Capitulum 7

Numérotation du verset Rm. 7,1 

An ignoratis, fratres,
scientibus enim legem loquor,
quia
lex
in homine dominatur
quanto tempore vivit.
Numérotation du verset Rm. 7,2 

Nam
que sub viro est mulier,
vivente viro, alligata est legi.
Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
Numérotation du verset Rm. 7,3 

Igitur vivente marito1,
1 marito] viro Weber
vocabitur adultera,
si fuerit cum alio viro.
Si autem mortuus fuerit vir eius,
liberata est a lege viri2,
2 viri] om. Weber
ut
non sit adultera, si fuerit cum alio viro.
Numérotation du verset Rm. 7,4 

Itaque,
fratres mei et vos
mortificati
estis
legi
per corpus Christi,
ut sitis vos3 alterius
3 vos] om. Weber
qui ex mortuis resurrexit
ut fructificetis4
4 fructificetis] fructificaremus Weber
Deo.
Numérotation du verset Rm. 7,5 

Cum enim essemus
in carne,
passiones peccatorum
que per legem erant,
operabantur
in membris nostris
ut
fructificarent morti.
Numérotation du verset Rm. 7,6 

Nunc autem
soluti sumus
a lege mortis5
5 mortis] morientes Weber
in qua6 detinebamur,
6 qua] quo Weber
ita ut serviamus
in novitate spiritus
et non in vetustate
littere.
Numérotation du verset Rm. 7,7 

Quid ergo dicemus ?
Lex peccatum est ?
Absit.
Sed peccatum non cognovi nisi per legem.
Nam
concupiscentiam nesciebam,
nisi lex diceret : non concupisces.
Numérotation du verset Rm. 7,8 

Occasione autem accepta,
peccatum
per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
Sine lege enim
peccatum
mortuum erat.
Numérotation du verset Rm. 7,9 

Ego autem
vivebam sine lege
aliquando.
Sed cum venisset mandatum,
peccatum
revixit.
Numérotation du verset Rm. 7,10 

Ego autem
mortuus sum,
et
inventum est mihi
mandatum
quod erat ad vitam,
hoc esse
ad mortem.
Numérotation du verset Rm. 7,11 

Nam peccatum
occasione accepta per mandatum
seduxit me,
et per illud occidit.
Numérotation du verset Rm. 7,12 

Itaque lex quidem
sancta,
et mandatum
sanctum et iustum et bonum.
Numérotation du verset Rm. 7,13 

Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ?
Absit.
Sed peccatum,
ut appareat peccatum,
per bonum
operatum est mihi7 mortem,
7 mihi] post bonum Weber
ut fiat supra modum
peccans
peccatum
per mandatum.
Numérotation du verset Rm. 7,14 

Scimus enim
quia8 lex spiritualis est.
8 quia] quod Weber
Ego autem carnalis sum,
venundatus sub peccato.
Numérotation du verset Rm. 7,15 

Quod enim
operor
non intelligo.
Non enim quod volo
bonum9 hoc ago,
9 bonum] om. Weber
sed quod odio10
10 odio] odi Weber
malum11 illud
11 malum] om. Weber
facio.
Numérotation du verset Rm. 7,16 

si autem quod nolo illud facio,
consentio legi
quoniam bona est12
12 est] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 7,17 

Nunc autem iam
ego non13 operor illud,
13 ego non] inv. Weber
sed quod
habitat in me
peccatum.
Numérotation du verset Rm. 7,18 

scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea
bonum. Nam velle adiacet mihi,
perficere autem bonum non invenio.
Numérotation du verset Rm. 7,19 

Non enim quod volo bonum hoc facio
sed quod nolo malum hoc ago.
Numérotation du verset Rm. 7,20 

Si autem quod nolo illud facio,
iam14 non ego operor illud
14 iam] om. Weber
sed quod habitat in me peccatum.
Numérotation du verset Rm. 7,21 

Invenio igitur
legem
volenti mihi facere bonum,
quoniam mihi
malum adiacet.
Numérotation du verset Rm. 7,22 

Condelector enim legi Dei
secundum interiorem hominem.
Numérotation du verset Rm. 7,23 

Video autem aliam
legem
in membris meis
repugnantem legi mentis mee,
et captivum15 me
15 captivum] captivantem Weber
ducentem16
16 ducentem] om. Weber
in legem17 peccati
17 legem] lege Weber
que est in membris meis.
Numérotation du verset Rm. 7,24 

Infelix
ego homo
quis me liberabit
de corpore mortis huius ?
Numérotation du verset Rm. 7,25 

Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur
ego
ipse
mente
servio legi Dei,
carne autem legi peccati.

Capitulum 7

Numérotation du verset Rm. 7,1 
marg.| An ignoratis fratres etc. Huc usque ostendit quod {Zw58 f. 24v } non ex lege sed ex gratia salus, qui in precedentibus iustitiam similiter non ex lege, sed ex gratia esse monstraverat. Nunc dicit quod lex debet cessare, quod et per maritalis legis similitudinem et ex eo quod etiam tempore status sui nostro tamen faciente peccato fuit inutilis, demonstrabit, ait ergo: O fratres, quibus falso traditum est, ut Christum profitentes legem servetis, dico vobis quia lex quelibet dominatur quidem in homine, sed tanto tempore quanto vivit, id est statum habet ipsa lex, id est quamdiu duraturam eam statuit ille qui dedit. An ignoratis hoc? Quasi: Non utique debetis ignorare. Loquor enim scientibus legem. Hoc ideo dicit, quia romani non erant barbari immo naturalem partim ex grecis sicut et greci ex Iudeis comprehenderunt.
Numérotation du verset Rm. 7,2 
marg.| Nam que sub viro. Quasi: Quanto tempore statum habet quelibet lex dominatur. Et hoc patet ex lege maritali.
Numérotation du verset Rm. 7,3 
marg.| Nam mulier que est sub viro vivente quidem   viro alligata est legi viri, ut scilicet non possit ab eo et a maritalium observantiarum ob sequela discedere. Si autem vir eius fuerit mortuus,   liberata est a lege viri, ita   ut si fuerit cum alio viro non sit adultera.
Numérotation du verset Rm. 7,4 
marg.| Itaque, fratres mei, iuxta similitudinem hanc et nos Apostoli et vos dimisso peccato mortui estis legi peccati et mortis. Sic enim appellatur lex Moysi, quoniam peccantibus et morientibus peccato illo maxime quod per legem accessit, quod et inferius appellabitur peccatum, supra modum fuit imposita.   Mortificati dico   per corpus Christi, id est per incarnationis mysterium vel per veritatis que figurabatur in lege contemplationem, qua manifeste habita umbra figure promittens non necessaria debet cessare, quia quod habetur non est opus promitti.   Ut sitis. Quasi:   Mortificati estis legi peccati, ut scilicet iuxta similitudinem premissam sitis alterius, eius scilicet cuius esse non pudet. Ipse est enim qui   surrexit ex mortuis, cuius utique sumus   ut fructificemus   Deo qui sub lege peccati fructificavimus morti. Vere.
Numérotation du verset Rm. 7,5 
marg.| Cum enim essemus in carne, id est sub lege, que carnis sunt operantes passiones ut non dicam delectationes peccatorum, scilicet concupiscentie, sub quibus tamquam sub viro dominante agebat ante gratiam anima, que per legem erant note, vel etiam aucte vitio faciente operabantur actu procedente ex vitio in membris nostris, ut fructificaremus morti, id est faceremus digna morte eterna.
Numérotation du verset Rm. 7,6 
marg.| Nunc autem scilicet in hoc tempore gratie dimissis peccatis   soluti sumus a lege que qualiter supra dictum est dicitur peccati et   mortis, in qua detinebamur morte nisi gratia Dei numquam salvandi. Dico   soluti , ita tamen ut deinceps non torpeamus otio, immo serviamus, {Zw58 f. 25v } et hoc in novitate spiritus, id est lege fidei, que intus est in animo gratia spiritus sancti innovato. Hanc enim novitatem, quodlibet opus non facit, sed factam potius sequitur. Non enim ait Apostolus: serviamus ut innovemur spiritu, sed:   in novitate spiritus serviamus, id est iam innovati spiritu serviamus. Ad quid? Ne timore legis cogendi nec eiusdem figurationibus amodo simus erudiendi. Quod ait ita:   Et non in vetustate littere, quam scilicet vetus peccato populus Iudeorum timore coactus etiam figurali observatione tenebat.
marg.| [Ambrosius] 1 Attende quod lege cessante tamen dicit: serviamus , per quod docet Christianum a lege figuralium factorum esse exutum, non a lege nature, sicut et mulier a lege viri, non a lege nature.
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Attende etiam quod cum in precedenti similitudine tria sint, scilicet vir, mulier, lex viri et rursum in hac propter quam illa adhibita est similiter tria, id est anima, peccatum, lex peccati, hoc solum hic diversum est, quod in illa vir moritur, scilicet ut a lege viri soluta nubat mulier cui volet.3 In hac autem non peccatum, sed ipsa anima moritur peccato, ut vivat Christo. Predictis namque passionibus peccatorum moritur qui iam mente legi Dei servit, quamvis ipse passiones 35 nondum mortue sint, quamdiu carne servit legi peccati. Sic igitur anima peccato mortua, mortua etiam est legi peccati.
2 marg. Zw58
3 + Nota3 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,7 
marg.| Quid ergo? etc. Quia dixerat Apostolus passiones peccatorum esse per legem et eamdem vocaverat legem mortis et vetustatem littere, sensit minus intelligentibus posse videri legem culpare, sicut et manicheis visum esse, qui legem evangelio esse contrariam contendebant quodam his testimoniis convincere conabantur. Quod igitur sensit intelligi posse opponit, ut et hoc se intellexisse neget, et legem legis ipsius laude defendat, et etiam ex quo sensu illa dixerit verba exponat. Ait ergo:   Quid ergo dicemus? Scilicet   dicemus quod lex peccatum est eo quod dictum est passiones peccatorum esse per legem? Absit. Sed potius est bonum quia docet esse peccatum quod erat quidem et tamen nesciebatur esse peccatum. Quod est:   Peccatum non cognovi nisi per legem. Non ait: peccatum feci per legem sed:   peccatum non cognovi vel esse tam grave vel puniendum vel etiam esse peccatum   nisi per legem.
marg.| [Augustinus] 4 Ad hoc autem probandum elegit Apostolus quoddam generale peccatum, quo cuncta complexus est, concupiscentiam scilicet. Neque enim ullum peccatum nisi concupiscendo committitur. Quasi: Vere non agnoui peccatum nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam esse peccatum nisi lex diceret: non concupisces. Ecce apparet concupiscentiam non insitam esse per legem, sed demonstratam. Data est enim lex, non ut peccatum insereretur, neque vero ut exstirparetur, sed tantum ut ostenderetur.
4 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,8 
marg.| Cur igitur dictum est passiones peccatorum esse per legem? Ideo utique quia peccatum, id est diabolus unde peccatum, vel quod melius est: concupiscentie vitium, quod peccati fomes et carnalitas appellatur, occasione accepta per mandatum,
marg.| [Ambrosius] 5 {Zw58 f. 25v } quo lex6 dixit: non concupisces, operatum est in me concupiscentiam. Diabolus occasionem accepisse dicitur ex mandato, quia cum prius quasi secure possidens minus temptaret videns legem in auxilium hominibus esse datam, magis exarsit et institit, ut eam illis in perniciem verteret. Vitium autem concupiscentie occasionem ex mandatum dicitur accepisse, quia carnalitas nostra ardentius facit desiderare prohibita, quibus non memoratis iaceret sopita.
5 marg. Zw58
6 lex] iter. Fi1633
marg.| [Augustinus] 7 Minor namque concupiscentia erat, quando ante legem homo securus peccabat. Lege autem veniente tamquam opposito obice conatus est homo de se presumens frenare concupiscentie fluvium, ne iret post eam, et sic quidem frenari potuit, sed non siccari; immo quia de se non de gratia homo presumpsit auctum est eius desiderium opposita lege, et sic qui prius ab ea ducebatur, obice nullo obrutus est obice rupto, id est per legem ductus ea prevaricata peius est victus. Unde addit: Omnem. Ante legem namque minor est. Omnis vero est quando legem transcendit. Potest etiam dici quod peccatum operatum est per mandatum concupiscentiam omnem, id est consensus delectationis et operis, accepta qualibet occasione ut visa muliere vel auro vel huius modi.
7 marg. Zw58
marg.| Sine lege enim. Quasi: Recte dixi per mandatum. Sine lege enim, cum lex non erat, peccatum mortuum erat, id est non apparebat et tamquam sepultum ignorabatur.
Numérotation du verset Rm. 7,9 
marg.| Ego autem aliquando, id est tempore ante legem,   vivebam, id est vivere mihi videbar   sine lege, cum scilicet lex non esset, tunc enim nulla ex peccato morte terrebar quia peccatum non apparebat.
marg.| [Ambrosius Augustinus] Nota quod Apostolus qui fuit tempore legis dicens: vivebam sine lege aliquando manifestat se non ex persona sua proprie, sed generaliter ex persona hominis loqui.
marg.| [Augustinus] 8 Sequitur: Sed cum venisset. Quasi: Vivebam sine lege, sed   cum venisset mandatum, revixit peccatum, id est apparere et bellare adversum me cepit.
8 marg. Zw58
marg.| Notandum quod dicendo revixit, significat eodem modo quo nunc vivere dicitur aliquando quoque vixisse, id est notum fuisse peccatum. Et arbitror quod in prevaricatione primi hominis, quia et ipse mandatum acceperat, sed cum homines nati mortales sine mandato viverent, fuerat mortuum, id est occultatum, sequebanturque concupiscentias carnis sine cognitione quia sine cohibitione.
marg.| [Augustinus] 9 Ego autem. Quasi: [Augustinus] 10   Peccatum revixit.
9 marg. Zw58
10 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,10 
marg.| Ego autem mortuus sum, id est mortuum me esse cognovi maxime prevaricationis reatu, qui certum mortis supplicium minabatur, et   mandatum , quod intentione dantis et dulcedine sui tamquam panis erat ad vitam obedienti, hoc idem, quantum ad occasionis predicte pertinet rationem,   inventum est esse ad mortem   mihi prevaricanti.
Numérotation du verset Rm. 7,11 
marg.| Nam sicut dictum est   peccatum, id est diabolus, vel potius carnalitas, accepta   occasione per   mandatum seduxit me et   per illud idem   occidit.
marg.| [Augustinus] 11 Ubi enim spiritus sanctus pro concupiscentia {Zw58 f. 26v } [Nota3] 12 mala non aspirat concupiscentiam bonam, id est caritatem, profecto sicut impetus aque opposito obice fit vehementior, ita concupiscendi desiderium ex prohibitione augetur et dulcius fit dum vetatur et hec recte dicitur fallax dulcedo, quam plures amaritudines secuntur atque maiores.
11 marg. Zw58
12 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 13 Et quoniam reatus prevaricationis accedit, occidit. Vel iussa legis faciens quis si non Deo sed sibi attribuit superbiendo plus peccat. Mandato namque tamquam gladio quis armatur, ut inimicum occidat, quod tamen non facit nisi sicut humilis David pugnaturus presumat de gratia. Si enim de se presumat, ipso quod in arma recepit mandato tamquam Golias gladio quem portabat occiditur.
13 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,12 
marg.| Itaque lex etc. Superius dicens: absit legem esse peccatum negavit. Hic legem legis ipsius laude defendit. Quasi: Non lex, sed peccatum quamvis occasionem sumens ex lege operatum est concupiscentiam et occidit. Remanet   itaque lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Iubenda enim iubet et prohibenda prohibet. Quod ait   sanctum, iustum, bonum, inculcatio contra calumpniatores est.
marg.| Vel sanctum, quia quicquid precipit ad hominis pertinet sanctificationem.   Iustum vero equitate ad proximum,   bonum pietate in Deum vel observantibus utile.
Numérotation du verset Rm. 7,13 
marg.| Quod ergo. Dixerat supra mandatum esse ad mortem, hic vero esse bonum. Unde minus intelligentibus potest videri bonum effecisse mortem, quod iterum Apostolus sibi opponens negat et ex quo intellectu dixerit mandatum esse ad mortem exponit. Quasi: Quandoquidem mandatum mihi est ad mortem et idem est bonum, ergo quod bonum est, mihi factum est mors? Quasi: O Manichee, putas hoc inde recte posse inferri, quod mandatum effecerit mortem? Absit. Non enim ex eo intellectu dictum est mandatum esse mihi ad mortem, sed ex hoc potius, quoniam peccatum quod operatum est mihi mortem pro bonum operatum est sicut scilicet predictum est accepta occasione per illud cum factum est mandato, non ut sit ipso efficiente, sed ut appareat ipso prohibente esse peccatum. Erat enim ante mandatum, sed nesciebatur esse peccatum. Unde etiam supra non ait: concupiscentiam non habebam, sed concupiscentiam nesciebam.
marg.| Ut fiat. Peccatum operatum est mortem hanc utique ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Supra modum namque priorem est prevaricatione peccator aut prevaricationis peccatum, quod utique mandati occasione sine vitio mandati ipsius accessit.
marg.| [Augustinus] 14 In male utentibus quippe vitium est, non in mandato, quod bonum est. Multa vero quamvis non sint mala quibusdam tamen vitio ipsorum sunt noxia, sicut sol sanos quidem oculos mulcet, dolentibus autem auget dolorem. Similiter autem lex bona est utenti eam legitime, id est cum gratia que mentium sanitas est ad implendam legem, sine gratia vero est virtus peccati augens peccatum. Si littera habet (deleted: peccans) peccatum, idem sensus est. Carnalitatis namque vitium est supra modum delinquens per mandatum.
14 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 15 Vel secundum quod peccatum diabolus intelligitur potest dici, quod ipse videns homini provideri per legem que {Zw58 f. 26v } bonum est per idem bonum magis incensus suasit illicita, et ita operatus est ei mortem, per quod factum est, ut idem diabolus esse peccatum, id est esse inimicus appareat, qui quidem ante legem sed magis data lege esse inimicus apparet. Unde supra modum peccans dictus est per mandatum.
15 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,14 
marg.| Scimus autem etc. Quasi: Peccatum operatum est mortem. Lex autem non. Est enim lex spiritualis, quoniam est a sancto spiritu data et de spiritualibus instruit.
marg.| [Augustinus] 16 Quod nos qui legem novimus scimus. Ego autem sum carnalis, id est infirmus mentis vitio, quod per concupiscentiam genitus ex carne contraxi. Si quis autem querat, unde mihi huius contractus necessitas, respondeo quia [Nota3] 17 venundatus sum in primo parente, qui pro cibi vetiti voluntaria concupiscentia huic concupiscendi necessitati se subdidit. Quia namque continere cum posset noluit, inflictum est ei non posse cum velit, et sic natura victa vitio in quo cecidit voluntate caruit libertate, ut iam quicumque ex ipso per concupiscentiam genitus serviat sub peccato. A quo enim quis devictus est huic et servus addictus est.
16 marg. Zw58
17 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,15 
marg.| {GME60.7.15-1}Nam sicut dictum est, quia peccavit voluntas secuta est habendi dura necessitas, cui se ipsum Apostolus et per se alios etiam sub gratia constitutos et a pravitatum consensu iam liberos, dum corpus quod corrumpitur aggravat animam, subiectos esse demonstrat dicens: Quod enim operor ignoro. Quasi: Vere carnalis ego non dico fui, sed sum sub peccato  . Quod enim operor ignoro, quod est: operor quod ignoro, id est non approbo vel   non intelligo operandum, quod idem est. Et vere operor quod ignoro. Non enim ago hoc quod agere volo, sed potius quod odi   illud facio.
marg.| {GME60.7.15-2} [Augustinus] 18 Non est intelligendum, quod Apostolus vellet esse castus et esset adulter vel misericors et esset crudelis vel huiusmodi alia, sed audiens legem dicentem: non concupisces vitium agnoscit et odit et ideo vult non concupiscere et tamen concupiscit, quamvis post concupiscentias suas non eat. Non enim ad mala predicta trahitur, ut consentiat vel obediat, immo concupiscentie senciens motum luctatur nec subiugatur. Proponit tibi pugnam suam, ne cum senseris in te concupiscentie motum desperes.
18 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,16 
marg.| Sequitur: Si autem quod nolo etc. Quasi: quod odi illud facio. Si autem odi, quod ait ita: Si autem quod nolo illud facio, id est   si nolo illud quod   facio. Hec enim verborum transpositio sic est intelligenda, si inquam nolo,   consentio legi quoniam bona est. Lex enim dicit: non concupisces, et ego legi consentiens nolo quod ipsa non vult, id est nolo concupiscere et tamen concupisco, quoniam carnalis sum sub peccato.
Numérotation du verset Rm. 7,17 
marg.| Nunc iam autem redemptus qui fui sub peccato ante venundatus, iam accepta gratia salvatoris qua   consentio legi Dei, resisto concupiscentie, non consentio membra mea exhibere arma iniquitatis peccato, et ita non ego operor illud, sed peccatum quod habitat in me. In eo quod ait peccatum {Zw58 f. 27v } operatur nihil intelligendum est nisi quod sola illicita desideria movet. In eo vero quod ait: ego non operor illud negat se post concupiscentias suas ire affectu voluntatis et operationis effectu.
marg.| [Augustinus] 19 Multum enim fallitur qui concupiscentie carnis sue consentiens et quod illa facere desiderat decernens et statuens putat adhuc sibi esse dicendum: Non ego operor illud, etiam si oderit quia consentit. Si vero addat, ut quod facere statuit corde etiam corpore compleat, ideo tamen dicat: non ego operor illud, quia cum id decernit et facit displicet sibi, tantum errat, ut nec se ipsum agnoscat quando cum ex toto ipse sit et corde statuente et corpore implente ad huc se ipsum esse non putat. Qui ergo dicit: non ego operor illud sed peccatum, si tantum concupiscit verum dicit, non si cordis consensione decernit aut etiam corporis ministerio perficit. Ioannes tamen Apostolus ait: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos metipsos seducimus et veritas in nobis non est ». Quod si quisquam asserit dictum de illo peccato, quod habitat in carne nostra mortali, cuius desideriis qui ad nullum opus malum vel facti vel dicti vel cogitati consentit, dicitur non peccare, subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de Dominica oratione qua dicimus: dimitte nobis debita nostra. Quod nisi fallor non opus esset dicere, si numquam vel in lapsu lingue vel in oblectanda cogitatione eiusdem peccati desideriis aliquantulum consentiremus, nec iacobus diceret: in multis offendimus omnes. Non enim offendit nisi cui mala concupiscentia contra iustitiam appetendo seu vitando faciendum vel dicendum vel cogitandum aliquid quod non debuit sive fallens sive prevalens persuadet.
19 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 20 Hec eadem etiam in usu licitarum rerum exerit in moderationem suam, et in ipsa beneficientia qua iustus consulit proximo fiunt quedam que obsunt cum prodesse putata sunt, et aliquando per infirmitatem in ipsa beneficientia surrepit tedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus.21 Pro his ergo et pro huiusmodi oramus: dimitte nobis debita nostra. In qua oratione si contentiosi esse nolumus satis nobis propositum speculum est, ubi inspiciatur vita iustorum qui quidem ex fide vivunt et perfecte currunt et tamen sine peccato non sunt.
20 marg. Zw58
21 + Nota 4 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,18 
marg.| Scio enim. Ex quo sensu dixerit: in me, ubi dixit: Peccatum habitat in me exponit. Quasi: Recte dixi peccatum habitat in me. Scio enim, quod bonum non habitat in me, hoc est in carne mea. Nam concupiscentie vitium mens quidem, sed ex carne contraxit. Unde et spiritus ipse in his qui carnalia sapiunt dicitur caro. Et ne quod dixit: in me aliter acciperetur quam ipse exposuit, versat hoc idem repetens et inculcans ita: Nam velle etc. Quasi: Vere bonum non habitat in me, nam velle quidem bonum adiacet mihi, hoc est in me, perficere autem bonum non, id est non adiacet. Sic enim greci codices habent: Vel perficere autem bonum non invenio, quod idem est. Non ait: facere, sed: perficere.22 Neque enim nihil facit, immo bonum facit qui concupiscentie non consentit, sed nec perficit, quoniam dum est in carne mortali eiusdem concupiscentie motum non caret. Similiter {Zw58 f. 27v } etiam malum facit, sed non perficit, quia concupiscentia mala desideria movet. Non perficit, quoniam ad malum non pertrahit.
22 marg. inf. last 6 lines (later hand) add : ¶Otiosus non est qui nihil operatur. ¶Et melius est otiosum esse quam nihil operari. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,19 
marg.| Non enim. Quasi: Vere perficere bonum non invenio.   Non enim facio hoc bonum quod volo facere, non concupiscere, sed   ago hoc malum quod nolo, id est concupisco.
Numérotation du verset Rm. 7,20 
marg.| Si autem quod nolo illud facio quod est: si nolo illud quod facio, non ego operor illud sicut supra dictum est, sed quod habitat in me peccatum.
Numérotation du verset Rm. 7,21 
marg.| Ex hoc igitur quod volo bonum et nolo malum invenio legem esse bonum, que monet bonum nature et eiusdem vitia prohibet. Bona ergo est mihi volenti facere bonum, id est non volenti concupiscere. Volenti dico, non perficienti, quoniam perficere bonum non invenio ideo utique quoniam malum, id est concupiscentie vitium mihi adiacet, scilicet inest mihi volenti tamen sicut dictum est bonum quod lex precipit. Vere:
Numérotation du verset Rm. 7,22 
marg.| Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, id est intus in mente que sepe vel interior vel superior homo dicitur eo quod intus et desuper a sancto Spiritu fecundata fide, spe, et caritate suspenditur, sicut eadem dicitur inferior vel exterior homo et caro, quando vitio quod ex carne contrahit aggravatur et ad exteriora concupiscenda exponitur.
Numérotation du verset Rm. 7,23 
marg.| Quod vitium in se recognoscens Apostolus ait: Video autem aliam legem existentem23 et agentem motu   in membris meis, id est oculis, auribus, et ceteris iuxta sensuum diversitatem,   repugnantem legi mentis mee et   captivantem me mentis motu non consensu in lege peccati. Quod quoniam dominatur dicitur lex, que etsi mentem movet, non tamen est ex mente sed ex carne. Unde supponit:   Que est in membris meis. Movet enim mentem causa vitii quod ex Adam carnis generatione per concupiscentiam facta traducitur.
23 existentem] + interl. vitio Zw58
marg.| [Augustinus] 24 Si autem anima quoque ex Adam traduceretur, eo quod anima Ade peccavit, sicut nunc in membris dicitur esse peccatum, sic etiam esset in anima.
24 marg. Zw58
marg.| Quod si esset, non se cognosceret homo nec diceret condelector legi Dei. Diligenter attende, quod supra quamvis operari malum peccato contulerit dicens: non ego operor illud sed peccatum, ilico tamen intelligentiam ad se retorquens dixit: quod habitat in me. Quod etiam exponens et dicens: hoc est in carne, addidit: mea, et post :malum adiacet: mihi, et deinde: captivantem me, et ad ultimum: in membris meis, et in precedentibus sepe et manifeste dixit: ago, facio, et adhuc in sequentibus dicet: me et ego ipse, et servio.
marg.| [Augustinus] 25 Quibus omnibus contra Manicheos, qui dicunt malum esse naturalem principium sicut et bonum et ex Deo esse animam, carnem vero ex gente tenebrarum, patenter ostendit, quod in ipsa carne non est aliena natura sed nostra. {Zw58 f. 28v } Motum namque illiciti desiderii cui non obediendo non id nos operamur sed peccatum, ideo et nos agere dicimur, quoniam non est nature vigor aliene, sed languor est nostre quo repugnante sanitati iacet semivivus in via. Igitur ego ipse, id est unus et ipse prorsus mente et carne, mente quidem iam libera servio legi Dei quia concupiscentie motibus non consentio, carne autem adhuc captiva servio legi peccati, quia mens concupiscentie vitio quod ex carne per concupiscentiam generata contraxit adhuc movetur, sic igitur ego iam in parte spiritualis, in parte vero adhuc homo, id est carnalis.
25 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,24 
marg.| Et hac captivitate miser et infelix, nolens semper vincere sed aliquando ad pacem venire, intelligens meum esse quod cecidi, non autem meum esse ut surgam, ex mentis liberate voce libera clamo:   Quis me liberabit non dico   de corpore simpliciter, sed de   corpore huius mortis ? Dicens:   Quis, magnum quemdam liberationis auctorem, et dicens:   de corpore mortis huius magnum quid esse ab ea liberari significat.
marg.| [Augustinus] 26 Solvi enim a corpore non pro magno peteret, cum etsi non festinet solvi brevis sit vita humana, et infideles qui non curant se gratia Christi solvantur ad tempus redituri in resurrectione ad corpora mortis huius, sed liberari a corpore mortis huius, [r.] 27, id est ut in resurrectione fideles habeant corpus ipsum, sed non mortis huius, tale scilicet quod nec mortale sit et nec concupiscentie motum nec vitium habeat.
26 marg. Zw58
27 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 7,25 
marg.| Maximum est quod non efficit nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum, 28 quia uno regenerationis lavacro non solum originalis reatus cum quo nascitur omnis homo, [Augustinus] 29 verum etiam reatus omnium peccatorum, quecumque cogitatione, verbo vel opere vel ante vel post lavacrum fiunt, remittitur, ne a percipienda vita eterna quicumque est30 electus impediatur.
28 [•VIII•] Hic incipit capitulum 8 marg. Zw58
29 marg. Zw58
30 Nota 2 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_7)

Notes :