Capitulum 16
Numérotation du verset
Rm. 16,1
Commendo autem vobis
Phebem sororem
nostram
que est in ministerio Ecclesie que est in1 Cenchris,
1 in]
om.
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,2
ut eam suscipiatis in
Domino digne
sanctis,
et assistatis
ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa quoque astitit multis et mihi ipsi.
Numérotation du verset
Rm. 16,3
Salutate Priscam et Aquilam,
adiutores meos in Christo Iesu,
Numérotation du verset
Rm. 16,4
qui pro anima mea
suas cervices
supposuerunt
quibus non solus ego gratias ago sed et cuncte Ecclesie gentium,
Numérotation du verset
Rm. 16,5
et
domesticam eorum Ecclesiam.
Salutate Ephenetum
dilectum mihi qui est primitivus Asie in Christo Iesu2
2 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,6
Salutate Mariam
que multum laboravit in vobis.
Numérotation du verset
Rm. 16,7
Salutate Andronicum et Iuliam3, cognatos
3 Iuliam] Iuniam
Weber
et concaptivos meos
qui sunt nobiles in apostolis
qui et ante me fuerunt in Christo Iesu4
4 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,8
Salutate Ampliatum
dilectissimum mihi in Domino.
Numérotation du verset
Rm. 16,9
Salutate Urbanum adiutorem
nostrum
in Christo Iesu5 et Stachin dilectum meum.
5 Iesu] om. Weber
Salutate Appellem probum
in Christo.
Numérotation du verset
Rm. 16,11
Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo6
6 domo] om. Weber
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo7 qui sunt in Domino.
7 domo] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,12
Salutate Tryphenam et Tryphosam que laborant in Domino.
Salutate Persidam carissimam meam8, que multum
8 meam] om. Weber
laboravit in Domino.
Numérotation du verset
Rm. 16,13
Salutate Rufum in Domino electum9
9 in Domino - electum]
inv. Weber
et matrem eius
et meam.
Numérotation du verset
Rm. 16,14
Salutate Asincretum, Flegontam10, Hermen, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt fratres.
10 Flegontam] Flegonta
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,15
Salutate Philologum et Iuliam, et11 Nereum et sororem eius, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos.
11 et]
om.
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,16
Salutate invicem
in osculo sancto.
Salutant vos omnes Ecclesie Christi.
Numérotation du verset
Rm. 16,17
Rogo autem vos, fratres,
ut observetis
eos qui dissensiones et offendicula,
preter
doctrinam
quam vos didicistis
faciunt et declinate ab illis.
Numérotation du verset
Rm. 16,18
Huiuscemodi12 enim Christo Domino13
12 huiuscemodi] huiusmodi
Weber
|
13 nostro] +
Weber
|
non serviunt sed suo ventri,
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Numérotation du verset
Rm. 16,19
Vestra enim obedientia
in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo
vos sapientes esse
in bono
et simplices in malo.
Numérotation du verset
Rm. 16,20
Deus autem pacis
conterat14 et Satanan sub pedibus vestris
14 conterat] conteret
Weber
velociter.
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Numérotation du verset
Rm. 16,21
Salutat
vos Timotheus
frater et15 adiutor meus,
15 frater et]
om. Weber
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Numérotation du verset
Rm. 16,22
Saluto vos ego Tertius
qui scripsi epistolam in Domino.
Numérotation du verset
Rm. 16,23
Salutat vos Gaius hospes meus,
et universa Ecclesia in Domino16 ;
16 universa...Domino] universe Ecclesie
Weber
Salutat vos Erastus arcarius
civitatis
et Quartus frater.
Numérotation du verset
Rm. 16,24
Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum omnibus vobis.
Numérotation du verset
Rm. 16, 25
Ei autem qui potens est
vos confirmare
iuxta
evangelium meum
et predicationem Iesu Christi,
secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti,
Numérotation du verset
Rm. 16,26
quod nunc patefactum est
per Scripturas prophetarum
secundum eterni Dei preceptum17
17 eterni...preceptum]
inv. Weber
et obedientiam18
18 et obedientiam] ad obeditionem
Weber
fidei,
in cunctis gentibus cogniti19,
19 cogniti] cognito
Weber
Numérotation du verset
Rm. 16,27
solo sapienti Deo,
per Iesum Christum
cui
honor
et gloria20
20 et gloria]
om. Weber
in secula seculorum21.
21 seculorum] + Amen
Weber
Epistola Pauli ad Romanos finit22.
22 Epistola...finit] explicit epistola ad Romanos
Weber
Capitulum 16
Numérotation du verset
Rm. 16,1
LIV
LIV
marg.|
1
Commendo autem
etc. Multos quibus credant Romani deinceps commemorat. Phebe quedam nobilissima fuisse dicitur, que in loco qui dicitur cencris aliquot Christianos sua substantia sustentabat, que tunc pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsitan hanc epistolam misit.
1
•XVI•
marg. Zw58, om. Fi1633
Numérotation du verset
Rm. 16,2
marg.|
Digne sanctis,
id est ut dignum est suscipere atque suscipi sanctis.
Numérotation du verset
Rm. 16,3
marg.|
Aquila fuit vir Priscille qui ex Iudeis recte credentes Pauli coadiutores Romam venerant ad confirmationem eorum.
Adiutores
mei
in Christo,
id est in predicatione Christi.
Numérotation du verset
Rm. 16,4
marg.|
Pro anima mea
liberanda
supposuerunt
cervicem gladio in ministrando mihi.
Sed et cuncte Ecclesie gentium,
ad quarum profectum [Zw58 f. 49v] laborant exhortando ad fidem et mihi ministrando.
Numérotation du verset
Rm. 16,5
marg.|
Et domesticam
eius
ecclesiam,
id est familiam.
Numérotation du verset
Rm. 16,6
marg.|
Salutate Mariam que laboravit multum in vobis,
quia vestram ad me discordiam pertulit.
Numérotation du verset
Rm. 16,7
marg.|
Concaptivos meos
ad litteram causa fidei captivitatem passos vel quia dum sumus in corpore peregrinamur a Domino.
marg.|
[Augustinus]
2 In Apostolis, id est in predicatoribus nobiles, id est multum laborantes pro fide fuerunt in Christo fide.
Numérotation du verset
Rm. 16,8
marg.|
Ampliatum
quem non dico captivum, sed
dilectissimum mihi.
Numérotation du verset
Rm. 16,9
marg.|
Urbanum adiutorem,
id est operis participem nostrum, id est mihi et aliis.
marg.|
[
Eustachium
] Hic non quidem adiutor, tamen erat amicus proprius.
Numérotation du verset
Rm. 16,10
marg.|
Appellen.
Hunc non dicit vel amicum vel participem operis, sed
probum
quia per temptationes fidelis inventus est
in Christo.
Numérotation du verset
Rm. 16,11
marg.|
Eos qui sunt ex Aristoboli domo,
quos scilicet congregavit in Christo. Eius factum hac salutatione se probare ostendit. Eos qui sunt ex narcissi domo. Dicitur narcissus fuisse quidam presbyter qui, peregrinando, fratres confirmabat qui, quia presens non erat, suos tantum salutat. Sed quoniam omnium illorum nomina non noverat supponit:
Qui sunt in Domino,
quos scilicet nostra salutatione dignos noveritis.
Numérotation du verset
Rm. 16,12
marg.|
Triphenam et Triphosam que laborant mihi
in ministerio sanctorum et angustiis. Persidam carissimam que predictis plus laboravit.
Numérotation du verset
Rm. 16,13
marg.|
Salutate Rufum electum
ad ministrandum
in Domino et matrem eius
carne
et meam
beneficiis. Filium matri propter ecclesiasticum officium preposuit.
Numérotation du verset
Rm. 16,14
marg.|
Asyncritum, Phlegontam,
etc. Simul salutat istos quos maxima amicitia iunctos cognoverat.
Numérotation du verset
Rm. 16,15
marg.|
Philologum
etc. Et hii simul unanimes erant.
Numérotation du verset
Rm. 16,16
marg.|
Vos omnes
in osculo,
id est pace Christi. Salutant vos
omnes Ecclesie
horum locorum non dico"Ecclesie malignantium"a, sed
Christi,
que scilicet in nullo nisi in Christo confidunt.
a Cf. Ps. 25, 5.
Numérotation du verset
Rm. 16,17
LV
LV
marg.|
Rogo autem.
Quasi: Hos salutate et imitamini. Sed, o
fratres, rogo vos ut observetis eos,
id est discernatis pseudo Apostolos,
qui
faciunt
dissensiones et offendicula,
id est
faciunt
vos dissentire et offendere invicem afferentes quedam que sunt
preter doctrinam quam vos didicistis,
a veris predicatoribus docentibus legem debere cessare, quam pseudo monent teneri debere,
et declinate
etc.
Numérotation du verset
Rm. 16,18
marg.|
[sine glossa]
Numérotation du verset
Rm. 16,19
marg.|
Vestra enim.
Quasi: Moneo ut declinetis ab eis, ideo utique quia vestra etc., et vestro qui estis caput orbis exemplo alii possunt vel errare vel in fide firmari.
marg.|
Vel moneo [Zw58 f. 49v] declinare, quia scio vos leviter obedire et hec vestra, id est facilis obedientia, divulgata est ubique. Et quidem placet mihi, quod facile obeditis, sed tamen debetis discernere quibus, quod ita dicit:
Gaudeo igitur in vobis
hanc obedientie vestre facilitatem considerans.
Sed
tamen
volo vos sapientes esse in bono,
id est cum bonum sit facile obedire discernatis tamen quod non omnibus.
Simplices
autem esse si contingat
in malo,
id est ut malum non fiat a vobis iudicio animi, sed simpliciter cogitantibus vobis de bono ingerit se mali importuna necessitas.
Numérotation du verset
Rm. 16,20
LVI
LVI
marg.|
Deus autem
dator
pacis conteret
velociter in adventu meo
Satanam,
ut sit
sub pedibus vestris
qualiter Eve precipitur : Contere caput serpentis, ut scilicet primos motus eius contempnatis. Quod ut fiat
gratia Domini nostri Iesu Christi sit vobiscum.
Numérotation du verset
Rm. 16,21
LVII
LVII
marg.|
3
Salutat vos Titus adiutor meus,
quia coepiscopus,
et Lucas
etc. Quasi: His estis cure. Cognati mei carne vel fide.
3
Nota 3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 16,22
marg.|
Ego Tertius,
notarius Apostoli.
Numérotation du verset
Rm. 16,23
marg.|
Gaius
hic est, cui scribit Ioannes Apostolus, gaudens quia fratribus sumptus ministravit.
marg.|
Arcarius
vel ab arce vel ab arca, quia custos vel dispensator erat civitatis, illius puto unde scribit Romanis.
Numérotation du verset
Rm. 16,24
marg.|
[sine glossa]
Numérotation du verset
Rm. 16,25
marg.|
Ei autem sit honor
etc.,
qui potens est confirmare vos iuxta evangelium meum,
quod est et iuxta
predicationem Christi Iesu,
quoniam ab ea non discordat. Et quasi quis dicat: tu qualiter illud nosti? ait:
Secundum revelationem
etc., id est quia revelatum est mihi.
marg.|
Vel quod
evangelium
est
secundum revelationem,
id est in quo sit revelatio
mysterii
incarnationis Christi eternis temporibus taciti et sub factorum atque verborum a figuris vobis absconditi, cogniti soli Deo patri a quo et filius ut cognoscat accepit
Numérotation du verset
Rm. 16,26
marg.|
quod nunc
eiusdem gratia
patefactum est,
et hoc
per scripturas prophetarum
modo reseratas ad obediendum fidei in omnibus gentibus, id est ut omnes gentes omnium aliorum reiecta confidentia obediant credere, quod Deus gratis iustificat impium et salvat. Si quis autem querat cur sine operibus iustificat et salvat Deus, cur propter hoc incarnatus, cur semper hoc tacuerit, cur modo tantum revelaverit, cur tot gratis perire permiserit, nihil aliud respondeo nisi hoc esse secundum preceptum Dei eterni,
Numérotation du verset
Rm. 16,27
marg.|
cui
soli sapienti
hoc mysterium cognitum est
per Iesum
quasi: Nunc patefactum est, et hoc
per Iesum Christum, cui
est
honor
etc. Abundat cui cum premiserit ei honor et gloria est Deo, id est ipse solus a quo hec gratia est et per quem innotuit venerandus est et laudandus
in secula seculorum. amen.
Explicit epistola ad Romanos.
Explicit epistola ad Romanos.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_16)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_16)
Notes :