , quia scit talem non posse separari a Christo.
marg.| [Ambrosius] 6 Fratres dicit vel tunc in lege, vel nunc in fide. Unde gravius peccabat volens eos a fide retrahere, deinde multa de illorum dignitate enumerat, ut et suum circa eos affectum ostendat et omnibus pro eis dolorem incutiat, quia promissionis meritum perdiderunt peiores gentibus facti.
6 marg. Fi1633, om. Zw58
marg.| [Ambrosius] 7 Propensius enim malum est dignitatem perdidisse quam non habuisse. [Nota3] 8 Et nota quod etiam peccatum suum Apostolus aggravat qui eos fide retrahere volebat. Ait ergo: Qui sunt cognati mei secundum carnem et ideo amplius a me iuvandi.
7 marg. Zw58
8 marg. Zw58, om. Fi1633
Numérotation du verset Rm. 9,4 
marg.| Qui sunt Israelite genere vel nunc veri quorum, id est ad quos pertinet adoptio filiorum et gloria, quod illi populo peculiari credita sunt eloquia Dei et testamenta utraque, quia et [Augustinus] 9 vetus eis datum est et novum in veteri figuratum et obsequium divini cultus et promissa quoniam illis facta,
9 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,5 
marg.| quorum sunt   patres quoniam et patriarche in illis,   ex quibus tamquam ex Sion   Christus secundum carnem homo factus in ea filius David,   qui tamen   est super omnia Deus benedictus in secula, quia « ipse fundavit eam altissimus »a Dominus David.   Amen.
a Ps. 86, 5.
marg.| [Ambrosius] 10 Quasi: Quod modo confirmo qui huic veritati contradicere solebam.
10 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,6 
marg.| Non autem etc. In eo quod se dolere pro fratribus dixit significavit Iudeos errasse, qui revera ceci ex parte non crediderunt promissionibus. Non ideo tamen non sunt implete et in quibusdam eorum et in gentibus. Quasi: Erraverunt quidem pro quibus doleo fratres mei. Non autem ideo intelligendum est quod verbum, id est promissio Dei exciderit, hoc est, inexpletum remanserit.
Numérotation du verset Rm. 9,7 
marg.| Quamvis enim quidam ex eis erraverunt, tamen Abrahe semen multiplicatum est ut multi sint filii Dei, qui tamen non ex eo intelligendi sunt filii Dei, quod secundum carnem sunt Abrahe vel Iacob filii. Non enim omnes qui sunt ex Israel secundum carnem hi sunt veri Israelite neque quia sunt secundum carnem semen Abrahe, ideo sunt omnes veri filii Abrahe ad promissam scilicet pertinentes hereditatem, sed qui sint veri filii Dei patet ex Scriptura qua in genesi dicitur: In   Isaac vocabitur tibi semen.
Numérotation du verset Rm. 9,8 
marg.| Quod Apostolus ipse interpretans ait, id est non qui filii carnis hii sunt   filii De i, sed qui filii sunt promissionis estimantur in semine.
marg.| [Augustinus] 11 Que conveniens est interpretatio, filii namque promissionis, ut sint semen Abrahe vocantur in Isaac, hoc est in Christum, vocante gratia congregantur. Qui recte dicuntur filii promissionis. In Isaac quippe qui Abrahe promissus est filius prefigurati sunt non qui se ipsos iustos, sed quos Deus ipse fuerat facturus.
11 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 12 Sicut enim Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic nec isti. Hii sunt filii libere, quos {Zw58 f. 34v } alibi novo testamento idem Apostolus attribuit, similiter veteri attribuens filios carnis qui sunt terrena hierusalem que servit cum filiis suis. Quod autem Isaac fit ex promissione patet ex ipsius verbis promissionis.
12 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,9 
marg.| Verbum enim promissionis est hoc in Genesi: Secundum hoc tempus, id est eodem die reuoluto anno dixit Dominus ad Abraham: per me gratis veniam ad te et me contra naturam operante erit Sare filius. Sic igitur Sara ex promissione concepit.
Numérotation du verset Rm. 9,10 
marg.| Non solum autem illa, id est Sara,   sed et Rebecca promissionem habuit hanc: Maior serviet minori. Quod utique dictum est ei, id est Rebecce, non ex operibus, id est non ex meritis operum vel ipsorum parentum, scilicet Isaac et rebecce, vel ipsorum filiorum, scilicet Esau et Iacob. Et quod non ex meritis parentum probatur ex hoc quod rebecca dicitur habens filios ex uno concubitu Isaac patris, id est institutoris nostri quem scilicet imitari debemus. Non enim potest dici vel tunc genitus Esau quando parentes erant mali, vel tunc genitus Iacob quando erant boni quandoquidem ex uno concubitu generati dicuntur. Quod vero non ex meritis ipsorum generatorum dictum sit probatur ex tempore.
Numérotation du verset Rm. 9,11 
marg.| Dictum est enim : cum nondum nati essent, aut etiam:   cum nondum aliquid boni aut mali egissent, itaque non ex meritis operum, sed ex vocante, id est ex gratia vocantis tunc   cum nondum nati essent etc. Dictum est hoc ut scilicet   propositum Dei maneret, id est intelligeretur manere et esse secundum electionem gratie, non debiti, que eligendos ipse facit, non invenit. Ad litteram: Idumei qui de Esau qui de Edom dictus est subditi fuerunt filii Israel.
Numérotation du verset Rm. 9,12 
marg.| Sed magis in hoc prophetatum est quod populus Iudeorum maior, id est in cultu unius Dei prior,   minori, id est posteriori populo Christianorum erat serviturus.
Numérotation du verset Rm. 9,13 
marg.| [Augustinus] 13 Ad hanc autem gratiam confirmandam ipse Apostolus testimonium prophete longe posterioris assumit dicens: Sicut scriptum est in Malachia:   Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
13 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 14 Ecce patet hoc apertum esse postea per prophetam quod erat prius in Dei predestinatione per gratiam. Nam in Iacob antequam fecisset ipse aliquid boni, quid diligebat Deus nisi gratuitum misericordie sue donum? In Esau vero, quid oderat nisi originale peccatum? Nam nec in illo diligeret iustitiam quam ille nullam fecerat nec in isto odisset naturam quam ipse Deus fecerat bonam, sed quoniam rem stupendam de nondum natis nec aliquid agentibus dixerat, exprimens unde moveri quis posset, obiecit sibi et ait:
14 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,14 
marg.| [Augustinus] 15 Quid ergo dicemus? Scilicet   numquid dicemus quod   iniquitas sit   apud Deum? Absit. Hic aliquis forte sentiret esse iniquitatem apud Deum eo quod ipse futura eorum opera previdebat, quando minori maiorem serviturum esse dicebat. Sed et hoc   absit .
15 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,15 
marg.| Ne quis enim de suorum operum meritis glorietur ad Dei gratiam et gloriam valere quod dixit demonstrat cum ait: Moysi enim dicit Deus:   Miserebor cuius misertus ero, et misericordiam prestabo cuius miserebor, id est non per operum que sunt vel fuerunt vel futura sunt merita, sed quos per solam gratiam predestinavi per eamdem solam vocabo, iustificabo, glorificabo. Et hic quidem est sensus, sed verborum repetitione ipsum firmius monstrat sicut amen amen.
Numérotation du verset Rm. 9,16 
marg.| Hac igitur ratione   non est   volentis ipsum velle   neque currentis ipsum currere, id est nec operantis ipsum {Zw58 f. 34v } operari,   sed miserentis Dei. Etsi enim gratie gratia ut fidei iustitia debetur ex promissione et redditur, unde in evangelio: accepimus gratiam pro gratia et Apostolus: ex fide iustitia, quia tamen ista non sunt ex homine sicut et idem Apostolus ait de fide: Misericordiam consecutus sum ut sim fidelis, nihil nobis debetur vel redditur. Nam etsi ipse dicat: reposita est mihi corona iustitie quam reddet mihi Dominus, non tamen quoniam hec ex se meruerit, sed quoniam predestinationis gratia Dominus reposuerit dixit: reddet, forte quis intelligit non est volentis sed miserentis Dei ex hoc sensu dictum esse: Non sufficit sola voluntas hominis si non sit etiam misericordia Dei.
marg.| [Augustinus] 16 [Nota4] 17 Sed si hoc verum est, cur non etiam recte dicitur: non est miserentis Dei sed volentis hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? Quod si dicendum non est restat ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam et preparat adiuvandam et adiuvat preparatam. Undeb: « Misericordia eius preveniet me »"et misericordia eius subsequetur me"c. [r.] 18 Nolentem namque prevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Itaque non ideo misertus est Deus Iacob quia voluit et cucurrit, sed ideo Iacob voluit et cucurrit quia misertus est Deus. Et hec quidem propter eos dicta sunt qui per gratiam liberati iustificantur quos intelligebat dicens: Iacob dilexi, propter eos vero super quos ira Dei manet quos significabat dicens: Esau odio habui, quia et ipsis utitur Deus ad docendos illos quos liberat.
b Ps. 58, 11.
c Cf. Ps. 22, 6.
16 marg. Zw58
17 marg. Zw58
18 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,17 
marg.| {GME60.9.17}Subiungit: Dicit enim etc. Quasi: Ex misericordia sunt velle et currere, quod utique apparet in malis qui ex eadem sunt massa dediti perditioni. Scriptura enim, id est Dominus in ea   pharaoni dicit: in hoc ipsum ut indurareris   excitavi te meo iusto iudicio quo iustum est ut « qui in sordibus est sordescat adhuc »d. Nec inutiliter hoc feci, sed ut in te ostendam malo bonis virtutem meam esse qua sunt quicquid boni sunt, et   ut per hoc   nomen meum non aliud annuntietur   in universa terra, scilicet ut qui gloriatur in Domino glorietur.
d Cf. Apc. 22, 11.
Numérotation du verset Rm. 9,18 
marg.| Ex his ergo apparet quod cui   vult miseretur nullo operum merito,   et quem vult obdurat saltem merito peccati, quod est totius masse in Adam perdite. Sed non quomodo dixerat: non est volentis neque currentis sed miserentis Dei ita dixit: non est volentis neque currentissed obdurantis Dei. Unde datur intelligi quod obdurat Deus non impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam his quibus non esse impartiendam equitate occulta et ab humanis sensibus remotissima iudicat.
marg.| [Ambrosius] 19 Isaac significat Christum, Iacob credentes de utroque populo Iudeorum et gentium, Esau non credentes similiter de utroque, ideoque ambo dicuntur ex uno concubitu, quoniam utriusque filii vel in fide vel perfidia unum sunt. Nam et multi filiorum Iacob infideles fuerunt et multi filiorum Esau fideles ut Iob qui fuit ex filiis Esau, quintus ab Abraham, id est nepos Esau. Maior serviet minori. Hoc dixit Dominus prescius futurorum, non personarum acceptor. Nam neminem damnat antequam peccet et nullum coronat antequam vincat, sed prescientia diffinitum habet qualis uniuscuiusque futura sit voluntas, per quam damnetur aut coronetur.20 Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Hoc revera Dominus ex iudicio dicit qualiter et septuaginta discipulis dictum est: Nomina vestra scripta sunt in celo, sed hoc propter iustitiam qua unicuique pro merito respondendum est21. Quia namque bo {Zw58 f. 35v } ni erant electi sunt ad ministerium et eorum nomina scripta sunt in celo propter iustitiam, qui tamen secundum prescientiam in numero erant malorum. De iustitia enim Deus iudicat, non de prescientia.22 Unde et Moysi dicitur: Si quis peccaverit ante me delebo eum de libro vite, ut secundum iustitiam iudicis tunc videatur deleri cum peccat; iuxta prescientiam vero numquam in libro vite fuerit. Unde Ioannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Denique quos scit in bono permansuros frequenter ante sunt mali, et quos malos scit permansuros23 aliquotiens prius sunt boni ut saul et iudas prius fuerunt boni dicente Scriptura de Saul: Erat vir bonus et non erat melior in filiis Israel. Et Petrus ait de Iuda: Qui sortitus est sortem ministerii huius in signis et prodigiis faciendis. Et quomodo salutare ministerium sortiretur nisi esset bonus? In sorte enim Dei iudicium fuit illum dignum fuisse tempore quo electus est.
19 marg. Zw58
20 + Cave marg. in manicula {KF2021}
21 nomina... iustitiam] + marg. Nomina vestra scripta sunt in celo id est inter iustos quia et ipsi tunc iusti erant non in prescientia ubi numquam scripti fuerunt Fi1633 (al. m.)
22 De iustitia... prescientia] + marg. De iustitia iudicat Deus non de prescientia id est iusti<ti>a est causa quare aliquos damnat vel coronat, non prescientia Fi1633 (al. m.)
23 frequenter... permansuros] iter et del. Zw58
marg.| 24 Miserebor cuius misertus ero etc., id est cui prescio miserendum sciens illum conversurum et apud me permansurum, hoc est dare cui dandum est et non dare illi cui dandum non est, ut eum vocet, quem scit obaudire, eum non vocet quem scit non obaudire. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis Dei est. Hoc recte dictum est, quia non in voluntate poscentis sed in dantis arbitrio debet esse quod poscitur, id est an dandum sit dantis debet pensari iudicio. Unde David de peccato veniam postulans accepit et post in Domino prestitit. Saul autem peciit quidem veniam sed nec in prece perstitit nec accepit, sed ab idolis que prius damnaverat auxilium reqvisivit. In hoc ipsum te servavi, cum esses indignus vivere suscitavi. Hoc dicit quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tempus accepit, ut in eo omnes gentes Dei virtutem addiscerent. De prescientia tamen pharaonem damnavit sciens eum non correcturum. Apostolum vero Paulum elegit prescius utique quod futurus esset bonus.
24 + Cave marg. in manicula {KF2021}
Numérotation du verset Rm. 9,19 
marg.| [Augustinus] 25 Itaque dicis 26   mihi etc. Quod dixerat27*   Non est   volentis etc. et   in hoc ipsum excitavi te 28   * etc. ita conclusit: Igitur cuius vult miseretur et quem vult indurat, ubi29*, quoniam dixit vult et vult, videtur sicut non ex meritis miseretur quod nec30 ex meritis induret, et ita de peccatis hominum sepe iniuste in Scripturis31 conqueri. Hoc igitur ipse Apostolus sibi obiciens ait ita:   Dicis itaque mihi hoc, quid adhuc 32* etc. Quasi: Quia etiam33 induratio est ex voluntate Dei, d  icis itaque mihi hoc: Quid adhuc conqueritur Deus si offendimus?   Quis enim resistit, id est resistere potest34 voluntati eius qui obdurat? C
C ¶Codd. : Fi1633 Zw58
25 marg. Fi1633 Zw58
26 Itaque dicis] inv. Fi1633
27 Quod dixerat] om. Zw58
28 excitavit te] excitante Zw58
29 ubi] nisi Zw58
30 nec] non Zw58
31 sepe iniuste in Scripturis] in Scripturis iniuste Fi1633
32 itaque mihi hoc] om. Zw58
33 etiam] et Fi1633
34 resistere potest] inv. Fi1633
Numérotation du verset Rm. 9,20 
marg.| [Augustinus] 35 Huius questionis impudentiam retundit Apostolus et non inopia reddende rationis, sed hominem ad se revocans ait: O homo, etc. Quasi: Tu homo, ille Deus. Fides que gratis datur, qua recte vivendi meritum comparatur, cor mundat, ut Deus videatur, et tu sine fide in vetustate vite tenebrosum animi oculum habens quis es qui respondeas Deo? Movet me, inquis, quod de eadem massa Dominus alios fecit reprobaturus cum alios fecerit iustificaturus. Ad quod Apostolus, utens verbis Isaie prophete:   Numquid figmentum ei qui se finxit, id est ei a quo factum est et qui nihil sibi debet   dicit hoc:   Quare me fecisti sic? Si pecus loqui posset et diceret Deo, quare me pecudem fecisti, cum istum feceris hominem, nonne iuste succenseres et diceres36:   o pecus, tu quis 37   * es qui respondeas Deo? D
D ¶Codd. : Fi1633 Zw58
35 marg. Fi1633 Zw58 (Augustinus2)
36 diceres] dicens Fi1633
37 quis] quid Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,21 
marg.| Quoniam vero questionis {Zw58 f. 35v } ratio ex hoc tibi firma videtur quod ex una massa reprobandi facti sunt et iustificandi, quero an figulus luti, id est qui operatur de luto non habet faciendi   potestatem ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
marg.| [Augustinus] 38 Nullus ex iustitia operum nec etiam ex operibus iustitie vas est in honorem. Omnes vero sunt vasa in contumeliam, non dico ex propriis malis, sed originaliter ex Adam vinculo damnationis obstricti. Totum namque genus humanum in apostatica radice damnatum est, ut etiam si nullus inde liberaretur nemo tamen recte vituperare posset sententiam Dei. Bene tamen Dominus dispensavit, ut nec omnes damnaret nec omnes liberaret. Si enim omnes liberarentur, lateret quid peccato per iustitiam deberetur. Si nemo, lateret quid gratia largiretur.
38 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,22 
marg.| Videtur ergo quod Deus volens ostendere iram, id est iustam fixamque vindictam suam in perditis, etiam volens notam facere potentiam suam qua bene utitur malis multa illis naturalia et temporalia bona largiens, eorum malitiam ad exercendos et comparatione ammonendos bonos accommodans vasa ire apta in interitum, id est damnatos in radice natura filios ire, non tantum fecit in contumeliam qua polluta est universa conspersio, verum etiam cum adderent peccato originis sua propria multa ut pharao sustinuit in multa patientia,
Numérotation du verset Rm. 9,23 
marg.| ut hac sustinentia   ostenderet divitias glorie sue futuras   in vasa misericordie, que preparat in gloriam futuram. Si autem hoc est, quod scilicet volens ostendere hoc Deus vasa ire non modo fecit, sed etiam ita sustinuit, quid dices? Quasi: Tu quis es qui respondeas Deo? Si enim tu non capis hoc, tu quis es qui respondeas Deo? Si autem capis, tu quis es qui ultra hoc quod dixi, quod scilicet volens Deus hec ostendere vasa ire et fecit et sustinuit respondeas Deo? Cum igitur universa merito damnata sit massa, Christiano satis est credere, quod Deus cui omnis natura id quod est debet neminem liberat nisi gratuita misericordia, neminem damnat nisi equissima iustitia, cur autem hunc potius quam illum liberet aut non liberet scrutetur qui potest iudiciorum eius tam magnum profundum. Verumtamen caveat precipitium, hoc est nisi non fatali necessitate facit, sed altitudine sapientie quam non aperit sed clausam miratur Apostolus dicens inferiuse: « O altitudo divitiarum sapientie » etc. Potest dici quod cum ait: Annon habet potestatem figulus etc. ostendit, quod etsi Deus nihil det non tamen iniquus est. Cum vero ait: Quod si volens etc. ostendit malos inexcusabiles quibus multa dat, quod scilicet cum sint apti in interitum sustinet eos in multa patientia, et interim cum exspectat iram suam futuram ostendit multis indiciis, scilicet vel ipsos puniendo vel alios coram eis, ut sibi caveant. Notificat etiam potentiam suam, scilicet quod per malos purgat bonos. Ad hoc autem et patitur malos et iram post ostendit et ad suam notitiam attrahit, ut ostendat in vasa misericordie, id est electis per misericordiam divitias glorie sue, id est quam dives et quam magna sit gloriosa misericordia eius. Ob hoc autem tot bona dat malis cum sciat eos non credituros, ut convincat eos iuste damnari et ut fideles eum magis diligant, quibus gratiam suam ipse conservat.
e Rm. 11, 33.
Numérotation du verset Rm. 9,24 
marg.| Quos et vocavit etc. De utroque {Zw58 f. 36v } populo vasa misericordie esse ostendit. Quasi: Ut ostenderet divitias glorie sue in vasa misericordie, in nos scilicet quos non modo preparavit sed etiam per predicationem   vocavit non solum ex Iudeis sed etiam ex gentibus, sicut et eam promissionis filios generaliter ex promissis auctoritatibus demonstravit. Nunc idem demonstrat alias pro aliis atque alia pro aliis ponens ita et primum pro gentibus.
Numérotation du verset Rm. 9,25 
marg.| Sicut in osee Dominus   dicit: Non plebem meam, id est gentes que me non noverunt   vocabo gratis   plebem meam, ut me cognoscant,   et non dilectam vocabo   dilectam, ut ex dilectione serviant,   et non consecutam misericordiam vocabo  misericordiam consecutam.
Numérotation du verset Rm. 9,26 
marg.| Et erit plebs fidei lege ibidem in mundo, scilicet vel inter Iudeos,   ubi ad improprium   dictum est ei a Iudeis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei. Et Osee quidem ita pro gentibus.
Numérotation du verset Rm. 9,27 
marg.| Isaias autem pro Israel aperte   clamat dicens:   Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, id est licet innumerabiles et steriles sint, tamen   reliquie Israel idem quos mihi reliqui, id est reservavi dum alios reppuli, vel qui ab aliis relinquuntur ut viles et pauci   salve fient. Quamvis enim fracti sint rami et gentium oleaster insertus, tamen non ideo patriarcharum et prophetarum radix periit.
Numérotation du verset Rm. 9,28 
marg.| Per quid autem salus omnium subponit: Per verbum scilicet evangelii. Dominus enim faciet   verbum consummans, id est perficiens quod lex non potuit, que neminem ad perfectum duxit,   et abrevians 39 ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observationes.
39 abrevians Fi1633 ] scrips., adbrevians Zw58 hic et unique
marg.| [Augustinus] 40 Hec autem abreviatio dicitur esse in equitate, quoniam in hoc continentur tota lex et prophete. Vel adrevians in equitate, quia figuralia recidens moralia retinet. Ne quis autem dubitet hoc, propheta repetitione confirmat dicens: quia Dominus ipse qui dedit legem Iacob, de quo Ieremias: post hec in terra visus est et cum hominibus conversatus est   verbum breviatum faciet, factus homo super terram. Et hoc utique verbum ut fieret valde necessarium erat.
40 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 9,29 
marg.| {GME60.9.29} Nam sicut predixit Isaias f   , nisi Dominus sabaoth, quod est exercituum,   reliquisset nobis hoc   semen verbum evangelii vel Christum vel predictas reliquias in Apostolis unde cresceret seges Christi, facti essemus   sicut Sodoma, id est ad confitendum muti, et   fuissemus similes sicut Gomorrha, id est sine gratia a Spiritu.
f Is. 1, 9.
Numérotation du verset Rm. 9,30 
marg.| Quid ergo? etc. Positis osee et Isaie testimoniis ne quis intellectus veritatem inverteret ait:   Quid ergo dicemus? Quo intellectu predicta prophetarum verba esse dicta intelligemus? Hoc utique quod   gentes que per opera legis   non sectabantur iustitiam, id est non presumebant iustificari ex operibus que in lege fiebant timore pene non amore iustitie subito firmiter   apprehenderunt iustitiam. Iustitiam autem dico eam   que est ex fide qua scilicet iustus est qui credit quod Deus gratis iustificat impium.
Numérotation du verset Rm. 9,31 
marg.| Israel autem   sectando legem iustitie, id est ex operibus iustificari presumens   in legem iustitie non pervenit.
Numérotation du verset Rm. 9,32 
marg.| Quare? quia non ex fide, id est quia non petivit a Deo credens in eum qui iustificat impium,   sed quasi ex operibus. Unde vero contigit ut non crederent supponit:   Offenderunt enim in lapidem {Zw58 f. 36v }   offensionis, Christum scilicet qui est lapis offensionis
Numérotation du verset Rm. 9,33 
marg.| sicut scriptum est in Isaiag:   Ecce patenter   pono in Sion Christum, humilitate parvum,   lapidem et petram ideo   offensionis et   scandali. Christus enim sperabatur quidem venturus a populo Iudeorum, sed quia venit humilis non agnitus est, et ideo cum se Dei filium diceret offenderunt, sive mutato verbo idem velit dicere, scandalizati sunt. Quoniam igitur indignationis et invidentie quasi quadam impactione super hunc lapidem cadunt, et unitatis quam una fides et unus spiritus facit in nobis soliditate carentes cassati sunt in futuro41 eodem super ipsos sententia damnationis cadente lapide conterendi. Aqua tamen conquassatione atque constrictione quosdam liberat fides. Nam sequitur:   Et omnis sive Iudeus sive gentilis   qui crediderit   in eum in futuro cum venerit   non confundetur.
g Cf. Is. 8, 14.
41 [•X•] Hic incipit capitulum 10 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_9)

Notes :