Capitulum 12
Numérotation du verset
Rm. 12,1
Obsecro itaque vos,
fratres,
per misericordiam Dei, ut exhibeatis
corpora vestra
hostiam
viventem,
sanctam,
Deo placentem,
rationabile
obsequium vestrum.
Numérotation du verset
Rm. 12,2
Et nolite
conformari huic seculo,
sed reformamini
in novitate
sensus vestri,
ut probetis que sit voluntas Dei
bona,
et beneplacens1,
1 beneplacens] placens
Weber
et perfecta.
Numérotation du verset
Rm. 12,3
Dico enim
per gratiam
que data est mihi omnibus qui sunt inter vos,
non plus sapere quam oportet sapere
sed sapere ad sobrietatem,
et2 unicuique sicut Deus divisit mensuram
2 et]
om.
Weber
fidei.
Numérotation du verset
Rm. 12,4
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent.
Numérotation du verset
Rm. 12,5
Ita multi
unum corpus sumus in Christo,
singuli autem
alter alterius membra,
Numérotation du verset
Rm. 12,6
habentes autem
donationes secundum gratiam que data est nobis differentes,
sive prophetiam
secundum rationem fidei,
Numérotation du verset
Rm. 12,7
sive ministerium
in ministrando,
sive qui docet
in doctrina.
Numérotation du verset
Rm. 12,8
Qui exhortatur
in exhortando,
qui tribuit
in simplicitate,
qui preest
in sollicitudine,
qui miseretur
in hilaritate.
Numérotation du verset
Rm. 12,9
Dilectio
sine simulatione.
Odientes malum adherentes bono.
Numérotation du verset
Rm. 12,10
Caritatem fraternitatis invicem diligentes,
honore
invicem prevenientes.
Numérotation du verset
Rm. 12,11
Sollicitudine
non pigri,
spiritu ferventes
Domino servientes,
Numérotation du verset
Rm. 12,12
spe gaudentes,
in tribulatione patientes,
orationi
instantes,
Numérotation du verset
Rm. 12,13
necessitatibus sanctorum communicantes,
hospitalitatem sectantes.
Benedicite
persequentibus,
benedicite
et nolite maledicere.
Numérotation du verset
Rm. 12,15
Gaudere
cum gaudentibus,
flere cum flentibus.
Numérotation du verset
Rm. 12,16
Idipsum invicem sentientes.
Non alta sapientes
sed humilibus consentientes.
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Numérotation du verset
Rm. 12,17
Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona
non tantum coram Deo
sed etiam coram omnibus hominibus.
Numérotation du verset
Rm. 12,18
Si fieri potest, quod ex vobis est,
cum omnibus hominibus pacem habentes.
Numérotation du verset
Rm. 12,19
Non vosmetipsos defendentes, carissimi,
sed date locum ire.
Scriptum est enim :
mihi
vindictam
ego retribuam,
dicit Dominus.
Numérotation du verset
Rm. 12,20
Sed si esurierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi.
Hoc enim faciens carbones ignis
congeres super caput eius.
Numérotation du verset
Rm. 12,21
Noli vinci a malo,
sed vince in bono malum.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Rm. 12,1
marg.|
Obsecro itaque
etc. Finito tractatu quo iustitiam et salutem ex sola gratia esse ostendit et legem debere cessare1 sequitur moralis instructio, in qua maxime hoc intendit, ut alter de alterius utilitate laboret sicut in precedentibus ne alter adversus alterum superbiat. Quasi: Quandoquidem in ipso sunt omnia,
itaque per misericordiam Dei
non impero quidem tamquam subditis,
sed obsecro vos
2
fratres
ut huius3 misericordie memores ipsa corpora vestra licet repugnantia exhibeatis, id est offeratis
hostiam
etc.
1 debere - cessare]
inv. Tr2266
2 vos] + o
Tr2266
3 huius] eius
Tr2266
marg.|
[Augustinus]
4 Omne quod agitur propter Deum divinum est et dicitur sacrificium5. Unde et ipse homo Dei nomine consecratus et Deo votus6 in quantum mundo moritur ut Deo vivat sacrificium est et olim quidem hostia occidebatur, ut homines causa peccati subiecti morti ostenderentur.
5 dicitur – sacrificium]
inv. Tr2266
6 votus] votis
Tr2266
marg.|
[Ambrosius]
7 Nunc autem quoniam8 a peccato et a morte secundum animam9 sunt liberati in signum vite eterne dicit eos Apostolus:
hostiam vivam
quia non corpora perimuntur sed vitia.
Sanctam
: constantia perseverantie Deo placentem intentione.
Rationabile
10 quasi: Corpora vestra exhibete11 hostiam, tamen12 obsequium vestrum sit rationabile, id est cum discretione, [Zw58 f. 42v]ne quid nimis sed cum temperantia vestra corpora castigetis ut non nature defectu cogatur13 dissolvi, sed vitiis mori.
7
marg. Fi1633
Tr2266
Zw58
8 quoniam] + et
Tr2266
9 secundum animam] secunda
Tr2266
10 rationabile] rationale
Tr2266
11 exhibete] Augustinus marg. praem. Tr2266 ; alibi cet.
12 tamen] t<antu>m
Tr2266
13 cogatur] cogamur
Tr2266
marg.|
[Augustinus]
14 Si autem corpus quo tamquam famulo utitur anima cum eius bonus usus refertur ad Deum sacrificium est, multomagis anima sit sacrificium cum se refert ad Deum, ut igne amoris eius accensa formam concupiscentie secularis amittat eique tamquam incommutabili forme subdita reformetur. A
14
marg. Fi1633 Zw58; alibi
Tr2266
Numérotation du verset
Rm. 12,2
marg.|
Quod Apostolus consequenter adiungens ait:
Et nolite conformari huic seculo.
Hoc est quod alibi dicitur: Non concupisces.
Sed reformamini in novitate sensus vestri
vel mentis vestri. Hoc est quod alibi dicitur: Diliges Deum et proximum. Illa est generalis prohibitio, hec generalis iussio. Illa pertinet ad continentiam que est declinandum a malo, hec ad iustitiam que est bonum faciendum, sed utraque non nisi a Deo. Fit autem hec novitas de die in diem in his qui semper proficiunt et in ea que ante sunt se extendunt.
marg.|
Unde ait:
Reformamini.
Quasi: Item itemque. Vel deformati in Adam reformamini, non quod ex toto sed ex parte imaginem Dei homo amiserit. Ad hoc utique
reformamini ut
in vobis ipsis experimento
probetis que sit voluntas Dei,
probetis etiam quod bonum inter omnia que facta sunt valde bona sint et bene placitum hoc fine quo fit et perfectum post ea consummatione qua perficit. Si littera habet: que sit voluntas Dei bona et bene placens et perfecta idem est sensus. Est autem
voluntas Dei,
ut gratia sola iustificet et salvet. Hoc ut credatur beneplacitum sacrificium est et perfectum. Qui autem ex operibus cum gratia esse aliquid credit plus quam oportet sapere sapit. Quod nec in hoc nec in aliis de quibus in sequentibus monebit oportet.
Numérotation du verset
Rm. 12,3
marg.|
Per gratiam
enim
que data est mihi,
id est Apostolatus mei auctoritate quibusdam
qui sunt inter vos
et illis omnibus dico
non plus sapere quam oportet sapere;
non dico ex toto non sapere
sed sapere
quidem et hoc
ad sobrietatem,
ut scilicet non presumat quis vel incomprehensibilia investigare vel15 gratie per merita derogare vel usu et abstinentia quorumdam licitorum infirmos scandalizare vel in virtutis cuiuslibet genere excedere vel citra remanere, sed potius medium tenere. Quod est temperantia. Unde alii significantius transtulerunt: sed sapere ad temperantiam: Intemperanter namque et plus quam oportet sapere sapiunt qui vel propter castimonie virtutem prohibent nubere vel propter licitum nuptiarum usum virginitati nuptias equant vel etiam libidini dicunt nil inesse quod pudeat. Similiter et in aliis.
15
vel] in
praem. Zw58* (cancel.)
marg.|
[Augustinus]
16 Et unicuique sapere dico sicut Deus divisit mensuram fidei. Infans enim si pro viribus suis alatur crescit ut plus capere possit; si autem sue capacitatis vires excedat deficit. In evangelio legitura: «Non ad mensuram dat Deus spiritum». Sed hoc de Christo dicitur qui plenus est gratia. Ceteris autem ad mensuram dona dantur et augentur per spiritum qui ideo est in omnibus. Ex eo quoque quod ait: Deus divisit, notandum est fidem sine qua nulla bona non humano arbitrio seu merito, sed sola gratia dari. Sicut enim. Quasi: Bene dico divisit.
a Io. 3, 34.
16
marg. Fi1633 Zw58
Numérotation du verset
Rm. 12,4
marg.|
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent,
Numérotation du verset
Rm. 12,5
marg.|
ita
nos per diversas gratias
multi
sumus
unum corpus in Christo
quo mediatore adheremus Deo, qui etiam se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis unum corpus essemus et unum sacrificium [Zw58 f. 42v] per opera misericordie quibus nobis invicem subservimus.
marg.|
Unde supponit:
Singuli autem,
id est sive maior sive minor, sumus membra alterius, alii aliis invicem indigentes et invicem servientes.
Numérotation du verset
Rm. 12,6
marg.|
Que autem sint gratie ex quarum diversitate dicimur membra et qualiter nobis invicem serviamus in illis aperit dicens:
Habentes autem
etc. Quasi: Singuli sumus membra. Qualiter?
Habentes differentes donationes secundum gratiam que data est nobis,
scilicet
sive prophetiam,
Numérotation du verset
Rm. 12,7
marg.|
sive ministerium,
sive
doctrinam
et deinceps enumerat. Sed quoniam sumus alter alterius membra habeamus ea ad usum, ut si habemus prophetiam, id est occultorum revelationem habeamus eam secundum rationem, id est secundum predictam mensuram fidei eorum quibus manifestari debent occulta, ne vel imperfecta altioribus suffocetur vel adulta his quibus est perficienda frustretur. Sive habemus ministerium, habeamus in ministrando, id est non otio torpeamus sed usu ipso ministremus. Sive quis est qui docet, id est gratiam habet docendi non abscondat talentum intellectus sed usu commendet in doctrina.
Numérotation du verset
Rm. 12,8
marg.|
Sive quis est
qui exhortatur,
id est qui habet gratiam affectus movendi exhibeat
in exhortando.
Qui tribuit tribuat non in duplicitate presentis simul et future mercedis, sed in simplicitate future. Qui potest ut provideat subditis sit in sollicitudine.
Qui miseretur
compassione alicui oppresso hoc faciat
in hilaritate,
id est leto animo.
marg.|
[
Augustinus 3
]
17 Hec miseratio quotidianis etsi levioribus tamen vulneribus multis in quibus offendimus omnes quotidiana18 est medicina. Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam, quam in duobus faciendam Dominus ostendit cum dixit: date et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis, secundum quam maxime scilicet dimittendi partem dicit hoc, id est qui miseretur in hilaritate, qui iam secundum aliam dixerat: qui tribuit in simplicitate. Alioquin post illud hoc superflueret. Simpliciter ergo et hilariter omnis misericordia fieri debet, ut et simplicitas ypocrisim excludat et hilaritas spe futuri fretum ostendat.
17
marg. Fi1633 (ante
qui miseretur)
Zw58
18
quotidiana]
scrips.,
cottidiana
Zw58
Numérotation du verset
Rm. 12,9
marg.|
Dilectio
qua uniuntur dona diversa sit sine simulatione que tamen dividat inter bonum et malum, ut odientes malum sitis adherentes bono, scilicet ut nec malum amici faciat amare dilectio nec malum bonum dimittere.
Numérotation du verset
Rm. 12,10
marg.|
Hac igitur cum cetera que bona sunt dilexeritis, sitis
diligentes
maxime caritatem
fraternitatis
qua scilicet in fraterna unitate quoslibet sese
invicem
scitis diligere. Et quoniam non est fraternus amor nisi mutuis obsequiis sese preveniant, sequitur: Honore invicem se prevenientes.
Numérotation du verset
Rm. 12,11
marg.|
Sollicitudine non pigri. Quasi: solliciti corde. Unde supra: Qui potest in
sollicitudine. Non
sitis
pigri
opere quia sicut Ieremias ait: maledictus qui opera Dei facit negligenter. Ut autem pigricie frigus pellatur, sitis
spiritu ferventes
etiam si actu non potestis implere quod vultis.
marg.|
[Ambrosius]
19 Bene autem dicit:
spiritu
20
ferventes
quia Spiritus sanctus ignis est quo caritas fervet. Sed ne hoc fervore commoti passim et importune verba ingerent subposuit: Tempori, id est opportunitati servientes [Zw58 f. 43v] vel
Domino servientes
quia quod proximo impendiunt ipsi Domino.
19
marg. Fi1633 (post sententiam :
fervet.
) Zw58
20 Spiritu] om. Fi1633
Numérotation du verset
Rm. 12,12
marg.|
In his autem omnibus sola
spe
eternorum
gaudentes,
etsi pro huiusmodi mala occurrant,
in tribulatione patientes.
Et ut pati possitis dum res differtur
orationi instantes.
Numérotation du verset
Rm. 12,13
marg.|
Et quamvis rerum vestrarum damna passi tamen
necessitatibus sanctorum communicantes,
id est vestra illis communia facientes.
Hospitalitatem
exemplo Abrahe, Loth, et ceterorum qui angelos hospitio recipere meruerunt
sectantes.
Numérotation du verset
Rm. 12,14
marg.|
Benedicite
etiam
persequentibus vos,
orantes pro eis. Et repetit ut sepe, immo semper hoc faciendum doceat.
Benedicite et nolite maledicere,
id est benedictionibus nolite amaritudines aliquas admiscere. Et hec quidem omnia debetis.
Numérotation du verset
Rm. 12,15
marg.|
Preter hec autem debetis
gaudere cum gaudentibus
de profectu, debetis
flere cum flentibus
de dilatione premiorum et lapsu.
Numérotation du verset
Rm. 12,16
marg.|
Idipsum
quod alii in gaudio et fletu
invicem
sentientes. Et pro his omnibus
non alta sentientes
21 in corde,
sed humilibus consentientes
cordis similiter imitatione. Non enim ait: colloquentes, sed: consentientes, quid non fit ore. Contra hypocrita humilis sola lingua dicit se peccatum habere, cum corde per superbiam alto credat se non habere et sic presumens non condolet, sed magis exprobrat peccatoribus, quorum causam propter Deum faceret suam si consentiret humilibus.
Nolite prudentes esse apud vosmetipsos,
ut scilicet vestra prudentia vobis tantum provideatis.
21
sententientes] +
interl.
vel sapientes
Zw58
Numérotation du verset
Rm. 12,17
marg.|
Nulli malum pro malo reddentes,
sed potius bonum pro malo nec ut bonum ipsum fiat cum scandalo, sed potius
providentes bona non tantum coram Deo
in cordis secreto,
sed etiam coram omnibus hominibus
eisdem placitura ut nullum scandalizando.
Numérotation du verset
Rm. 12,18
marg.|
22 Sitis
pacem habentes cum omnibus hominibus si fieri potest.
Hoc ideo addit, ut significet hoc esse difficile, tum quia sunt quedam bona que pro quorumlibet scandalo dimitti non debent quoniam sine illis salus esse non potest, pro quibus tamen multi scandalizantur, tum quia tanta est quorumdam iniquitas, ut cum his etiam qui providendo bona coram hominibus a quibusdam licitis licenter tamen abstinent pacem habere non possint. Addit etiam: quod ex vobis est. Quasi: Si talium iniquitate merente pacem cum eis non potestis habere, saltem facite quod ad vos pertinet, ut sitis quantum ad vos etiam cum his qui oderunt pacem pacifici.
22
+ [Nota]
marg. Zw58, lin. 3
Numérotation du verset
Rm. 12,19
marg.|
[Augustinus]
23 Quid autem sit illud gratia exempli supponit:
Non vosmetipsos defendentes
vel vindicantes, carissimi, sed date locum ire, id est iudicio Dei.
23
marg. Fi1633 Zw58 (ad
Nec hoc tamen)
marg.|
Attende quod non ait: ‘nolentes vindicari’ sed:
non vindicantes
b
.
Non enim precipit, ut nolint vindicari a Domino ad quem sancti potius clamantes dicuntc: "Vindica
sanguinem nostrum
24*". Nec hoc tamen propter exsaturandum odium quia bonus nec25 odit inimicum nec de illius pena letatur. Nam et quod scriptum est
d
:
« Letabitur iustus cum viderit vindictam » ex hoc sensu accipiendum est26 ut iustus impium videns hic a Deo corripi vel in futuro damnari dicatur letari non de malo eius quem non odit, sed de iustitia Dei quem diligit.e
b vindicantes : Origenes (transl. Rufini), Ambrosius ; cf. Wordsworth.
c Cf. Apc. 6, 10.
d Ps. 57, 11.
e
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Enarrationes in Psalmos (Ps. 78) § 13-14, CCSL 39: « Illud autem quod siue eis credentibus iniquitas eorum interimitur, siue in malignitate perseuerantibus supplicium nouissimum redditur, sine scrupulo quaestionis intellegitur dictum: innotescat ante oculos nostros uindicta in nationibus. et haec quidem, ut diximus, prophetatio est, non optatio; sed propter illud quod scriptum est in apocalypsi, sub ara dei martyres ad deum clamare et dicere: quousque, domine, non uindicas
sanguinem nostrum, non est praetereundum quemadmodum accipi oporteat; ne propter exsaturandum odium credantur sancti desiderare uindictam, quod ab eorum perfectione longe abest. et tamen scriptum est: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum; manus suas lauabit in sanguine peccatoris; et apostolus ait: non uos ipsos uindicantes, carissimi, sed date locum irae; scriptum est enim: mihi uindictam, et ego retribuam, dicit dominus. nec ipse itaque praecipit ut
nolint
uindicari, sed ut non se ipsi uindicantes dent locum irae dei qui dixit: mihi uindictam, et ego retribuam ». [MM2023]
24 nostrum] nostram
Zw58 (Froehlich)
25 bonus nec]
inv. Fi1633
26
+ [r.]
marg. Zw58
marg.|
Etenim cum Dominus nos ad diligendos inimicos hortaretur, exemplum de patre proposuit qui pluit super iustos et iniustos, qui tamen in hoc seculo [Zw58 f. 43v]asperis27* corripit et pertinaces in fine damnabit. Huic ergo reservandam vindictam precipit cum ait:
Date locum ire,
id est divine corripienti28 seu damnanti29 vindicte, de qua supradicta ratione letari non est malum pro malo reddi.
Scriptum est enim.
Quasi: Date locum ire. Quod debetis.
Scriptum est enim
in Proverbiisf:
"Mihi vindictam
reservate et
ego retribuam".
Hoc autem
Dominus dicit,
et ideo qui hoc non facit Dominum ipsum contempnit. B
f
Revera : Hbr. 10, 30.
27 asperis Fi1633 (attest. Glossa magna) cum sensu] asperos Zw58
28 corripienti] corripiendi
Fi1633
29 damnanti] damnandi
Fi1633
Numérotation du verset
Rm. 12,20
marg.|
Si esurierit.
Superius dixerat non reddendum malum pro malo, hic dicit quod perfectius est scilicet reddendum bonum pro malo. Quasi: Tu quicumque non debes vindictam sumere,
sed
potius
si esurierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi,
id est in vite necessariis subveni.
Hoc enim faciens congeres carbones ignis super caput eius,
id est super mentem eius ardorem penitentie et caritatis in spiritu sancto fervorem.
Numérotation du verset
Rm. 12,21
marg.|
Quod si non penituerit,
noli
tamen
vinci a malo sed
bonitate contra illum contendens
in bono vince malum.
Hoc est salubre consilium. Nam si malum malo vincere vis adiunges te illi quem reprehendis eadem ratione reprehendendus et cum illo vincendus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_12)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_12)
Notes :