Capitulum 15
Numérotation du verset
Rm. 15,1
Debemus autem
nos firmiores imbecillitates infirmorum
sustinere
et non nobis placere.
Numérotation du verset
Rm. 15,2
Unusquisque vestrum
proximo suo placeat
in bonum
ad edificationem.
Numérotation du verset
Rm. 15,3
Etenim
Christus non sibi placuit,
sed
sicut scriptum esta :
0 Ps. 68, 10 (iuxta LXX) ; Ps-G : « Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me ».
‘’Improperia improperantium tibi ceciderunt super me’’.
Numérotation du verset
Rm. 15,4
Quecumque enim
scripta sunt
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
Numérotation du verset
Rm. 15,5
Deus autem patientie et solacii
det vobis idipsum
sapere in alterutrum
secundum Iesum Christum,
Numérotation du verset
Rm. 15,6
ut unanimes
uno ore
honorificetis Deum
et Patrem
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset
Rm. 15,7
Propter quod
suscipite invicem,
sicut et Christus suscepit vos
in honorem Dei.
Numérotation du verset
Rm. 15,8
Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas
promissiones patrum.
Numérotation du verset
Rm. 15,9
Gentes
autem
super
misericordiam honorare Deum, sicut scriptum est :
propter
hoc confitebor tibi in gentibus, Domine1,
1 Domine]
om.
P654
Weber
et2 nomini tuo cantabo.
2 et] + in
P654
Numérotation du verset
Rm. 15,10
Et iterum dicit :
letamini gentes
cum plebe eius.
Numérotation du verset
Rm. 15,11
Et iterum :
Laudate omnes gentes Dominum
et magnificate eum
omnes populi.
Numérotation du verset
Rm. 15,12
Et rursus Isaias aitb :
0 Cf. Is. 11, 1.
Erit radix Iesse
et
qui exsurget
regere gentes,
in eum3 gentes sperabunt.
3 eum] eo
Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,13
Deus autem
spei
repleat vos omni gaudio et pace
in credendo, ut abundetis in spe et4 virtute Spiritus sancti.
4 et] in
Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,14
Certus sum
autem,
fratres mei, et ego ipse
de vobis quoniam et ipsi
pleni estis dilectione,
repleti omni
scientia,
ita
ut possitis
alterutrum
monere.
Numérotation du verset
Rm. 15,15
Audacius autem
scripsi vobis, fratres, ex parte,
tamquam in memoriam vos reducens,
propter gratiam que data est mihi a Deo,
Numérotation du verset
Rm. 15,16
ut sim minister Iesu Christi5
5 Iesu Christi]
inv. Weber
in gentibus sanctificans evangelium Dei,
ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata
in Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Rm. 15,17
Habeo igitur gloriam
in
Christo Iesu ad Deum.
Numérotation du verset
Rm. 15,18
Non enim audeo aliquid loqui
eorum que per me non efficit6 Christus in obedientiam gentium
6 efficit] effecit
Weber
in7 verbo et factis,
7 in]
om.
Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,19
in virtute signorum et prodigiorum,
in virtute Spiritus sancti,
ita ut ab Hierusalem per circuitum
usque ad8 Illyricum
8 ad] in
Weber
repleverim
evangelium Christi.
Numérotation du verset
Rm. 15,20
Sic autem
hoc predicavi evangelium, non ubi nominatus est Christus,
ne super alienum fundamentum edificarem.
Numérotation du verset
Rm. 15,21
Sed
sicut scriptum est :
quoniam9 quibus non est annuntiatum
9 quoniam]
om. Weber
de eo
videbunt,
et qui
non audierunt
intelligent.
Numérotation du verset
Rm. 15,22
Propter quod
et impediebar plurimum
venire ad vos
et prohibitus sum usque adhuc10.
10 et...adhuc]
om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,23
Nunc vero ulterius locum
non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis.
Numérotation du verset
Rm. 15,24
Sed11 cum in Hispaniam proficisci cepero,
11 sed] om. Weber
spero
quod preteriens videam vos,
et a vobis deducar illuc,
si vobis primum ex parte
fruitus fuero.
Numérotation du verset
Rm. 15,25
Nunc igitur
proficiscar
in Hierusalem ministrare sanctis.
Numérotation du verset
Rm. 15,26
Probaverunt enim
Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum
qui sunt12 Hierusalem.
12 sunt] + in
Weber
Numérotation du verset
Rm. 15,27
Placuit enim eis
et debitores sunt eorum.
Nam si spiritualium eorum
participes facti sunt gentiles
debent et
in carnalibus ministrare eis.
Numérotation du verset
Rm. 15,28
Hoc autem13
13 autem] igitur
Weber
cum consummavero
et assignavero eis fructum hunc
proficiscar per vos in Hispaniam.
Numérotation du verset
Rm. 15,29
Sciens14 autem quoniam
14 sciens] scio
Weber
veniens ad vos
in abundantia benedictionis Christi
veniam.
Numérotation du verset
Rm. 15,30
Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum
et per caritatem Spiritus
ut adiuvetis me in
orationibus vestris15 pro me ad Dominum16,
15 vestris]
om. Weber
|
16 Dominum] Deum
Weber
|
Numérotation du verset
Rm. 15,31
ut liberer ab infidelibus
qui sunt in Iudea et obsequii mei oblatio
accepta fiat
in Hierosolyma sanctis,
Numérotation du verset
Rm. 15,32
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei
et
refrigerer vobiscum,
Numérotation du verset
Rm. 15,33
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen.
Capitulum 15
Numérotation du verset
Rm. 15,1
XLVIII
XLVIII
marg.|
Debemus autem.
Quasi: Peccatum est, quod non est ex fide. Sed nos firmiores debemus imbecillitates infirmorum suscipere patienter ferendo, ut paulatim possimus eos erigere et
non
debemus
nobis placere.
Numérotation du verset
Rm. 15,2
marg.|
Ille sibi placere dicitur qui ita facit quod sibi bonum videtur, ut non curet sive
placeat
sive non placeat
proximo.
Quod non convenit, immo
unusquisque
nostrum studens caritati
proximo suo,
id est omni homini placeat, hoc est placere curet, sed tamen in bono, sciens bonum esse, et se continere a bono, ne proximus scandalizetur et patienter eiusdem errata sustinere, ut tandem perficiatur.
Numérotation du verset
Rm. 15,3
marg.|
Etenim.
Quasi: Non debemus nobis placere.
marg.|
[Augustinus]
1
Etenim Christus non sibi placuit, sed
Deo patri
sicut scriptum est: Improperia
etc. In evangelio dicit Christus: Veni, ut non faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me patris. Hanc ergo cum faceret Christus dixerunt eum peccare, et ideo missum a patre non receperunt, in quo patri exprobraverunt et tandem ipsum Christum occiderunt. Quod in Psalmo Christus ad patrem dicit ita: O Deus pater, improperia improperantium tibi, id est non recipientium me quem tu misisti, facientium etiam de templo tuo speluncam latronum, super me ceciderunt, cum me sibi contradicentem in te peccare dixerunt et occiderunt.
1
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 15,4
marg.|
Et bene hoc exempli gratia quo doceamur adduxi:
Quecumque enim scripta sunt
de Christo, cuius vita vite nostre et morum est disciplina,
scripta sunt ad doctrinam nostram, ut
scilicet in Scripturis que de ipso sunt doceamur
patientiam
, id est patienter sustinere eos qui errant. Doceamur etiam
consolationem
, id est eosdem consolari, ne desperent cum se errasse cognoverint. Nam et Christus patienter tolerando malos cum eis comedit, et discipulis suis multa eo quod portare non poterant tacuit et processu temporis ut intelligerent Scripturas eisdem sensum aperuit. Et huiuscemodi multa sunt in Scripturis, in quibus patientiam et consolationem docemur. Nec inutiliter, sed
ut per patientiam et consolationem Scripturarum,
id est quas in Scripturis addiscimus
habeamus spem.
Qui enim patienter tolerat et consolatur infirmos securus repromissionem exspectat.
Numérotation du verset
Rm. 15,5
XLIX
XLIX
marg.|
Deus autem
dator
patientie et solatii det vobis secundum Iesum Christum,
id est iuxta exemplum et voluntatem Iesu Christi sapere idipsum in alterutrum, ut scilicet indifferenter alter alterum patienter tolerandum et consolandum mente intelligat et actu experiatur officii,
Numérotation du verset
Rm. 15,6
marg.|
ut
nos
unanimes
, id est eadem voluntate et
uno ore,
id est eadem confessione
honorificetis Deum et Patrem,
id est eum qui Deus est essentia et pater generatione
Domini nostri Iesu Christi,
quem mittendo erga nos benivolentiam suam qua nos suscepit cum infirmi essemus ostendit.
Numérotation du verset
Rm. 15,7
marg.|
Propter quod,
scilicet ut in vestre voluntatis et confessionis unitate Deum honoretis, [Zw58 f. 47v] suscipite vos invicem ipsos sicut et
Christus
, id est qualiter et Christus
suscepit
nos, id est infirmos, et hoc
in honorem Dei,
ut videlicet faceret immortales. Vel
in honorem Dei,
id est ut Deus honoretur. Cuius veritas promissionis de Christo facte Iudeis et misericordia facta gentibus quibus Christus non est promissus in hac susceptione apparet.
Numérotation du verset
Rm. 15,8
marg.|
Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis,
id est Iudeorum, ad hoc scilicet missum, ut eius secundum hominem ministerio in Iudeis fieret ista susceptio
propter veritatem Dei
hoc eis promittentis implendam, scilicet
ad confirmandas promissiones patrum,
id est factas patribus et per patres. Ad illos enim venire debuit, quorum patribus est promissus, et ideo Iudei in susceptione infirmorum Deum debent honorare.
Numérotation du verset
Rm. 15,9
marg.|
Gentes autem
que sunt alie oves ad quas corporali presentia non est missus dico debere
honorare Deum
in hac maxime susceptione infirmorum super, id est pro misericordia, qua eas non eis promissus nec ad eas missus suscepit et adduxit, sicut scriptum est in Psalmoa: «
Propterea
» etc. Quoniam quod dixerat minus videretur de gentibus testimonio Scripturarum confirmat. Ait Christus ad patrem:
Confitebor tibi in gentibus,
id est faciam tibi confiteri gentes, et in eisdem
cantabo
canticum novum
nomini tuo,
id est faciam ut te pro susceptione sua cum letitia laudent.
a Ps. 17, 50 ; cf. 2Rg. 22, 50.
Numérotation du verset
Rm. 15,10
marg.|
Et iterum
Isaias dicit: O gentes,
letamini
eo quod estis assumpte, ut sitis unum ovile
cum plebe eius
Iudeorum.
Numérotation du verset
Rm. 15,11
marg.|
Et iterum
David dicit: Vos
omnes gentes laudate dominum, et
vos populi omnes duodecim tribuum
magnificate eum
pro hac susceptione, qua vos invicem adunavit.
Numérotation du verset
Rm. 15,12
marg.|
[Ambrosius]
2
Et rursus Isaias ait: Iesse erit radix,
David arbor, maria ramus, et ex radice per arborem et ramum fructus quidam proveniet, id est Christus, qui quidem morietur, tamen
exsurget
a morte
regere gentes
in fide recta et iustis operibus. Sed quia non ex eis salus,
gentes sperabunt in eum.
2
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 15,13
L
L
marg.|
Deus autem
dator
spei
vel Deus spei, id est in quem speramus,
repleat vos omni gaudio,
id est perfecto, et ad hoc habendum repleat vos
pace
habita
in credendo.
Si enim credideritis ex gratia esse iustitiam et salutem et suscipiendos infirmos, pacem habebitis, qualiter et spes vestra firmabitur et virtus bene operandi augebitur, et hoc est,
ut abundetis in spe
beatitudinis eterne
et virtute Spiritus sancti,
id est data per gratiam.
Numérotation du verset
Rm. 15,14
marg.|
Certus sum autem
etc. Laudat eos ut ad meliora provocet; significat etiam in hac laude non omnes fuisse discordes et insipientes et se magis ratione exempli hanc ammonitionem fecisse, ut scilicet qui perfecti et sapientes erant inter eos suo exemplo idem facerent, maxime dum ipse impeditus ad eos venire non poterat. Quasi: Ita vos moneo. Sed, o fratres mei, et ego ipse qui ita loquor sum certus de vobis, quoniam non solus ego, sed et vos ipsi pleni estis dilectione qua velitis, repleti scientia qua cognoscatis omni tam veteris quam nove legis, ita ut his duobus, id est dilectione et scientia prebentibus [Zw58 f. 48v] facultatem possitis monere, ut non dicam docere alterutrum, id est vitissim alter alterum.
Numérotation du verset
Rm. 15,15
marg.|
Ideo enim, o fratres,
audacius
quam deberem
scripsi vobis
—
vobis
dico
ex parte
sapientium, quia quantum ad insipientes non esset audacia. Hoc autem feci non
tamquam
docens, sed tamquam
reducens vos in memoriam,
id est facians vos memores, quod utique ad me pertinet propter gratiam Apostolatus que data est mihi a Deo,
Numérotation du verset
Rm. 15,16
marg.|
ut sim minister Iesu Christi in gentibus,
quod non recte essem nisi ad quod missus sum perficerem. Hoc igitur debito officii facio, id est evangelizo operibus et miraculis, sanctificans, id est confirmans evangelio Dei,
ut oblatio gentium
quas Deo offero
fiat accepta
Deo fidei perfectione
et sanctificata
peccatorum remissione, vel bona operatione in spiritu sancto, cuius gratia et fides et opus et peccatorum remissio.
Numérotation du verset
Rm. 15,17
LI
LI
marg.|
Et quoniam in gentibus pro Christo ita laboro, igitur
habeo gloriam
referendam ad Deum
in Christo,
id est per Christum cuius gratia hoc ago. Similiter et vos habebitis gloriam, si pro Christo in fratribus laboretis.
Numérotation du verset
Rm. 15,18
marg.|
Non enim.
Quasi: Recte dico in Christo. Non enim audeo sicut pseudo loqui aliquid eorum que Christus per me non efficit, scilicet ministerio meo. Quasi: Immo loquor illa que per me efficit
in obedientiam gentium,
id est ut gentes obediant efficit. Dico in
verbo et
in
factis.
Numérotation du verset
Rm. 15,19
marg.|
Et
in virtute signorum minorum et prodigiorum
maiorum factorum in virtute, ita scilicet ut manifeste appareat in me virtus Spiritus sancti. Quod ut taceam cetera patet ex hoc effectu quod ita laboravi, ut eius faciente virtute
repleverim
, id est plene docuerim evangelium circumquaque
per circuitum ab Hierusalem usque
in
Illiricum
mare, que magna Spiritus sancti est virtus tot gentes scilicet per me unum evangelium recepisse.
Numérotation du verset
Rm. 15,20
marg.|
Unde sequitur:
Sic autem predicavi hoc evangelium,
scilicet
non ubi nominatus est Christus.
Quare?
Ne super alienum fundamentum edificarem.
Quod si facerem non appareret in me tanta virtus spiritus sancti. Potest etiam dici, quod pseudo Apostolos qui falsa predicant sub nomine Christi sollicitus fuit prevenire, quia maximi esset laboris deceptos ad cognitionem veritatis postea revocare.
Numérotation du verset
Rm. 15,21
marg.|
In quo prophetiam esse ostendit dicens
: Sicut scriptum est
in Isaia, quoniam ipsi
quibus non est
prius
annunciatum de eo,
id est Christo
videbunt
fide,
et qui non audierunt
prius alicuius predicatione esse verum
intelligent
.
Numérotation du verset
Rm. 15,22
LII
LII
marg.|
Propter quod,
quia scilicet in tot gentibus convertendis et pseudo excludendis laboravi,
impediebar plurimum venire ad vos.
Numérotation du verset
Rm. 15,23
marg.|
Nunc
igitur
non habens locum,
id est causam morandi ulterius
in his regionibus
etc.,
Numérotation du verset
Rm. 15,24
marg.|
cum cepero proficisci in Hispaniam,
ubi etiam pseudo Apostolos prevenire festino,
spero
—nihil enim ex me possum—
quod videam vos,
sed
preteriens
quia perfecti non indigetis longa mora,
et
a
vobis deducar, si
tamen
primum fruitus fuero vobis ex parte
illa que modo est discors inveniens illam correctam. [Zw58 f. 48v]
marg.|
[Augustinus]
3 Vel ex parte temporis, id est aliquamdiu.
3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 15,25
marg.|
Nunc igitur,
quia hic non habeo locum,
proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis,
qui vel omnia sua communia facientes ad pedes Apostolorum posuerunt vel passi a contribulibus amiserunt.
Numérotation du verset
Rm. 15,26
marg.|
Probaverunt enim,
non eos coegi, id est
Macedonia et Achaia.
Hinc intelligitur ex aliquo Macedonie vel Achaie loco misisse hanc epistolam.
Numérotation du verset
Rm. 15,27
marg.|
Placuit enim.
Quasi: Bene dico: probaverunt.
Placuit enim, et
etiam
debitores sunt eorum.
Vere.
Nam si
gentiles facti sunt ut utique sunt
participes spiritualium eorum,
id est predicationis quam ab Hierosolymis missi eis fecerunt,
debent
etc.
Numérotation du verset
Rm. 15,28
marg.|
Et
assignavero
, id est sub signo uniuscuiusque Ecclesie vel persone ostendero
fructum hunc, proficiscar
per vos, et ideo interim quod corrigendum est corrigatur.
Numérotation du verset
Rm. 15,29
marg.|
Scio autem
certus de gratia Dei, quod
ad vos
iam diu ex voto veniens re ipsa veniam
in abundantia benedictionis Christi,
id est virtute multa signorum et aliarum gratiarum.
Numérotation du verset
Rm. 15,30
LIII
LIII
marg.|
Et quia venturus sum, igitur
obsecro vos fratres per Dominum,
id est si eum diligitis,
et per caritatem Spiritus sancti
id est si in vobis caritas est ex Spiritu sancto
, ut adiuvetis me
etc.
marg.|
[Ambrosius]
4 Nota quod Apostolus qui magnus est rogat minores per se orare. Bene utique, quia multi minimi dum congregantur unanimes fiunt magni, et impossibile est, ut multorum preces non impetrent.
Numérotation du verset
Rm. 15,31
marg.|
Ut liberer ab infidelibus,
ne quod defero auferant
et obsequii mei
mihi iniuncti
oblatio fiat accepta,
id est sufficiens, non diminuta vel accepta dicit ut, intellecta caritate Pauli erga se ipsos, cum illo unanimes Deo gratias agant, quod ei est ad profectum,
Numérotation du verset
Rm. 15,32
marg.|
et refrigerer
in vobis pacatis.
Numérotation du verset
Rm. 15,33
marg.|
Sive autem veniam sive non, Christus
Deus pacis,
qui dixit: Ero vobiscum usque ad consummationem seculi,
sit cum omnibus vobis. Amen.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_15)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_15)
Notes :