Capitulum 6
Numérotation du verset
Rm. 6,1
Quid ergo dicemus ? Permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
Numérotation du verset
Rm. 6,2
Absit.
Qui
enim
mortui sumus peccato,
quomodo
adhuc
vivemus in illo ?
Numérotation du verset
Rm. 6,3
An ignoratis, fratres1,
1 fratres]
om. Weber
quia quicumque
baptizati sumus
in Christo Iesu,
in morte
ipsius baptizati sumus ?
Numérotation du verset
Rm. 6,4
Consepulti enim sumus cum illo
per baptismum
in mortem,
ut quomodo
Christus surrexit2 a mortuis
2 Christus surrexit]
inv. Weber
per gloriam Patris,
ita
et nos
in novitate vite
ambulemus.
Numérotation du verset
Rm. 6,5
Si enim
complantati facti sumus
similitudini mortis eius,
simul
et resurrectionis
erimus.
Numérotation du verset
Rm. 6,6
Hoc scientes,
quia vetus homo
noster
simul
crucifixus est
ut destruatur
corpus peccati,
ut
ultra non serviamus peccato.
Numérotation du verset
Rm. 6,7
Qui enim mortuus est,
iustificatus est a peccato.
Numérotation du verset
Rm. 6,8
Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus quia simul et3 vivemus cum illo4
3 et] etiam
Weber
|
4 illo] Christo
Weber
|
Numérotation du verset
Rm. 6,9
Scientes quod Christus resurgens5 ex
5 resurgens] surgens
Weber
mortuis,
iam
non moritur,
mors illi ultra non dominabitur.
Numérotation du verset
Rm. 6,10
Quod enim mortuus est
peccato,
mortuus est semel.
Quod autem vivit, vivit Deo.
Numérotation du verset
Rm. 6,11
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato,
viventes autem
Deo
in Christo Iesu Domino nostro6.
6 Domino nostro]
om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 6,12
Non ergo regnet
peccatum
in vestro
mortali corpore,
ut obediatis
concupiscentiis eius.
Numérotation du verset
Rm. 6,13
Sed neque exhibeatis
corpora7
7 corpora] membra
Weber
vestra arma iniquitatis
peccato,
sed exhibete
vos Deo
tamquam ex mortuis
viventes,
et membra vestra
arma iustitie Deo.
Numérotation du verset
Rm. 6,14
Peccatum enim vobis non dominabitur.
Non enim sub lege estis
sed sub gratia.
Numérotation du verset
Rm. 6,15
Quid ergo ?
Peccabimus8,
8 Peccabimus] peccavimus
Weber
quoniam non sumus sub lege
sed sub gratia ? Absit.
Numérotation du verset
Rm. 6,16
An9 nescitis quoniam
9 An]
om.
Weber
cui exhibetis
vos servos
ad obediendum,
servi estis eius
cui obeditis,
sive peccati
ad mortem10,
10 ad mortem]
om. Weber
sive obeditionis ad iustitiam.
Numérotation du verset
Rm. 6,17
Gratias autem Deo,
quod fuistis
servi peccati, obedistis
autem
ex corde
in eam formam
doctrine
in quam11
11 quam] qua
Weber
traditi estis.
Numérotation du verset
Rm. 6,18
Liberati autem
a peccato
servi facti estis iustitie.
Numérotation du verset
Rm. 6,19
Humanum dico
propter infirmitatem
carnis vestre.
Sicut enim
exhibuistis
membra vestra
servire
immunditie
et iniquitati
ad iniquitatem,
ita
nunc
exhibete
membra vestra
servire
iustitie
in sanctificationem.
Numérotation du verset
Rm. 6,20
Cum enim servi essetis peccati,
liberi fuistis iustitie.
Quem ergo fructum habuistis tunc,
in illis12
12 in illis]
om. Weber
in quibus
nunc erubescitis ?
Nam finis illorum
mors est.
Numérotation du verset
Rm. 6,22
Nunc vero
liberati a peccato,
servi autem
facti Deo,
habetis
fructum vestrum
in sanctificationem,
finem vero
vitam eternam.
Numérotation du verset
Rm. 6,23
Stipendia enim peccati
mors,
gratia autem Dei
vita eterna
in
Christo Iesu Domino nostro.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Rm. 6,1
marg.|
[GME60.6.1]
Quid ergo
1 etc. Vidit Apostolus a perversis perverse posse accipi quod dixerat: ubi abundavit delictum superabundavit gratia, tamquam scilicet dixerit propter abundantiam gratie prodesse peccatum. Quod ipse sibi opponens ait: Quid ergo dicemus? Scilicet dicemus, quod permanebimus in peccato, ut gratia abundet, sicut nos dicere quidam estimantur?
1
Incipit Rm.
6 (Quid ergo)
P12028
Numérotation du verset
Rm. 6,2
marg.|
[GME60.6.2-1]
Absit
. Si enim mortui sumus peccato, ut iam per Dei gratiam liberatis a peccato nobis non dominetur peccatum, quomodo adhuc post tantum beneficium vivemus in illo et reddemus vires hosti?
marg.|
[GME60.6.2-2]
[Augustinus]
2 Cum enim nunc prestiterit gratia, ut moriamur peccato, ipsi gratie invenitur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato per quam mortuus est peccato. Sic itaque in predictis verbis quibus dixit Apostolus: ubi abundavit delictum etc. non peccata sed gratiam laudat, sicut qui laudat beneficium medicine non morbos commendat sed potius vituperat, et ideo non peccantis merito sed subvenientis auxilio ubi abundavit delictum superabundavit gratia.
2
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 6,3
XIX
XIX
marg.|
[GME60.6.3]
An ignoratis,
etc. Mortem qua peccato mortui dicimur, et etiam vitam qua nunc iustitia et post eternaliter victuri sumus cum Christo in passione et resurrectione Christi mystice demonstratam ostendit. Quasi: Vere mortui sumus peccato quia in baptismo, quod ait ita: An ignoratis quia quicumque, id est cuiuscumque conditionis baptizati, id est purificati sumus non in Ioanne, sed in Christo Iesu, id est in institutione vel operatione Christi, qui vere baptizat, baptizati sumus in morte ipsius, id est in morte ipsius nos purificante? Vel in morte, id est ad similitudinem mortis eius, ut scilicet, sicut ille mortuus est semel et semper vivit, ita nos semel mortui malo semper vivamus bono.
Numérotation du verset
Rm. 6,4
marg.|
[GME60.6.4-1]
Consepulti enim.
Quasi: Vere in morte ipsius baptizati, quia etiam consepulti sumus fide cum illo, id est ad similitudinem eius ducti per baptismum in mortem, id est in peccatorum abolitionem.
marg.|
[GME60.6.4-2] Attende quod non ait ‘sepultura figurata est per baptismum’ sed:
consepulti sumus per baptismum,
rei scilicet sacramentum eiusdem rei vocabulo nuncupans. Recte utique.
marg.|
[GME60.6.4-3]
[Augustinus]
3 Sic enim et Christus semel immolatus tamen in sacramento omni die immolari dicitur, et sacramentum fidei dicitur fides, et parvuli qui fidei nondum habent affectum fideles. Quoniam ergo sicut in cruce Christi dolor confessorum, sic in sepultura quies figuratur absolutorum, quamvis abolitio peccatorum nondum in nobis qui renovamur de die in die perfecta sit et nondum perfecte quiescamus, qui exspectantes redemptionem corporis nostri adhuc ingemiscimus, [Zw58 f. 22v] tamen recte in sacramento abolitionis. Et quietis future iam commortui dicimur et consepulti, ut quomodo surrexit Christus non inter mortuos, sed longe a mortuis remotus, et hoc per gloriam patris, id est potentia verbi vel simpliciter ad gloriam Dei, ita firmiter et nos surgentes a vitiis ad bona opera ambulemus de bono in melius, spe et sacramento iam positi in novitate vite. Vere.
3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 6,5
marg.|
[GME60.6.5] Si enim iuxta similitudinem arboris firmiter radicate nos a veteri ritu remoti facti sumus a Deo
complantati
, id est firmiter herentes
similitudini mortis eius,
simul erimus facti
complantati
et similitudini resurrectionis eius,
Numérotation du verset
Rm. 6,6
marg.|
[GME60.6.6]
[Augustinus]
4
scientes quia
vetus homo noster, mortalitas scilicet et peccatum, que in nobis sunt pena maledicti primi parentis, simul cum carne Christi qui penam illam suscepit et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum crucifixus est nostre mortalitatis atque peccati tunc figura pendente, ut destruatur corpus peccati, id est totum peccatum, non utique ut innata concupiscentia carne vivente absumatur et non sit, [Augustinus]
5 sed ut non obsit mortuo que inerat vivo et quicquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est6, cum eidem concupiscentie subiecta mente serviret, totum aboleatur et velut factum non fuerit habeatur. Ipso vero iam solvto reatu maneat in certamine quo castigantes corpus nostrum servituti subicimus, ut ultra non serviamus peccato. Neque vero nos peccato mortui debemus ultra servire peccato.
4
marg. Zw58
5
marg. Zw58
6
+ Nota 3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 6,7
marg.|
[GME60.6.7]
[Augustinus]
7 Quicumque enim
mortuus est, iustificatus,
id est iustus et liber factus est
a peccato.
7
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 6,8
marg.|
[GME60.6.8]
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
id est eternaliter manentes cum illo.
Numérotation du verset
Rm. 6,9
marg.|
[GME60.6.9] Quali autem vita supponit:
Scientes quod Christus surgens a mortuis iam
post hac
non moritur
corporis et anime dissolutione,
mors illi ultra non dominabitur
aliqua passione.
Numérotation du verset
Rm. 6,10
marg.|
[GME60.6.10]
Quod enim mortuus est peccato
tollendo vel
peccato
, id est carni [Augustinus]
8 in qua non peccatum, sed similitudo peccati,
mortuus est semel.
Una enim mors peccato tollendo suffecit.
Quod autem vivit, vivit Deo.
Sicut vita Dei patris nullam inquietudinem recipit, ita nec vita Christi.
8
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 6,11
marg.|
[GME60.6.11-1]
Ita et vos
etc. Superius ad ostendendum quod non est permanendum in peccato dixit:
Si mortui sumus peccato,
quomodo etc. Ut etiam9 mortuos peccato ostenderet subiecit:
9
ut etiam] et ut
Fi1633
marg.|
[GME60.6.11-2]
[Augustinus]
10
An ignoratis
a etc. Hoc igitur ostenso locum istum sicut ceperat concludit et ait:
Ita et vos
quicumque, vel vos Romani,
existimate vos mortuos peccato
semel ad depositionem vetustatis iuxta figuram crucis et sepulture Christi, ut scilicet in vobis peccati non iteretur vetustas. Attendendum enim quod Christus qui vixerat vetus [Zw58 f. 23v] homo secundum penam, scilicet famem, sitim et huiusmodi hoc modo vetustatem deposuit et finivit, ut dolorem crucis sustinens sic haberet membra distenta et confixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit humanis subtractus aspectibus, hac figura exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore penitentie deponamus. Membra per continentiam fixa sint, ne ad priora redeant. A quibus etiam ita perfecte quiescamus, ut eorum nec memoria habeatur. Hoc enim sicut dictum est a nobis Dominus in sacramento passionis exigit, immo facit.
a Rm. 6, 3 ; Rm. 7, 1.
10
marg. Zw58
marg.|
[GME60.6.11-3]
[Augustinus]
11 Quicquid enim gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione et etiam ascensione, in sedem ad dexteram Patris ita gestum es ut his rebus mystice non tantum dictis sed etiam gestis vita christiana que hic geritur configuraretur. Unde Apostolus mortis et resurrectionis Christi sacramenta ad rem figuratam adducens ait:
Ita et vos existimate
ex sacramentorum figura discentes
vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo,
nunc vita virtutum et in futuro vita beata, et hoc non nisi
in Christo Iesu Domino nostro,
id est eius ope. Nam alibi nulla spes.A
11
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 6,12
XX
XX
marg.|
[GME60.6.12-1]
Non ergo
etc. Tractationi sue qua ex gratia salutem esse demonstrat moralem ammonitionem interserit. Et quoniam dixit mortuos esse peccato sine quo tamen esse non possumus, determinat a quibus maxime caveamus ut, scilicet, nec obediamus concupiscentie nec eam membris nostris armemus quasi mortui estis peccato. Ergo
peccatum
etsi necessario est in membris vestris vitio et motu12 desideriorum, non tamen regnet in corpore quamvis
mortali,
tamen iam quodammodo vestro per gratiam.
Non regnet,
inquam
, ut obediatis concupiscentiis
vestris.
12
motu] morti
P12028*,
mortu
P12028²
marg.|
[GME60.6.12-2]
[Augustinus]
13
Quamvis sit delectatio iniquitatis in corpore, maior est tamen delectatio sapientie Dei qua peccati delectationem mente vincatis et, cum Deo peccatum odientes, mente serviatis legi Dei, etsi carne propterea servitis14 legi peccati quia sunt in vobis delectationes carnales. b
b
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Enarrationes in Psalmos (Ps. 35), § 6 CCSL 38, p. 325.12-19 : « antequam hoc fiat, est
delectatio iniquitatis in corpore;
sed
maior est delectatio
uoluptatis uerbi
sapientiae,
praecepti
dei.
uince peccatum et uoluntatem eius. peccatum et iniquitatem oderis, ut iungas te deo qui te cum illud oderit. iam coniunctus
mente legi dei,
mente seruis
legi dei. et si carne propterea
seruis
legi peccati, quia sunt in
te
delectationes
quaedam
carnales
, tunc nullae erunt quando iam non pugnabis ».
<Attest.>
Petrus Cantor,
Summa de sacramentis, pars. 2, cap. 2, par. 119, ed. Jean-Albert Dugauquier (Analecta Mediaevalia Namurcensia, 7, 1957), p. 234.30 sqq. : « Item. Ad Romanos: Non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius, uel uestris. Glosa:
Non regnet peccatum, fomes,
etsi necessario est in membris uestris uitio et motu desideriorum. Non regnet inquam, ut obediatis concupiscentiis uestris quamuis delectatio sit iniquitatis in corpore, maior tamen est delectatio sapientie Dei quam peccati. Delectationem mente uincatis et cum Deo peccatum odientes, mente seruiatis legi Dei, etsi carne propterea seruitis legi peccati quia sunt in uobis carnales delectationes
» [MM2023]
13
marg. Fi1633 (precise) P12028 (alibi supra) Zw58 (quasi)
14
servitis
P12028 Zw58 Petrus Cantor
] serviatis
Fi1633
marg.|
[GME60.6.12-3] Nota quod dicens
mortali
terret. Quasi: Quod necesse15* habet ut fiat immortale, quod utique fiet si peccatum non regnaverit. Morietur autem eternaliter si regnaverit. B
15
necesse
Fi1633
] nec esse
Froehlich (Zw58)
Numérotation du verset
Rm. 6,13
marg.|
[GME60.6.13-1] Sequitur:
Sed neque exhibeatis
peccato concupiscentie
membra vestra,
ut sint
arma iniquitatis
implende, ut scilicet si surgit ira non detis vel linguam ad maledicendum vel manum vel pedem ad percutiendum16.
16
Sed neque... percutiendum] +
marg.
Sed nec concupiscaris quod est exhibere et habilia fa/[cere] [
finis lineae mutil.
] membra que tunc sunt arma. Notandum quod concupiscentia al/[i]quando est nomen fomitis id est vitii innati, aliquando a/*tiis [
vel
-tus] interiori qui est in primo motu qui dicitur propassio et in secundo qui dicitur delectatio et in tertio qui dicitur consen/[su]. Hic autem non prohibet consupiscentiam que est primo motu que non est in nostra potestate qui non surgat sed prohibet / [de]lectationem et consensum quibus consentire est mem/[bris] hoc est et habilia facere
sec. m. Fi1633
marg.|
[GME60.6.13-2] Sic enim cum ceperit arma non invenire discet non surgere, et ita regnum amittet. Sed exhibete vos Deo, quod utique et debetis et potestis
tamquam ex mortuis viventes,
id est quoniam eratis mortui debetis, potestis vero, quoniam vivitis et membra vestra exhibere, ut sint [Zw58 f. 23v]
arma iustitie,
quod item potestis.
Numérotation du verset
Rm. 6,14
marg.|
[GME60.6.14]
Peccatum enim vobis non dominabitur
17 sicut olim solebat.
Non enim estis sub lege,
que cum terrore iubebat, non iuvabat,
sed sub gratia
que bene et18 promittit et iuvat.
17
dominabitur] domina<bi>tur
Fi1633
18
et]
om. Fi1633
Numérotation du verset
Rm. 6,15
marg.|
[GME60.6.15]
Quid ergo?
Scilicet
peccabimus
hac fiducia
quoniam non sumus sub lege sed sub gratia?
Vel cum lex sit a Deo peccabimus, si dimiserimus eam per gratiam?19
Absit.
C
19
Vel cum lex sit a Deo peccabimus, si dimiserimus eam per gratiam?]
om. Fi1633
Numérotation du verset
Rm. 6,16
marg.|
[GME60.6.16]
An nescitis
etc. Ne Deum verbis profitentes facti simus servi diaboli, premonet nos eius esse servos cuius facimus voluntatem. Quasi: Non debemus peccare sed bene operari, quia an nescitis, quoniam cui exhibetis vos servos pro nos ad obediendum consensu et opere servi estis, id est cogimini quadam necessitate quam importat consuetudo ad voluntatem eius cui obedistis, id est postquam obedistis, etsi non ante sive scilicet peccati ducentis ad mortem, gravioris peccati vel eternam, sive obeditionis, id est iustitie ducentis ad maiorem iustitiam? Utique hoc scire debetis et in vobis ipsis animaduertere qui fuistis aliquando qualiter dictum est servi peccati. Nunc autem obedistis, etc.
Numérotation du verset
Rm. 6,17
marg.|
[GME60.6.17]
Gratias autem
ago de hoc
quod
cum prius tales fueratis nunc facti estis
servi iustitie.
Quod ita ait:
Obedistis autem non
specietenus sicut sub lege, sed
ex corde,
id est animi iudicio tendentes
in eam
non dico doctrinam simpliciter sed
formam doctrine,
quasi doctrinam forme, quod est doctrinam que Dei imaginem deformatam reformat qualiter nature concordat, in qua forma modo
estis
, non ex vobis nec ex lege sed ex gratia traditi. Qualiter?
Numérotation du verset
Rm. 6,18
marg.|
[GME60.6.18]
[Augustinus]
20
Liberati autem a peccato
per"agnum qui peccata mundi tollit, dimittendo que facta sunt et adiuvando, ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi fieri omnino non possint",
facti estis
consentiendo et operando
servi iustitie.
c
c
¶Fons. :
Augustinus Hipponensis
, Contra Iulianum opus imperfectum [CPL 356], 2, 84 (responsio Augustini), CSEL 85/1, p. 222.31 : «Sicut ergo cum audimus quattuordecim generationes usque ad dauid, non excipimus dauid, sed ipsum etiam computamus, ita cum audimus: usque ad legem peccatum in mundo fuit, non excipere legem, sed etiam ipsam computare debemus, quia, sicut dauid non est extra numerum, qui dictus est usque ad ipsum, sic lex non est extra permansionem peccati, quod fuisse dictum est usque ad ipsam, ac per hoc nemo tollit peccatum, quod nec lex, quamuis sancta et iusta et bona, potuit auferre, nisi ille, de quo dictum est: ecce agnus dei, ecce
qui tollit peccata mundi.
Tollit autem et
dimittendo, quae facta sunt,
ubi et originale comprehenditur,
et adiuuando ne fiant, et perducendo ad uitam, ubi fieri omnino non possint
». [MM2023]
20
marg. Fi1633 (precise) Zw58 (quasi supra)
Numérotation du verset
Rm. 6,19
XXI
XXI
marg.|
[GME60.6.19-1] Ideo
humanum dico
etc. Hactenus dixit non esse peccandum, nunc dicit quod deinceps sit agendum. Et ne christiana religio tamquam importabilis fugeretur ait:
dico
quiddam
humanum
, quod scilicet adulte quidem nondum vero perfecte iustitie est, et"hoc dico
propter infirmitatem carnis vestre.
Hoc autem illud est21 humanum"d.
d
¶Fons. :
Augustinus Hipponensis
, Contra Iulianum opus imperfectum [CPL 356], 1, 69 (argumentum Iuliani), CSEL 85/1, p. 76.15 : «Ante pauca enim eos, ad quos loquitur, cum exprobratione conueniens dixerat:
humanum est,
quod
dico propter infirmitatem carnis uestrae;
sicut enim exhibuistis membra uestra seruire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem». [MM2023]
21
illud est]
inv. Fi1633
marg.|
[GME60.6.19-2]
Sicut
22
enim exhibuistis,
id est non urgente timore, sed duce voluntate preparastis
membra vestra
operando servire
immunditie,
id est luxurie que corpus inquinat23, et
iniquitati
mentis que corpus non inquinat, luxurie dico et iniquitati ducentibus
ad iniquitatem,
id est ad mali consummationem,
ita,
id est similiter non urgente timore sed duce voluntate,
nunc
cum scilicet liberati estis a peccato,
exhibete membra vestra,
id est
preparate
24
servire
operando iustitie ducenti
in sanctificationem,
id est boni consummationem.
22
Sicut] Sic
P12028
23
inquinat
Fi1633
] inquuinat
Zw58
24
membra vestra - id est preparate]
inv. Fi1633
marg.|
[GME60.6.19-3]
[Augustinus]
25 Ecce
humanum
quod scilicet in comparationem26 dicit,
ita
ut27 non plus cum tamen plus debeatur iustitie quam peccato."Peccati namque suavitas non est tanta ut vincat dolorem [Zw58 f. 24v] timoremque penarum"e.
e
¶Fons. :
Cf.
Augustinus Hipponensis
, Sermones ad populum. Sermo 159, § 6-7, CCSL 41Bb, p. 46 : «Appende iustitiam et iniquitatem; tantum ne digna est iustitia, quantum digna fuit iniquitas? Sic amanda est ista, quomodo amata est illa? Absit ut sic - et utinam uel sic. Ergo plus? Plus omnino. In iniquitate secutus es uoluptatem,
pro iustitia
tolera
dolorem
». [MM2023]
25
Augustinus]
marg. Fi1633 P12028 ; om. Zw58
26
comparationem] comparatione
Fi1633
27
ut]
om. Fi1633
marg.|
[GME60.6.19-4]
[Augustinus]
28
29 Iustitie vero suavitas tanta esse debet ut pro ea dolores tolerentur, damna temporalium omnium et etiam mors contempnatur. D
28
Augustinus]
marg. Zw58; om. Fi1633 P12028
29
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 6,20
marg.|
[GME60.6.20]
Cum enim
etc. Quasi: Recte adieci in sanctificationem. Nam ipsa est iustitie fructus, quod est ibi: Habetis fructum vestrum in sanctificationem, sed premittit, quod cum servirent peccato fuerunt sine fructu. Et ait:
Cum enim servi essetis peccati,
id est cum ex libero arbitrio peccare vos delectaret, que est libertas servi, liberaliter enim servit, qui voluntatem Domini sui libenter30 facit.
Liberi fuistis iustitie,
id est a iustitia vestro proprio arbitrio liberi. E
30
sui libenter] sublibenter
P12028*,
su libenter
P12028²
Numérotation du verset
Rm. 6,21
marg.|
[GME60.6.21]
Quem ergo fructum habuistis tunc?
Quasi: Nullum. In quibus nunc cum estis sane mentis utiliter erubescitis. Est enim temporalis quedam confusio utilis animi peccata sua respicientis, respectione horrentis, horrore erubescentis, erubescendo corrigentis.
marg.|
Nam finis
etc. Quasi: de fructu quero. Nam certum est, quod finis illorum est mors eterna.
Numérotation du verset
Rm. 6,22
marg.|
[GME60.6.22]
Nunc vero.
Quasi: Cum serviretis peccato fructus nullus, finis mors. Nunc autem cum estis liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum, id est vobis congrui ducti in sanctificationem, id est virtutum consummationem, finem vero vitam eternam. Vide qualiter verba discrevit superius dicens: liberi fuistis iustitie, hic autem non liberi, sed liberati a peccato. Nam sicut dictum est, proprio libertatis arbitrio servit peccato maxime qui delectatur in eo. Boni vero aliquid nemo potest etiam velle nisi liberatus a peccato et adiutus per eum qui dixit: Si filius vos liberauerit vere liberi eritis. Hec est igitur vera libertas, qua datur de recte factis letari, et pia servitus, qua datur obedire preceptis.
Numérotation du verset
Rm. 6,23
marg.|
[GME60.6.23]
Stipendia enim.
Quasi: Recte dicitur, servorum peccati finis mors eterna et finis servorum iustitie vita eterna. Nam et peccato mors et iustitie vita eterna debetur. Quod ait ita, Stipendia enim peccati, id est milicie diabolice debitum mors. Stipendia vero iustitie, vita eterna. Videtur sic dicere debuisse, scilicet, stipendia iustitie, quod utique recte posset, quia sicut merito peccati mors, ita et merito iustitie vita eterna tamquam stipendium debetur et redditur, sed differt, quoniam peccatum ex nobis est, iustitia vero non ex nobis, quoniam quicquid boni habemus de sursum accepimus, et ideo mors que peccato debetur, recte illi ex quo peccatum est, tamquam stipendium reddetur iusto quoque vita tamquam debita redderetur, si ex se sibi esset iustitia, cui iustitie vita debetur. Nunc vero quoniam de superna plenitudine iustitie gratiam accepimus, de eadem etiam gratiam pro gratia, id est vitam eternam non nobis sed iustitie debitam accipiemus. Unde recte ait: Gratia autem Dei vita eterna. Et ne preter mediatorem alia via quereretur adiecit: In Christo Iesu Domino nostro.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_6)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_6)
Notes :