Capitulum 13
Numérotation du verset
Rm. 13,1
Omnis anima potestatibus
sublimioribus
subdita sit.
Non est enim potestas nisi a Deo.
Que autem sunt a Deo ordinate sunt.
Numérotation du verset
Rm. 13,2
Itaque qui resistit
potestati
ordinationi Dei1 resistit.
1 Dei] post potestati
Weber
Qui autem resistunt
ipsi sibi damnationem acquirunt.
Numérotation du verset
Rm. 13,3
Nam principes
non sunt timori boni operis sed mali.
Vis autem non timere
potestatem.
Bonum fac
et habebis laudem ex illa.
Numérotation du verset
Rm. 13,4
Dei enim minister est tibi in bonum.
Si autem male feceris time.
Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei,
qui male2 agit.
2 male] malum
Weber
Numérotation du verset
Rm. 13,5
Ideo necessitate subditi estote,
non solum propter iram,
sed et propter conscientiam.
Numérotation du verset
Rm. 13,6
Ideo enim et tributa prestatis.
Ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes :
Numérotation du verset
Rm. 13,7
reddite ergo3 omnibus debita.
3 ergo] om. Weber
Cui tributum
tributum,
cui vectigal
vectigal,
cui honorem
honorem,
cui timorem timorem4.
4 cui honorem...timorem]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rm. 13,8
Nemini quicquam debeatis,
nisi ut invicem diligatis.
Qui enim diligit proximum legem implevit.
Numérotation du verset
Rm. 13,9
Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices5, non concupisces et si quod est aliud mandatum,
5 non falsum...dices]
om. Weber
in hoc verbo
instauratur.
Diliges proximum tuum sicut6 te ipsum.
6 sicut] tamquam
Weber
Numérotation du verset
Rm. 13,10
Dilectio proximi7 malum non operatur.
7 proximi] proximo
Weber
Plenitudo ergo legis est dilectio.
Numérotation du verset
Rm. 13,11
Et hoc scientes tempus
quia hora est iam nos de somno
surgere.
Nunc enim
propior est
nostra salus
quam cum
credidimus.
Numérotation du verset
Rm. 13,12
Nox precessit, dies autem appropinquavit8
8 appropinquavit] appropiavit
Weber
Abiciamus ergo opera tenebrarum
et induamur
arma
lucis,
Numérotation du verset
Rm. 13,13
sicut in die honeste ambulemus.
non in comessationibus et ebrietatibus,
non in cubilibus
et impudicitiis,
non in contentione et emulatione,
Numérotation du verset
Rm. 13,14
sed induimini9
9 induimini] induite
Weber
Dominum Iesum Christum
et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Rm. 13,1
marg.|
Omnis anima
etc. Videbatur quibusdam quod mali Domini et maxime infideles bonis fidelibus non deberent dominari et quod boni bonis et1* fideles fidelibus pares esse deberent, quam superbiam Apostolus removet. Quasi: Monui ut reddatis pro malo bonum, quod perfectorum est. Tamen2
omnis anima,
id est omnis homo voluntate sit subdita secularibus sive bonis sive malis potestatibus sublimioribus, id est eo quod sublimes sunt. Et debet esse subiecta. Non est enim potestas aliqua nec bonorum nec malorum hominum sive demonum
nisi
data
a Deo.
Nullus quod vult efficit nisi data potestate sibi a Domino3*. Unde cum Pilatus dixisset Dominoa : « Nescis quia potesatem habeo crucifigere te ?», respondit Dominusb: «Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper». Et diabolus, antequam aliquid tollat4. Iob, ait Domino: «Mitte manım tuam», quod est: ‘da potestatem’. Unde etiam5 Iob non ait: Dominus dedit, diabolus abstulit, sed: «Dominus dedit, Dominus absulit»c. Hinc et sapientia dicitd:"Per me tyranni tenent terram", et Iob: : «Qui facit regnare hypocritam»‘. Sic ergo6 per potestatem a Deo diabolo datam7 et Iob probatus est, ut iustus appareret, et Petrus temptatus, ne de se presumeret, et Paulus colophizatus, ne se extolleret, et Iudas damnatus ut se suspenderet.
Que
8
autem,
quasi omnis potestas a Deo,
quecumque autem sunt a Deo ordinata sunt,
id est rationabiliter disposita.A
a Io. 19, 10.
b Io. 19, 11.
c Iob. 34, 30.
d Cf. Prv. 8, 15-16.
A
¶Codd. :
Zw58
Ed1969
= ed. Werner
Affeldt
,
Die
weltliche
Gewalt
in
der
Paulus-Exegese,
Göttingen, 1969, p. 292-294
(ex
P2580
P2581
P12028
P14441)
1
et]
om. Zw58
2
Tamen] + •XIII•
marg. Zw58
3
Domino] Deo
Zw58
4
tollat
Zw58 P2581 P12028 P14441
] tolleret
Ed1969
5
etiam]
om. Zw58
6
ergo
Zw58 P2581 P14441
] igitur
Ed1969
7
diabolo datam]
inv. Zw58
8
Que] Qui
Zw58
Numérotation du verset
Rm. 13,2
marg.|
Itaque
9
quecumque resistit potestati
vel non faciendo quod faciendum iubet, vel non ferendo patienter quod per cam a Domino sustinet,
Dei ordinationi resistit,
quod quam10 grave sit, intelligi potest ex hoc quod sequitur:
qui autem resistunt ipsi
11
sibi damnationem acquirunt.
B
B
¶Codd. :
Zw58
Ed1969
= ed. Werner
Affeldt
,
Die
weltliche
Gewalt
in
der
Paulus-Exegese,
Göttingen, 1969, p. 292-294
(ex
P2580
P2581
P12028
P14441)
9
Itaque] Ita
P12028
10
quam] quoniam
P2581
11
ipsi]
om. P2581
Numérotation du verset
Rm. 13,3
marg.|
Et merito.
Nam principes
habentes Dei imaginem ex eo quod sub uno sunt multi, qui etiam propter corrigendam vitam et adversa prohibenda creantur sive sint boni sive sint mali
non sunt timori boni operis sed mali
, id est non propter bonum opus, sed propter malum timendi sunt. Tu autem
vis non timere potestatem
[Zw58 f. 44v]quecumque sit?
Fac bonum
et non est unde timeas, immo habebis laudem ex ipsa eadem ipsa laudante te si bona est. Si autem est iniqua, etiam illa seviente habebis laudem ex ipsa, non quod ipsa laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem prebente.
Si autem male feceris, time.
Quare?
Non enim sine causa gladium portat,
sed ut malos puniat. C
Numérotation du verset
Rm. 13,4
marg.|
Dei enim minister est,
scilicet
vindex
12* constitutus a Deo in inferendam iram, id est presentem vindictam vel in ostendendam penam presenti iram futuram
ei qui male agit.
Ideoque quia scilicet Dei minister est ex necessitate, subditi estote ordinationi necessarie. D
D
¶Codd. :
Zw58
Ed1969
= ed. Werner
Affeldt
,
Die
weltliche
Gewalt
in
der
Paulus-Exegese,
Göttingen, 1969, p. 292-294 (ex
P2580
P2581
P12028
P14441)
12
scilicet vindex]
inv. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 13,5
marg.|
[Augustinus]
13
Ideoque,
quia scilicet Dei minister est, ex
necessitate subditi estote
ordinationi necessarie et
non solum propter
vitandam Dei vel principis
iram et
14
propter conscientiam,
id est ut munda sit mens, qua intelligitis quod, quamvis omnes fideles sint modo unum in fide, perfectius futuri unum in spe15*, qua, sicut est Dominum16 videbunt, tamen in hac vita, tamquam in via, quasdam distantias pro differentia gentium, conditionum, sexuum, etatum et huiusmodi aliorum Apostolis ipsis auctoribus ordinum servant, ne nomen et doctrina Domini blasphemetur. E
E
¶Codd. :
Zw58
Ed1969
= ed. Werner
Affeldt
,
Die
weltliche
Gewalt
in
der
Paulus-Exegese,
Göttingen, 1969, p. 292-294 (ex
P2580
P2581
P12028
P14441)
13
marg. Zw58
14
et] sed
Zw58
15
spe
Ed1569
] spem
P2581 P12028
, specie
perpera Zw58
16
Dominum] Deum
Zw58
Numérotation du verset
Rm. 13,6
marg.|
Ideoque,
videlicet in signum subiectionis, non modo facitis cetera, sed
et tributa prestatis.
Non ait ‘solvitis’ sed
prestatis
, tamquam reddituris, quod utique faciunt, cum pro defensione patrie pugnant vel indicia faciunt.
Ministri enim sunt Dei
17
servientes
vobis18 qualiter dictum est
in hoc
id est propter hoc
ipsum.
Vel
tributa prestatis
quod utique non est indignum. Quoniam enim potestas a Deo, quicumque potestati prestant tributa,
Ministri Dei sunt
in
hoc ipsum servientes
Deo, quod serviant19 potestati20. Et quia ipsi potentes et qui serviunt eis, ministri Dei sunt.
17
sunt Dei]
inv. Zw58
18
vobis] nobis
Zw58
19
serviant] serviunt
Zw58
20
serviant potestati
Ed1969
] serviunt potestati
Zw58,
serviunt potenti
P12028 P14441
Numérotation du verset
Rm. 13,7
marg.|
Ergo reddite omnibus debita,
quecumque scilicet
cui
imperatori debetis
tributum
quod ab ipso superate regiones solvunt21, reddite
tributum cui duci
debetis
vectigal,
id est censum de his, que sub ipso tuti vehitis, reddite
vectigal
cui sicut Domino, debetis
timorem,
reddite
timorem cui
sicut honorato vel parenti vel seni vel libero, debetis
honorem, reddite honorem
.e
e Cf. Ps.101, 27.
21
regiones solvunt]
inv. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 13,8
marg.|
Quid per singula?
Nemini quicquam debeatis nisi « ut invicem diligatis »
f.
f Io. 13, 34 ; Io. 15, 12 ; Io. 15, 17 ; 1Th. 4, 9.
marg.|
[Augustinus]
22 Cetera namque soluta non debentur. Sola vero dilectio est que semper redditur et semper debetur. Nec amittitur reddita sed multiplicatur; et sicut reddi non potest nisi habeatur, ita nec haberi potest nisi reddatur.
22
marg. Zw58
marg.|
Qui enim.
Monuit quod dilectio semper debeatur, quod ideo facit quia dilectio est plenitudo legis, id est implet legem omnibus infusa mandatis, ut cum sint decem tria pertineant ad Deum, septem ad proximum. Quasi: Semper diligite invicem.
marg.|
Qui enim diligit proximum legem implevit.
Vere.
Numérotation du verset
Rm. 13,9
marg.|
[GGP60.13.9-1]Nam hec mandata scilicet
non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces
rem proximi tui e
t si quod est aliud mandatum
factum per Moysen instauratur, id est continetur et perficitur
in hoc verbo,
id est
diliges proximum tuum sicut te ipsum.
Hoc est mandatum de quo Dominus aitg: « Mandatum novum do vobis ut diligatis [Zw58 f. 44v]invicem ». Et addidit: Sicut dilexi vos. Christus non nisi Deum dilexit in nobis nec quem habebamus, sed ut haberemus. Hoc igitur est quod unusquisque in se debet diligere, et ideo hoc solum in proximo precipitur diligere. Hic rectissimus finis quo totus impetus dilectionis currit, 64 quoniam qui diligit iniquitatem odit animam suam.
g Io. 13, 34.
marg.|
[GGP60.13.9-2]
[Augustinus]
23 Sed attendendum quod cum duo sint precepta caritatis, quia tamen nec Deus sine proximo nec proximus sine Deo diligi potest, sepe pro utroque ponitur unum ut qui diligit Deum hic cognitus est ab eo. Et alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. 24Ita et hic dictum est: Qui diligit proximum legem implevit.
23
marg. Zw58
24
Nota 3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 13,10
marg.|
Ideo autem maxime dilectionem proximi solam hic ubi de moribus agitur Apostolus commemorat quia dilectio Dei magis latet,
dilectio
vero
proximi
in quotidiana vita et moribus magis apparet, quia
dilectio proximi malum non operatur.
Et quoniam omne mandatum in dilectione impletur, ergo
dilectio est plenitudo legis.
Ideo qui contra illam facit, merito omnium reus dicitur, et nemo peccat nisi adversus illam faciat.
Numérotation du verset
Rm. 13,11
marg.|
Et hoc scientes,
scilicet quod dilectio malum non operatur, vel hoc tempus gratie scientes
abiciamus
etc. Quod debemus,
quia hora
est brevis et opportuna iam
nos surgere,
id est ut iam surgamus ad bene operandum de
somno
torporis et negligentie sive ignorantie. Nostra enim salus que nobis eterna promittitur
nunc
post baptismum quo reatus solutus est propior est quam tunc cum credidimus, scilicet quam ante baptismum. Vel
nunc: P
ost opera fidei quam post fidem sine operibus. Vel
nunc
: Cum morti sumus proximi quam ante.
Numérotation du verset
Rm. 13,12
marg.|
Et turpe est si non surrexerimus quia
nox
ignorantie et infidelitatis
precessit
,
dies
autem quo videamus fidei luce vel visuri sumus specie
appropinquavit
remissis peccatis.
Ergo abiciamus opera
mala que dicuntur
tenebrarum
, id est ignorantie vel quia tenebras amant et ducunt ad tenebras. Et tamquam ornamentum
induamur arma lucis,
id est habitum virtutum.
Numérotation du verset
Rm. 13,13
marg.|
Et
ambulemus honeste
actu earumdem exercentes nos ipsos sicut in die. Quasi: Quod decet in fidei luce que nobis presto est ex sole iustitie. Que vero sint
opera tenebrarum
que dixit abicienda supponit: Non ambulemus
in comessationibus et ebrietatibus
, id est luxuriosis conviviis. Non ambulemus in cubilibus et impudicitiis, id est pigritia dormiendi et luxuria que de nimio cibo potuque proveniunt.
Non
ambulemus
in contentione
et emulatione, ut moti invidia nobis nos invicem preferendos dicamus. Nota Romanos tangi in his.
Numérotation du verset
Rm. 13,14
marg.|
Sed
induimini Dominum Iesum Christum,
id est formam eius in omnibus. Et hac induti non perfeceritis
carnis curam
non dico ad necessitatem salutis, sed
in desideriis.
marg.|
[Augustinus]
25 Sumenda enim sunt alimenta tamquam medicamenta scilicet causa salutis, sed cum hoc fit adiungit se tamquam pedissequa periculosa iocunditas et plerumque precurrit, ut iam causa eius fiat quod causa salutis fieri debuit, etsi contingat non apparere quod satis sit moderationi valitudinis, gaudet infelix anima, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis.
25
marg. Zw58
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_13)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_13)
Notes :