Glossa media

Capitulum 11

Numérotation du verset Rm. 11,1 

Dico ergo
numquid repulit Deus
plebem suam1?
1 plebem suam] populum suum Weber
Absit.
Nam
et ego Israelita sum,
ex semine Abrae2, de3 tribu Beniamin.
2 Abrae] Abraham Weber |
3 de] om. Weber |
Numérotation du verset Rm. 11,2 

Non repulit
Deus plebem suam quam prescivit.
An nescitis quid dicit Scriptura
in Elia4
4 in Elia] post an nescitis Weber
quemadmodum interpellat
Deum
pro5
5 pro] adversus Weber
Israel :
Numérotation du verset Rm. 11,3 

Domine, prophetas tuos occiderunt,
altaria tua suffoderunt,
et ego relictus sum solus, et querunt animam meam ?
Numérotation du verset Rm. 11,4 

Sed quid dicit Scriptura illi dixisse6 divinum responsum7 ? Reliqui mihi
6 Scriptura illi dixisse] om. Weber |
7 divinum responsum] inv. Weber |
septem millia virorum,
qui non curvaverunt genua sua ante8 Baal.
8 genua sua ante] genu Weber
Numérotation du verset Rm. 11,5 

Sic ergo et in hoc tempore
reliquie secundum electionem gratie Dei9
9 Dei] om. Weber
salve fient10
10 salve fient] facte sunt Weber
Numérotation du verset Rm. 11,6 

Si autem gratia
non ex operibus,
alioquin
gratia
iam non est gratia.
Numérotation du verset Rm. 11,7 

Quid ergo ?
Quod querebat Israel,
hoc non est consecutus, electio autem consecuta est,
ceteri
vero excecati
sunt.
Numérotation du verset Rm. 11,8 

Sicut scriptum est : dedit illis Deus
spiritum
compunctionis,
oculos
ut non videant,
et aures ut non audiant
usque in hodiernum diem,
Numérotation du verset Rm. 11,9 

et David
dicit : fiat mensa eorum coram ipsis11
11 coram ipsis] om. Weber
in laqueum,
et in captionem,
et in scandalum,
et in retributionem illis.
Obscurentur oculi eorum
ne videant,
et dorsum eorum12
12 eorum] illorum Weber
semper incurva.
Numérotation du verset Rm. 11,11 

Dico ergo
numquid sic offenderunt ut caderent ?
Absit.
Sed illorum delicto salus est13 gentibus,
13 est] om. Weber
ut
illos
emulentur.
Numérotation du verset Rm. 11,12 

Quod si delictum eorum14
14 eorum] illorum Weber
divitie sunt mundi, et diminutio
eorum divitie gentium
quanto magis plenitudo eorum ?
Numérotation du verset Rm. 11,13 

Vobis enim dico
gentibus,
quamdiu
quidem ego sum gentium
apostolus
ministerium meum honorificabo,
Numérotation du verset Rm. 11,14 

si quo modo
ad emulandum
provocem
carnem meam,
et
salvos faciam
aliquos ex illis.
Numérotation du verset Rm. 11,15 

Si enim
amissio eorum
reconciliatio est mundi que
assumptio
nisi vita ex mortuis ?
Numérotation du verset Rm. 11,16 

Quod si delibatio sancta est et massa,
et si radix sancta et rami.
Numérotation du verset Rm. 11,17 

Quod si aliqui
ex ramis
fracti sunt,
tu autem
cum oleaster esses,
insertus es
in illis
et socius
radicis
et pinguedinis
olive
factus es,
Numérotation du verset Rm. 11,18 

noli
gloriari
adversus ramos.
Quod si gloriaris,
non tu radicem portas, sed radix te.
Numérotation du verset Rm. 11,19 

Dicis15 ergo
15 dicis] dices Weber
fracti sunt rami ut ego inserar.
Numérotation du verset Rm. 11,20 

Bene
propter
incredulitatem fracti sunt,
tu autem fide stas
noli altum sapere
sed time.
Numérotation du verset Rm. 11,21 

Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit
ne forte
nec tibi parcat.
Numérotation du verset Rm. 11,22 

Vide ergo
bonitatem
et severitatem Dei.
In eos quidem qui ceciderunt severitatem. In te autem bonitatem Dei
si
permanseris in bonitate
alioquin
et tu
excideris.
Numérotation du verset Rm. 11,23 

Sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur.
Potens est enim Deus
iterum inserere illos.
Numérotation du verset Rm. 11,24 

Nam si tu
ex naturali
excisus es
oleastro
et contra naturam
insertus es in bonam olivam,
quanto magis
hii secundum naturam
inserentur sue olive ?
Numérotation du verset Rm. 11,25 

Nolo enim vos ignorare, fratres,
mysterium hoc
ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cecitas ex parte
contigit in Israel,
donec plenitudo gentium intraret,
Numérotation du verset Rm. 11,26 

et sic
omnis Israel
salvus fieret,
sicut scriptum est :
veniet
ex Sion
qui eripiat
et avertat
impietatem16
16 et avertat impietatem] avertet impietates Weber
ab Iacob.
Numérotation du verset Rm. 11,27 

Et hoc
illis a me
testamentum,
cum abstulero
peccata eorum.
Numérotation du verset Rm. 11,28 

Secundum
evangelium
quidem inimici
propter vos,
secundum
electionem autem,
carissimi, propter patres.
Numérotation du verset Rm. 11,29 

Sine penitentia autem17
17 autem] enim Weber
sunt dona
et vocatio Dei.
Numérotation du verset Rm. 11,30 

Sicut enim
aliquando et vos
non credidistis Deo,
nunc autem
misericordiam consecuti estis
propter incredulitatem istorum18,
18 incredulitatem istorum] illorum incredulitatem Weber
Numérotation du verset Rm. 11,31 

ita et isti
nunc non crediderunt
in vestram misericordiam,
ut et ipsi
misericordiam
Numérotation du verset Rm. 11,32 

Conclusit enim Deus
omnia
in incredulitatem ut omnium misereatur.
Numérotation du verset Rm. 11,33 

O altitudo divitiarum
sapientie
et scientie Dei.
Quam incomprehensibilia sunt
iudicia eius
et investigabiles vie eius.
Numérotation du verset Rm. 11,34 

Quis enim cognovit
sensum Domini ?
Aut quis consiliarius eius fuit ?
Numérotation du verset Rm. 11,35 

Aut quis prior dedit illi
et retribuetur ei ?
Numérotation du verset Rm. 11,36 

Quoniam
ex ipso,
et per ipsum,
et in ipso omnia,
ipsi gloria in secula. Amen.

Capitulum 11

Numérotation du verset Rm. 11,1 
marg.| Opponens igitur sibi quod ex verbis Isaie forte videretur ait: dico etc. Quasi: Quem dixi non credentem populum nominavi. Ergo quod dixi: populum, dico in hoc forte quod Deus reppulit ex toto populum suum? Quasi: Non dico. Numquid enim reppulit hereditatem suam que est ex populo illo? Absit. Nam me et alios predestinatos non reppulit qui sumus de populo illo. Nam et ego sum Israelita ex semine Abraham, cui promissiones sunt facte, et secundum lineam generationis de tribu Beniamin.
Numérotation du verset Rm. 11,2 
marg.| Manifestum est ergo ex me, quod Deus non reppulit plebem suam quam prescivit, id est predestinavit. Sic enim debere hic accipi ex sequentibus patet.
marg.| Sequitur: An nescitis quid scriptura libri Regum   dicit in Elia, id est ubi loquitur de Elia scilicet:   An nescitis ? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel dicens:
Numérotation du verset Rm. 11,3 
marg.| Domine, prophetas tuos occiderunt. Hoc factum est sub Iezabel.   Altaria tua suffoderunt, id est a fundamento euerterunt,   et ego relictus sum solus in cultu divino   et querunt animam meam ?
Numérotation du verset Rm. 11,4 
marg.| Sed et: an nescitis, quid dicit illi divinum responsum? Reliqui etc., hoc est responsum.
marg.| Et attende quod non ait: relicta sunt mihi vel: reliquerunt mihi, sed ut reliquias non meritis operum sed gratia Dei relictas fuisse ostendat ait: Reliqui, id est per gratiam reservavi mihi septem milia virorum, quo numero omnes boni significantur, qui non curvaverunt genua ante baal Deum Achab et Iezabel.
Numérotation du verset Rm. 11,5 
marg.| Sicut ergo hoc per gratiam, sic et nunc, id est in hoc tempore gratie facilius   reliquie salve facte sunt non secundum merita, sed   secundum electionem gratie Dei.
Numérotation du verset Rm. 11,6 
marg.| Si autem gratia Dei, iam non ex operibus legis.   Alioquin, id est si ex operibus   gratia iam non est gratia sed debitum.
Numérotation du verset Rm. 11,7 
marg.| Et quandoquidem salus ex gratia non ex operibus, ergo quid restat dicendum? Hoc scilicet, quoniam   Israel non est consecutus hoc   quod querebat, id est iustitiam ex operibus,   electio autem consecuta est, id est per gratiam electi gratiam receperunt.   Ceteri vero non solum non sunt consecuti gratiam, sed etiam   excecati fuerunt per iustitiam, et ita patet quod Isaias secundam partem dixit populum non credentem. Quod autem   excecati fuerint, eiusdem auctoritate Isaie demonstrat dicens:
Numérotation du verset Rm. 11,8 
marg.| [Zw58 f. 39v] Sicut scriptum est in Isaia propheta quamvis aliis verbis:   Dedit illis Deus spiritum male   compunctionis, qua sepe fit ut etiam bonum dicpliceat sicut phariseis doctrina Christi. Dedit etiam   oculos, sed   ut non videant, aures, sed ut non audiant, id est rationem qua tamen nec per se nec alio docente intelligerent. Hec autem eorum cecitas durat usque in hodiernum diem, id est dum dici poterit dies hodiernus.
Numérotation du verset Rm. 11,9 
marg.| [Augustinus] 1 Et David dicita: Mensa eorum qua mihi obtulerunt per se ipsos acetum que dicitur fuisse coram ipsis, quia iniquitatem noverunt et in ea perstiterunt fiat in laqueum etc., ut scilicet iniquitas eorum eos impediat et teneat et hoc causa sit scandali et pene eterne.
a Ps. 68, 23.
1 marg. Zw58
marg.| Vel mensam vocat Scripturam, que intelligentibus est panis refectionis que quantum ad carnales observantias in quibus delectantur est coram ipsis. Vel ideo coram ipsis, quia si rationem vellent attendere possent intelligere. Hec igitur facta est Iudeis in laqueum quo caperentur et in captionem ut caperentur. [ Nota 4 ] 2 Quod utique factum est cum ipsi secuti litteram sub eius figura spiritalem esse intelligentiam ceci minime crediderunt, et sic facta est in scandalum, ut zelo eius in Christum et suos tamquam contrarios legi surgerent et in retributionem, ut tamquam ipsa iudice teste damnentur.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,10 
marg.| [Augustinus] 3 Oculi rationis   eorum obscurentur ne videant se peccare   et dorsum liberi arbitrii   eorum semper incurva b   . Hoc erat consequens: Quia namque desierunt superna cognoscere necesse est ut de inferioribus cogitent causa male voluntatis sue, qua quamvis intelligerent tamen dicebant:
b Ps. 68, 24.
3 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 4 Nescimus quid loquitur, et: demonium habet, curvati et excecati, ne viam veritatis possint aspicere. Quicumque enim eum intellexisset qua credere noluit id debet consequi quod vult ne scilicet de cetero possit credere. In voluntate ergo sua adiuti sunt, ut quia quod sciebant verum dicebant esse falsum de cetero non intelligerent quod est verum. Sunt autem aliqui qui non per male voluntatis invidiam, sed errore paternas emulando traditiones cecantur ad tempus, sic tamen ut admissis gentibus ad promissionem eorum ipsa emulatione qua gentibus invident revertantur ad fidem.
4 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,11 
marg.| Unde supponit: Dico ergo. Quasi: Auctoritate prophetarum Iudeos dico datos in laqueum et captionem et scandalumc. Hoc ergo dicendo num dico quod sic offenderunt, ut casu5 inutili et irreparabili caderent? Quasi: Non dico.  Numquid enim   sic offenderunt ut inutiliter et6 irreparabiliter   caderent? Absit. Sed potius utiliter.
c Cf. Ps. 68, 23.
5 + [r.] marg. Zw58 (« do not know how the marginal abbreviation" r ." is to be expanded ». (K. Froehlich, Introductio, p. vii, note 18).
6 et] iter Zw58
marg.| [Augustinus] 7 Nam illorum delicto quo ceci dominum occiderent et post predicantibus Apostolis verbum Dei reppulerunt salus est gentibus, quia et Apostoli ad ipsas conversi eas docuerunt, et Iudei pro peccato suo per mundum divisi illius testimonio doctores scilicet earumdem non finxisse prophetias de Christo, quod etiam adhoc valet, ut ipsi Iudei illos gentiles tracti zelo legis et patrum emulentur et per hoc nunc paulatim circa finem seculi plenius eosdem in fide Christi sequentur.
7 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,12 
marg.| Quod si delictum eorum quo Dominum [Zw58 f. 39v] occiderunt vel verbum reppulerunt   sunt divitie mundi, et diminutio eorum, id est pauci offendentes vel pauci de eis interim conversi sunt   divitie gentium nunc ad fidem venientium, quantomagis erit   divitie gentium plenitudo eorum in fide [superscript vel in fine] convertendorum? Ecce ostendit casum eorum et utilem et reparabilem. Quasi vero quis dicat: poteruntne converti? ait: Poterunt. Et hoc sciens provoco carnem meam, id est Iudeos mihi carne coniunctos ad emulandum gentiles in fide. Si quis autem ad me Apostolum gentium hoc minime pertinere dicat, respondeo pertinere usque ad eo quod in hoc Apostolatum quem in gentibus habeo honorifico.
Numérotation du verset Rm. 11,13 
XXXVII
marg.| Vobis enim gentibus dico, quod   quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus et non Iudeorum, tamen   honorificabo ministerium meum,
Numérotation du verset Rm. 11,14 
marg.| si quomodo provocem carnem meam ad emulandum vos in fide. Et ut in eo ministerio salvos faciam saltem aliquos ex illis, que illorum salus magne futura est utilitati.
Numérotation du verset Rm. 11,15 
marg.| Si enim amissio per cecitatem quorumdam eorum   est reconciliatio mundi, que erit   assumptio reliquorum   nisi vita ex mortuis? Quasi: Tunc gentes plenius et mirabiliter convertentur. Quod autem Iudei possint assumi ad reprimendam superbiam quorumdam gentilium forte dicentium totum genus esse damnatum probat per nature similitudinem ita.
Numérotation du verset Rm. 11,16 
marg.| Quod si delibatio sancta est, id est pauci de illis ut Apostoli ad fidem assumpti,   et massa sancta est naturaliter ita ut de eodem genere alii quoque possint assumi.   Delibatio dicitur ex aliqua massa ut cibus vel potus parva ad experimentum tocius assumptio.   Etsi radix sancta, id est patriarche ex quibus secundum carnem Israeliticus populus,   et rami iuxta nature similitudinem sancti, id est de illius radicis arbore plurimi quoque possunt assumi.
Numérotation du verset Rm. 11,17 
marg.| Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, id est si blasphemi et impii populi illius reprobati sunt a benedictione, per quam ex eadem arbore oliva creata, id est boni processerunt, tu autem, o gentilis, cum esses oleaster naturali sterilitate et amaritudine, insertus es in illis, id est loco illorum aliena operatione coniunctus et contra naturam, qua bona arbor in non bonam inseritur, factus es socius radicis patriarcharum et pinguedinis olive Apostolorum, qui pre ceteris habent spiritum, id est non bona in bonam inserta, sic ut feras bacas non surculi sed radicis.
Numérotation du verset Rm. 11,18 
marg.| Noli adversus ramos stantes vel fractos   gloriari, id est malis aliorum insultare. Putata est enim oliva, non amputata. Quodsi gloriaris dicitur tibi, quod non tu portas radicem, sed radix portat te, id est nihil a te habet populus ille, sed tu fidei auctoritatem ex radicis eorum habes origine.
Numérotation du verset Rm. 11,19 
marg.| Dicis ergo: fracti sunt rami, ut ego inserar; bene dicis, sed quod apponis: ut ego inserar adiunctio est, non causa.
Numérotation du verset Rm. 11,20 
marg.| [Augustinus] 8 Si enim causam queras, ecce propter incredulitatem suam   fracti sunt, non propter te. Quoniam enim Christus in illa sive radice sive arbore semper predicatus est et ideo qui in illum venientem   non crediderunt inde sunt fracti. Qui vero   crediderunt, inserti sunt ibi. Unde: Tu autem fide stas, id est non [Zw58 f. 40v] tuo merito sed Dei beneficio. Et ideo noli altum sapere, id est superbire, sed casto timore time non scilicet ne incidas in supplicium, sed ne amittas tante gratie beneficium.
8 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,21 
marg.| Si enim Deus non pepercit ramis prerogativa patrum quibus promissio facta est quodammodo   naturalibus timendum est,   ne forte quasi quod potest contingere ut   nec tibi alieno   parcat.
Numérotation du verset Rm. 11,22 
marg.| Et quoniam tu fide stas et illi propter incredulitatem fracti sunt, ergo vide bonitatem et severitatem Dei et per utrumque disce humiliari! In eos quidem qui ceciderunt severitatem districte iudicandi, in te autem bonitatem beneficii conferendi,   si tamen in bonitate   permanseris totum Domino tribuendi. Alioquin, id est nisi permanseris et tu sicut illi excideris a sancta radice.
Numérotation du verset Rm. 11,23 
marg.| Sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur et ideo non sunt despiciendi.   Potens est enim Deus illos iterum inserere. Vere.
Numérotation du verset Rm. 11,24 
marg.| Si enim   tu ex naturali excisus es oleastro, hoc est sterilium gentium ritibus   et contra naturam insertus es in bonam olivam, id est per fidem patriarchis unitus, quantomagis hii secundum naturam nunc paulatim tandem plene inserentur sue olive, id est unientur fidei patrum suorum?
marg.| [Augustinus] 9 Attende quod Deus omnium conditor naturarum nihil contra naturam facit. Id enim cuique est naturale quod ille facit a quo omnis ordo et modus et numerus. Tamen non incongrue dicitur facere contra naturam cum facit contra consuetudinem nature, scilicet ut quod oleaster insertus in olea10 non oleastri fert bacas, sed olee.
9 marg. Zw58
10 olea] oliva Pi125
Numérotation du verset Rm. 11,25 
XXXVIII
marg.| Nolo enim. Quasi: Hii secundum naturam inserentur sue olive. Hoc enim fine fracti sunt ut ducti emulatione gentium iterum inserantur. Et,   o fratres, nolo vos ignorare, id est nolo quod vos ignoretis   hoc mysterium, quod ideo et voco mysterium et nolo vos ignorare,   ut non sitis sapientes vobismetipsis .
marg.| [ Nota8 +Samech. ] 11 Sibi sapientes dicuntur qui vel ubi non subpeditat ratio fide volunt esse contenti, sed ingenii confidentia querunt rationem eorum que rationis locus non continet, vel ubi intelligendi facultatem ipsa ratio ministrat eius non insistunt vestigiis, immo sue voluntatis impetu eam pretereuntes de dictorum seu etiam factorum intelligentia que tamen de loco rationis esset sumenda, precipitanter diffiniunt. Qui cecitas. Quod illud mysterium sit, quod eos ignorare non vult, dicit quia scilicet cecitas non utique naturalis, sed culpa eorum contigit in Israel, nec quia ceci sunt omnes sed ex parte dico cecitas ideo facta et tam diu duratura, donec plenitudo gentium intraret ad fidem.
11 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,26 
marg.| Et sic omnis Israel emulatione gentium tractus Helya et Enoch predicantibus   salvus fieret sicut scriptum est in Isaia:
marg.| [Augustinus] 12 Veniet secundum carnem   ex Sion, id est ex Iudeis,   qui nunc interim vi quadam   eripiat, dum pauci convertuntur et in fine facile avertat ab Iacob, id est Apostolo Iudeorum impietatem legalis cultus qui ab adventu Christi est impietas
12 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,27 
marg.| et hoc testamentum, id est hec promissio sit illis a me. Quod implebitur   cum abstulero ab illis remissione [Zw58 f. 40v] gratuita   peccata eorum secundum evangelium. Concludit ex predictis. Quasi: Quandoquidem et cecitas contigit et avelrtetur impietas ergo secundum alios et alios et inimici sunt et carissimi.
Numérotation du verset Rm. 11,28 
marg.| [Augustinus] 13 Sed inimici quidem secundum evangelium propter vos etc. Sunt quidem inimici ex se quoniam est in potestate malorum peccare. Ut autem hoc vel hoc illa malitia faciant non est in eorum potestate, sed Domino sapienter omnia disponente et bene utente etiam malis fit hoc, ut cum illi faciunt etiam contra voluntatem Dei per hoc ipsum non impleatur nisi voluntas Dei. Unde dicuntur inimici secundum evangelium, quia scilicet eorum inimicitia evangelio proficit. Tanta quippe ab inimicis Iudeis fieri predestinavit consilium Dei, quanta necessaria fuerant evangelio propter nos. Secundum electionem autem sunt carissimi propter patres, id est ut promissiones facte patribus impleantur. Nam Israel quod querebat non est consecutus, unde ait: inimici propter vos. Electio autem consecuta est. Unde ait: carissimi propter patres hii vocati sunt, non ea vocatione de qua dictum est: multi vocati, sed ea qua vocantur electi qui non quia credunt vocantur, sed omnes potius vocantur ut credant. Qui et omnes docibiles Dei ad filium veniunt sicut ipse ait: Omnis qui didicit a patre venit ad me.
13 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,29 
marg.| Unde supponit: Dona enim   et vocatio Dei quam nullius meritum prevenit sunt   sine penitentia, id est sine immutatione stabiliter fixa. Istorum nemo perit sicut ipse ait: Omne quod dat mihi pater non perdidi ex eo quicquam. Quisquis vero perit inde non erat. Unde Ioannes in epistola: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis.
marg.| [Ambrosius] 14 Sine penitentia sunt dona Dei, quia gratia Dei in baptismate non querit gemitum neque planctum aut aliquod opus nisi sola ex corde professionem. Hoc dicit ideo ne quis putet illos misericordiam non posse accipere quos non videt dolere. Quamvis enim gravia peccata ad veniam non pertineant nisi fletu et gemitu, tamen inter primordia fidei hec non requiruntur.
14 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,30 
marg.| Sicut enim. Quasi: Potestne fieri ut impietas avelrtatur a Iacob? Potest utique quoniam et agentibus potuit, quod ait ita: Sicut enim et vos gentes non credidistis Deo aliquando, id est per multum tempus, nunc autem consecuti estis non nature debitum sed misericordiam, qua data est humilibus fidei gratia, et hoc propter incredulitatem illorum, qua ipsi discipulos expulerunt qui ideo conversi sunt ad gentes,
Numérotation du verset Rm. 11,31 
marg.| ita et isti, id est Iudei,   non crediderunt in vestram misericordiam, id est non habuerunt fidei gratiam, ut et ipsi humiliati consequantur eamdem misericordiam. Et bene utique prius sunt infideles quam credant. Ad hoc enim Deus conclusit, id est subtracta gratia concludi permisit in incredulitate omnia, id est Iudeos et gentes, ut misereatur omnium, id est Iudeorum et gentium. Sic enim intelligendum est quod ait: omnium, non quod nullum hominem sit damnaturus. O altitudo etc.
Numérotation du verset Rm. 11,32 
marg.| [Augustinus] 15 Mire profunditatis sententiam dixerat quod scilicet conclusit Deus omnia in incredulitate ut omnium misereatur. Ad discutiendam vero iudiciorum [Zw58 f. 41v] eius hanc iustitiam quia concludit in incredulitate seu gratiam, qua nullis precedentibus meritis miseretur, ratio humana non sufficit. Nec tam movet nos quod gratia prestatur indignis quam quod eque indignis aliis denegatur.
15 marg. Zw58
Numérotation du verset Rm. 11,33 
XXXIX
marg.| Huius ergo profunditatis horrore veluti percussus et expauescens Apostolus exclamat et ait: O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei. Sapientia de spiritualibus, scientia de ceteris hic intelligitur. In utraque dives et altus dicitur Deus. Dives quoniam in ipso plena ars omnium rationum qua omnia novit, et cum decedunt vel succedunt tempora scientie Dei tamen non decedit vel succedit aliquid. Altus vero quoniam etsi quibusdam intelligere aliqua nulli tamen omnia nec aliquid secundum suarum plenitudinem rationum comprehendere datum est.
marg.| Unde sequitur: Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius. Iudicia possunt intelligi dispositiones quorumlibet quas intelligere possumus ex eo quod in genesi dicitur: « Fiat lux »d. Vie dispositionum ipsarum exhibitiones quibus queque in suo genere fecit Deus. Quas intelligere possumus ex eo quod ibidem supponitur: « Et factum est ita »e. Que ideo vie dicuntur quoniam exhibitio dispositionem quasi ducit, ut quidlibet sui generis esse accipiat.
d Gn. 1, 3.
e Gn. 1, 7 ; Gn. 1, 9; Gn. 1, 11 ; Gn. 1, 15 ; Gn. 1, 30.
Numérotation du verset Rm. 11,34 
marg.| Has autem dispositiones et exhibitiones probat esse investigabiles utens verbis Isaie ita: Quis enim cognovit sensum Domini in disponendis,   aut quis fuit consiliarius eius in exhibendis? Vel melius quantum ad presentem locum iudicia dicuntur quod subtracta gratia quosdam ut non credant Deus occulto iudicio excecat. Vie vero16 dicuntur ille de quibus in Psalmo: « Universe vie Domini misericordia et veritas17 ». Que hoc loco ideo dicuntur vie, quia vasa ire sustinet in multa patientia volens ostendere iram suam in ipsa vasa ire et gloriam suam in vasa misericordie, quod tamen sensus humanus non capit. Quis enim cognovit hunc sensum Domini quod ad hec ostendenda hec fecerit, aut quis fuit consiliarius eius, id est cuius consilio omnia in incredulitate conclusit ut omnium misereatur et hunc potius quam illum damnet aut liberet ?
16 vero] om. Cas235
17 veritas] + lac. super ras. (1,5 lin.) Cas235
Numérotation du verset Rm. 11,35 
marg.| Aut si de meritis agitur,   quis prior dedit illi et retribuetur ei? Nullus.
Numérotation du verset Rm. 11,36 
marg.| Quoniam omnia non dico peccata que nascuntur ex voluntate peccantium et naturam vitiant, sed omnia que naturaliter fiunt sunt   ex ipso et per ipsum et in ipso. Sola enim gratia nos cum nondum essemus predestinavit, avelrsos vocavit, impios iustificavit, terrenos glorificavit. Ne igitur simus ingrati dicamus quod sequitur:   Ipsi gloria in secula. Amen.
marg.| Nota quod non ait ‘de ipso omnia’ sed ex ipso. Creata namque ex ipso sunt quoniam opus eius sunt, sed non sunt de ipso, hoc est de substantia eius. Filius autem per quem illa sunt et spiritus sanctus in quo consistunt non solum ex ipso sed et de ipso, id est de substantia eius, neuter tamen vel decisus a plenitudine vel decedens a singularitate substantie eius, sed plenitudine substantie totus eiusdemque singularitate unus Deus prorsus ideo cum ipso. Unde quamvis personarum trinitatem insinuans verba diviserit [Zw58 f. 41v] dicens:   ex ipso, per ipsum, in ipso, tamen uno pronomine singulari unam trium personarum singularem substantiam debere intelligi demonstravit, maxime cum postea non nisi semel et singulariter subposuerit ipsi significationem sine dubio ad intelligendam unam substantiam dirigens.
marg.| Illud quoque vigilanter attende, ne quia patrem volens intelligi dixit: ex ipso intelligas sic ex patre esse omnia, ut neges esse ex filio vel ex spiritu sancto. Qui forte error surrepere posset ex eo quod filium volens intelligi non ait: ex quo, sed: per quem, et spiritum sanctum volens intelligi non ait: ex quo, sed: in quo, tamquam scilicet auctoritas qua ex patre sunt omnia ita sit patris quod neque filii neque spiritus sancti. Et est quidem in Patre auctoritas, in Filio vero nativitas, in Spiritu sancto, Patris Filiique communitas. Sed Pater non habet patrem et ideo auctoritas que in eo est non est ex aliquo.
marg.| [Augustinus] 18 Quoniam vero Filius nativitate est Patris imago perfecta implens illum cuius imago est, coequatur eidem, non ille imagini sue, et ideo quecumque est in filio auctoritas ex eo est cui ipse perfectione imaginis coequatur. In Spiritu sancto vero qui non solum ex Patre sed etiam ex filio procedit ut amborum non filius sed concordia sit, que inest auctoritas non nisi ex Patre et Filio, ex quibus procedit, est. Hoc ergo Apostolus volens intelligi ait: Ex quo omnia. Nam sicut dictum est auctoritas omnis in patre de nullo et quecumque in filio non nisi ex patre et que in spiritu sancto non nisi ex Patre et Filio. Nam in Patre unitas, in Filio equalitas, in Spiritu sancto unitatis equalitatisque concordia. Et tamen hec tria unum omnia propter patrem, equalia omnia propter filium, connexa omnia propter spiritum sanctum. Huius trinitatis in creatura quomodo dignum est apparet vestigium. Nam omnia, que arte divina facta sunt, et unitatem quandam et speciem et ordinem in se ostendunt. Nam quicquid est et unum aliquid est sicut sunt nature corporum et ingenia animarum, et specie formatur ut corpora figuris et qualitatibus et anime artibus, et ordinem petit vel tenet ut corpora ponderibus et collocationibus et anime delectationibus, quorum omnium in trinitate est summa origo, perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio. Nam eternitas in patre, species in imagine, usus in munere: Unum principium ad quod recurrimus, una forma quam sequimur, una gratia qua reconciliamur.19 Itaque creatorem per ea que facta sunt conspicientes digne confitemur, quod unus Deus pater ex quo omnia, unus unigenitus Christus per quem omnia, unum in omnibus donum spiritus in quo omnia. Ipsi secundum substantiam uni singulariter sit gloria in secula. Amen.
18 Augustinus marg. Zw58 ] Intellige Fi1633
19 Hic incipit Rm. 12 marg. [•XII•] Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_11)

Notes :