Capitulum 8
Numérotation du verset
Rm. 8,1
Nihil igitur1
1 igitur] ergo
Weber
nunc
damnationis est his qui sunt
in Christo Iesu
qui non secundum carnem
ambulant.
Numérotation du verset
Rm. 8,2
Lex enim Spiritus vite in Christo Iesu,
liberabit2
2 liberabit] liberavit ΩJ
me a lege peccati et mortis.
Numérotation du verset
Rm. 8,3
Nam
quod impossibile erat
legi3,
3 legi ΩJ
Rusch
] legis
Weber
in quo infirmabatur
per carnem,
Deus Filium suum
mittens
in similitudinem carnis peccati,
et de peccato
damnavit
peccatum in carne,
Numérotation du verset
Rm. 8,4
ut iustificatio legis impleretur
in nobis,
qui non secundum carnem
ambulamus sed secundum Spiritum.
Numérotation du verset
Rm. 8,5
Qui enim secundum carnem sunt
que carnis sunt sapiunt,
qui vero
secundum Spiritum4
4 Spiritum
Rusch Weber
] + sunt ΩJ
que sunt Spiritus
sentiunt.
Numérotation du verset
Rm. 8,6
Nam prudentia carnis
mors est5.
5 est ΩJ Rusch]
om.
Weber
Prudentia autem Spiritus
vita
et pax.
Numérotation du verset
Rm. 8,7
Quoniam sapientia carnis
inimica est Deo6
6 inimica...Deo ΩJ
Rusch
] inimicitia est in Deum
Weber
Legi enim Dei
non est subiecta7 nec enim potest.
7 est subiecta ΩJ
Rusch
] subicitur
Weber
Numérotation du verset
Rm. 8,8
Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt.
Numérotation du verset
Rm. 8,9
Vos autem
in carne non estis,
sed in Spiritu
si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.
Si quis autem
Spiritum Christi non habet,
hic non est eius.
Numérotation du verset
Rm. 8,10
Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus vero vivit8
8 vivit ΩJ
Rusch
] vita
Weber
propter iustificationem.
Numérotation du verset
Rm. 8,11
Quod
si Spiritus eius
qui suscitavit Iesum9 a mortuis,
9 Iesum
Rusch Weber
] + Christum ΩJ
habitat in vobis qui suscitavit
Iesum Christum10 a mortuis,
10 Christum]
rubr. cancel.
ΩJ
vivificabit11
11 vivificabit
Rusch Weber
] iustificabit ΩJ
et mortalia
corpora vestra
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
Numérotation du verset
Rm. 8,12
Ergo fratres
debitores sumus
non carni,
ut secundum carnem vivamus.
Numérotation du verset
Rm. 8,13
Si enim secundum carnem vixeritis moriemini,
si autem Spiritu
facta carnis mortificaveritis12
12 mortificaveritis ΩJ
Rusch
] mortificatis
Weber
vivetis.
Numérotation du verset
Rm. 8,14
Quicumque enim
Spiritu Dei
aguntur,
hii filii sunt Dei.
Numérotation du verset
Rm. 8,15
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum Dei13,
13 Dei]
om.
ΩJ
Weber
in quo
clamamus :
Abba
Pater.
Numérotation du verset
Rm. 8,16
Ipse enim14 Spiritus
14 enim ΩJ Rusch] om. Weber
testimonium reddit spiritui nostro,
quod sumus filii Dei.
Numérotation du verset
Rm. 8,17
Si autem filii et heredes,
heredes quidem Dei,
coheredes autem
Christi,
si tamen
compatimur
ut et15
15 et
Rusch Weber
] simul ΩJ
conglorificemur.
Numérotation du verset
Rm. 8,18
Existimo enim
quod
non sunt condigne
passiones
huius temporis ad futuram gloriam
que revelabitur
in nobis.
Numérotation du verset
Rm. 8,19
Nam exspectatio creature
revelationem
filiorum Dei
exspectat.
Numérotation du verset
Rm. 8,20
Vanitati enim
creatura
subiecta est non volens,
sed propter eum
qui subiecit ea in spe16,
16 ea in spe
Rusch
] eam in spe ΩJ, in spem
Weber
Numérotation du verset
Rm. 8,21
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute
corruptionis
in libertatem glorie filiorum Dei.
Numérotation du verset
Rm. 8,22
Scimus enim
quod omnis
creatura
ingemiscit17*
17 ingemiscit ΩJ
Rusch
] ingemescit
Weber
et parturit
usque adhuc.
Numérotation du verset
Rm. 8,23
Non solum autem illa,
sed et nos
ipsi
primitias Spiritus habentes,
et ipsi
intra nos
gemimus adoptionem
filiorum Dei18, exspectantes
18 Dei ΩJ Rusch]
om.
Weber
redemptionem corporis nostri.
Numérotation du verset
Rm. 8,24
Spe enim salvi
facti sumus.
Spes autem que videtur
non est
spes.
Nam
quod videt quis, quid
sperat ?
Numérotation du verset
Rm. 8,25
Si autem quod non videmus speramus,
per patientiam
exspectamus.
Numérotation du verset
Rm. 8,26
Similiter autem et Spiritus adiuvat
infirmitatem
nostre operationis19.
19 nostre operationis] nostram ΩJ
Weber
Nam quid oremus sicut
oportet
nescimus,
sed ipse Spiritus postulat
pro nobis
gemitibus
inenarrabilibus.
Numérotation du verset
Rm. 8,27
Qui autem
scrutatur corda
scit
quid desideret Spiritus
quia secundum Deum postulat
pro sanctis.
Numérotation du verset
Rm. 8,28
Scimus autem quoniam
diligentibus Deum
omnia cooperantur
in bonum,
his qui
secundum propositum
vocati sunt
sancti.
Numérotation du verset
Rm. 8,29
Nam
quos prescivit
et predestinavit,
conformes fieri imaginis Filii eius,
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,
Numérotation du verset
Rm. 8,30
quos autem predestinavit
hos
et vocavit,
et quos
vocavit ipsos20
20 ipsos] hos ΩJ
Weber
et iustificavit.
Quos autem iustificavit
illos et magnificavit21.
21 magnificavit] glorificavit
Weber
Numérotation du verset
Rm. 8,31
Quid ergo dicemus ad hec ?
Si Deus pro nobis
quis contra nos ?
Numérotation du verset
Rm. 8,32
Qui
etiam proprio22 Filio suo
22 proprio ΩJ
Rusch
Clementina ]
om. Weber
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
quomodo non etiam
cum illo omnia
nobis donavit ?
donavit plerique ¶Codd. : ΩJ
Rusch
] donabit Cava
Weber
Numérotation du verset
Rm. 8,33
Quis accusabit
adversus
electos Dei ?
Deus qui iustificat ?
Numérotation du verset
Rm. 8,34
Quis est qui condemnet ?
Christus Iesus
qui mortuus est,
immo qui et resurrexit,
qui23 est ad dexteram
23 qui et resurrexit qui est ΩJ
Rusch
] et
praem.
ΩJ, qui resurrexit qui et est
Amiatinus
Λ
Weber
Dei
qui etiam
interpellat pro nobis ?
Numérotation du verset
Rm. 8,35
Quis ergo24 separabit nos25 a caritate Christi ?
24 ergo ΩJ Rusch] om. Weber
|
25 separabit nos]
inv.
ΩJ
Weber
|
Tribulatio,
an angustia,
an persecutio,
an fames,
an nuditas,26
26 an persecutio - an fames an nuditas
Rusch Weber
]
inv.
ΩJ
an periculum,
an gladius ?
Numérotation du verset
Rm. 8,36
Sicut scriptum est : Quia propter te
mortificamur
tota die,
estimati sumus
ut27 oves occisionis.
27 ut
Rusch Weber
] sicut ΩJ Clementina
Numérotation du verset
Rm. 8,37
Sed in his omnibus
superamus
propter eum
qui dilexit nos.
Numérotation du verset
Rm. 8,38
Certus sum
enim,
quia neque mors,
neque vita,
neque angeli,
neque principatus,
neque virtutes28,
28 neque virtutes Φ ΩJ
Rusch Clementina
]
om. Weber
neque instantia,
neque futura,
neque fortitudo29,
29 fortitudo] fortitudines
Weber
Numérotation du verset
Rm. 8,39
neque altitudo,
neque profundum,
neque creatura alia30*,
30 alia ΩJ
Weber
] aliqua
Rusch (hapax)
poterit nos separare a caritate
Dei
que est31
31 est] + in nobis ΩJ* (
rubr. cancel. ; cf. Glossa
)
in Christo Iesu Domino nostro.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Rm. 8,1
marg.|
1Quoniam ergo ita gratia liberat etsi habeant electi desideria carnis, qualiter peccatum manet actu quod est dimissum reatu,
nihil
tamen
damnationis
est
nunc
in hoc scilicet tempore gratie, quo remissio facta
est his qui sunt in Christo Iesu,
id est qui preter cetera que fides exigit credunt hanc in gratia Dei per Christum factam hoc tempore remissionem. Qui vero sint hii determinat:
Qui,
scilicet etsi aliquando cadant, eo quod manent in carne, tamen
non ambulant secundum carnem,
id est non consentiunt desideriis carnis.
1
Incipit Rm.
8 (Nihi e(r)go dampnationis)
P12028
marg.|
[Augustinus]
2 Ex his tribus predictis, scilicet ego autem carnalis sum et venundatus sub peccato et captivantem me in lege peccati quod est in membris meis, visum fuit mihi aliquando hominem sub lege isto Apostoli sermone describi, sed vim mihi postea verba ista fecerunt quibus ait: Nunc autem iam non ego operor illud, et: condelector legi Dei, et: nulla ergo condempnatione nunc his qui sunt in Christo Iesu et ea que secuntur eundem sensum magis magisque demonstrant, ut etiam de huius temporis quibuslibet hominibus hec intelligantur.
2
Aug.]
marg. Zw58, in textu Fi1633
Numérotation du verset
Rm. 8,2
marg.|
Lex enim spiritus vite
etc. Post multa quibus aliis quibusdam incidenter expeditis egit maxime ut ostenderet neque iustitiam [Zw58 f. 28v] neque salutem esse ex lege et legem debere cessare, in hoc deinceps immoratur, ut ostendat que et qualiter gratia sit facta per Christum. Quasi: Vere nihil damnationis est nunc. Lex enim spiritus, id est gratia facta per sanctum spiritum, que lex dicitur lex vite, id est peccati remissione vivificans, quod non potuit lex factorum, que quidem spiritualis est sed non vite, quia iubet non iuvat, illa inquam lex vite data mihi in Christo Iesu, id est per Christum Iesum, qualiter iam ostendetur, liberabit me a lege peccati que est in membris meis, et a lege mortis, id est [Ambrosius]
3 a mosaica4 que qualiter supra dictum est dicitur fuisse ad mortem.
3
marg. Zw58
4
mosaica]
scrips.,
moysaica
Zw58
marg.|
[Augustinus]
5 Vel melius una lex membrorum appellatur et peccati et mortis, quoniam ex ea et peccatum et mors a qua lex spiritus liberabit. Iam enim in electis hec gratia omnem reatum dimisit et ut non eamus post nostras concupiscentias facit, et earumdem delectationem data intus maiori delectatione celestium in proficiendo minuit, ut iam magis mente Deo serviamus quam carne peccato, et tandem ut prorsus non sit omnem concupiscendi aufert motum et vitium.
5
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,3
marg.|
Nam quod
etc. Quasi: Vere lex spiritus liberabit. Nam Deus pater filium suum sibi consubstantialem mittens, ut posset cognosci non quidem in carne peccati sed in similitudine carnis peccati, in qua scilicet fatigaretur et huiusmodi alia pateretur voluntate que in carne fiunt necessitate, damnavit qualiter diximus peccatum quod est in carne nostra traductum per concupiscentie generationem de peccato Ade. Vel in carne sua peccatum nostre carnis vel diabolum qui dicitur peccatum damnavit de se peccato, id est quoniam factus est hostia peccato que in lege appellabatur peccatum. Unde et in ipsa legitur: Ponant manus suas sacerdotes super peccatum.
Numérotation du verset
Rm. 8,4
marg.|
Ut iustificatio.
Quasi: Damnavit peccatum ad hoc utique, ut iustificatio legis quam scilicet lex Moysaica precipiebat impleretur in nobis electis, qui etsi manentes in carne cadamus, non tamen secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Sic itaque Deus et hoc fine damnavit peccatum, quod totum erat impossibile legi naturali vel scripte, et in quo infirmabatur per carnem nostram peccati que rebellabat, que et legem audiens plus concupiscentiam incitabat.
marg.|
Attende quod tres leges Apostolus posuit: Una est lex peccati, alia lex Moysi que dicitur lex spiritualis. Tertia lex spiritus que dicitur lex vite. Prima est mala, alie due bone. Sed mosaica6 peccatum ostendit, non tollit. Lex autem spiritus tollit, et hoc per misericordiam gratis. Unde etiam lex misericordie dicitur et lex gratie. Ad quam quoniam per eamdem gratiam fides data nos dirigit etiam lex fidei dicitur.
6
mosaica]
scrips.,
moysaica
Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,5
marg.|
Qui enim.
Dixit per Christum iustificationem legis impleri in his qui non secundum carnem, sed secundum spiritum ambulant. Nunc autem quam malum sit secundum carnem ambulare et quam [Zw58 f. 29v] utile secundum spiritum supponit. Quasi: Iustificantur in Christo qui non ambulant secundum carnem, sed secundum spiritum. Quod utique facere debemus. Qui enim sunt secundem carnem, id est carni consentiunt, sapiunt que sunt carnis, id est intenti atque curiosi pro summis bonis carnalia concupiscunt.
Numérotation du verset
Rm. 8,6
marg.|
Unde sequitur mors.
Nam prudentia carnis,
qua quis studet implere que carnis sunt,
mors est.
Quare?
Numérotation du verset
Rm. 8,7
marg.|
Quoniam sapientia carnis inimica est Deo
vel in Deum putans nil Deum posse preter quod videt in natura rerum. Ne quis autem ex eo quod sapientia carnis dicitur inimica in Deum putaret cum manicheis ex alio principio esse carnem, ostendit illud non ideo dictum esse, sed ideo potius quia legi Dei non est subiecta, id est bonis eius institutionibus non obedit. Et est sensus: Quod sapientia carnis inimica est in Deum. Languor nature est non ex alio nature principio. Neque enim. Quasi: Vere non est legi Dei subiecta, neque enim potest esse subiecta. Non est absolute dictum: non potest, sed conditione subpositi nominis, quod dixerat sapientia carnis, qualiter et in evangelio dicitur: spiritum veritatis quem mundus non potest accipere, scilicet dum manet mundus non potest. Sic etiam dicitur: Nix calida esse non potest, id est dum est nix que tamen dissolutione desinens esse nix potest.
Numérotation du verset
Rm. 8,8
marg.|
Ex eodem sensu sequitur:
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
In carne esse dicit non natura vivendi que Deo placet, sed vitio post concupiscentias nostras eundi quod placere non potest, sicut nec medico vitium quod expellit. Ecce quam malum est secundum carnem ambulare. Quam utile vero sit ambulare secundum spiritum sic ait:
Qui vero
etc. Quasi: Qui sunt secundum carnem que carnis sunt sapiunt. Qui vero secundum spiritum sunt, id est spiritui consentiunt, sentiunt ea que sunt spiritus ad ea implenda solliciti. Hec autem prudentia spiritus, id est cum aliquis studiose agit spiritualia est vita et pax. Hic enim iam vivimus mente innovati et in futuro plenam habebimus pacem.
Numérotation du verset
Rm. 8,9
marg.|
Vos autem
etc. Verba ad ipsos romanos convertit, et qualiter prudentia spiritus sit vita et pax explanat simul ostendens quod esse in carne non vita sed vitio intelligendum sit. Nam adhuc viventibus dicit:
Vos autem
etc. Quasi: Qui in carne sunt Deo placere non possunt.
Vos autem
qui non facitis opera carnis eundo post concupiscentias vestras non estis vitio consentiendi in carne, sed potius virtute resistendi vitio in spiritu.
marg.|
Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.
Dubitative dicit: si tamen, quia nondum erant in fide perfecti, spes tamen erat aliquando proficiendi. Si quis autem non habet spiritum Christi quod est secundum sensum vel gesta, hic non est de corpore eius. Nam preter unitatem caritatis et caritatem unitatis que est in vinculo pacis qua compaginata membra spiritus unus vivificat, nemo manet in Christo, et ipse [Zw58 f. 29v] in nemine, et ideo preter ipsum non vivit sicut et membra preter ceterorum compaginem non vivunt ex anima. Ecce patet quod ex inhabitante spiritu ambulat quis secundum spiritum, ex non habitante vero ambulat secundum carnem.
marg.|
Nota quod cum prius dixerit: spiritus Dei, postea dicit: Spiritus Christi, ideo utique quoniam non solum a Patre, sed etiam a Filio idem ipse procedit eiusdem cum ipso substantie.
Numérotation du verset
Rm. 8,10
marg.|
Unde etiam pro eo quod deberet dicere: si autem spiritus, ait:
Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem non dico mortale, sed mortuum est. Nec hoc propter terreni pulueris fragilitatem unde factum est dico, sed propter peccatum. Nam ante peccatum erat corpus mortale quamvis non moriturum, immo si in homine obediendi iustitia permaneret in eternam incorruptionem transferendum. Sed peccatum quandam moriendi necessitatem invexit, ut iam non modo mortale verum etiam peccati merito mortuum, id est moriendi necessitate dicatur.
marg.|
[Augustinus]
7 Spiritus autem, id est anima que fuerat impia iam facta pia per iustitiam fidei vivit propter eamdem iustificationem vel iustitiam quam facit idem spiritus Dei.
7
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,11
marg.|
Si
autem
spiritus eius
, id est Dei patris
qui suscitavit Iesum
habitat in vobis, dico quod qui hoc potuit, quod scilicet sicut dictum est: suscitavit Iesum Christum a mortuis,
vivificabit
etiam
corpora vestra.
Nec tantum dico mortua vivificabit tollendo mortis necessitatem que propter peccatum est, sed et mortalia, ut scilicet nec mortalitatem habeant quam habuit corpus animale ante peccatum, et hoc non propter merita vestra, sed propter inhabitantem spiritum in vobis. His igitur gradibus, ille qui supra dicebata:"Quod nolo hoc ago", et clamabatb: « Quis me liberabit de corpore mortis huius? » perficitur.
a Cf. Rm. 7, 16 ; Rm. 7, 19.
b Rm. 7, 24.
marg.|
[Augustinus]
8 Sciendum enim quod in prima actione ante legem maxime a voluptatibus seculi trahitur et non pugnat iniustus de quo legitur: Malitiam autem non odivit. In secunda vero sub lege pugnamus, sed si utcumque incipimus quasi tenere iustitiam presumentes de viribus, vincimur et superbi elidimur. In tertia quoque sub gratia pugnamus et de ipsa presumentes vincimus et vel mente legi Dei servimus. In quarta post resurrectionem nec etiam pugnabimus, sed perfecta pace eterna quiescemus. Tunc enim nostrum inferius subiugabitur nobis quod ideo non modo subiugatur, quia superiorem nobis deservimus Deum.
8
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,12
XXIV
XXIV
marg.|
Et quoniam per Spiritum sanctum sic absorbebitur mors et vincet essentia nihilum, ergo9 fratres,
debitores sumus
spiritui
non carni ut
scilicet
secundum carnem,
id est secundum carnalem voluntatem,
vivamus,
etsi nature necessaria ministramus.
9 ergo] + o
Cas235 (tabula divisionum)
Numérotation du verset
Rm. 8,13
marg.|
Si enim vixeritis secundum carnem,
quod idem est ac si dicatur: si vixeritis secundum mortem,
ex toto
carnis
moriemini. Si autem Spiritu
sancto vel vestro, quod tamen est ex
Spiritu
sancto
facta mortificaveritis
non consentiendo concupiscentiis eius et eiusdem desideria minuendo,
vivetis.
Quod est: Si secundum vitam vivendo mortem mortificaveritis, vivetis.
Numérotation du verset
Rm. 8,14
marg.|
Vere:
Quicumque enim aguntur spiritu Dei,
non suo vel lege,
hii sunt filii Dei.
marg.|
[Augustinus]
10 Attende quod non ait ‘reguntur’ sed
aguntur
, quod plus est. Si quis enim regi dicatur, aliquid agere intelligitur. [Zw58 f. 30v]
10
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
11 Qui vero dicitur agi, agere ipse aliquid vix intelligitur. Ut ergo multum prestitisse gratia salvatoris intelligatur, dixit: aguntur, non quidem eo quod nihil agant, sed quod aguntur ut agant. Nam tanto magis efficitur quisque filius bonus quanto largius ei datur a Patre spiritus bonus, ut scilicet dilectione serviat non timore.
11
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,15
marg.|
Unde secutus adiungit:
Non enim accepistis iterum spiritum servitutis,
id est quo tamquam servi servire cogamini
in timore
pene, sed
accepistis spiritum adoptionis filiorum,
id est quo credentibus data est potestas filios Dei fieri, ut dilectione serviant que foras mittit, non modo timorem
servitutis
, verum etiam servitutem timoris. Unde iam non dicam:
vos servos.
marg.|
[Augustinus]
12 Vide ne ex eo quod ait: spiritum et spiritum diversum intelligas spiritum. Unus est enim. Quod etiam ipse significat dicens: iterum, sed propter diversas operationes dissimiliter appellatur, ut Egyptiis quibus nocuit aquarum divisio dicitur spiritus ire, filiis vero Israel quibus profuit non dicitur ire. Sed quoniam nondum eis intelligentibus gratiam eodem spiritu quo lex scripta est timor incussus est, cum per illam de sua infirmitate atque peccato convicti sunt, dicitur spiritus timoris. Nobis autem in quorum cordibus caritas Dei per eundem spiritum diffusa est, ut eum diligendo regeneremur in filios, dicitur:
spiritus adoptionis filiorum in quo
nos liberi de utroque populo in Ecclesiam collecti intus cordis intentione
clamamus
ex Iudeis quidem venientes
abba,
venientes autem ex gentibus
pater
. Nam et in eodem sacramento Ecclesie de utroque populo venientis ad Christum ipse Christus in passione dixit:
Abba pater,
ut illi compaciens in se ipso ostenderet non debere suos martyres desperare, si qua forte tristitia tempore passionis ex humana fragilitate irreperet illis. Ipse enim. Quasi: Recte in spiritu clamamus pater. Nam ipso spiritu teste sumus filii.
12
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,16
XXV
XXV
marg.|
Quod ita ait:
Ipse enim Spiritus
sanctus ex eo quod datus est nobis
testimonium
reddit
spiritui nostro quod sumus filii Dei,
quod utique magnum est.
Numérotation du verset
Rm. 8,17
marg.|
Nam sequitur:
Si autem filii
Dei sumus, et heredes Dei erimus.
Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.
marg.|
[Augustinus]
13 Attende quod cum hereditas dicatur aliquo decedente firma successoris possessio, nos tamen ad vitam ex Christo et ecclesia geniti ipsam vitam speramus hereditatem eternam non decessuro sed toto cum membris Christo hereditatem hanc habituro. Potest tamen dici, quod Christus caput nostrum passione decedens pacis ecclesiastice nobis hic possessionem reliquit sicut ipse ait: Pacem relinquo vobis. Item quoniam nunc ex parte et in enigmate videmus, erit etiam secundum hoc quedam eius decessio, quod scilicet cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, et quod nunc in enigmate tunc videbimus specie, qualiter Dominus erit pars et hereditas nostra, et nos similes ei coheredes erimus Christi. Si tamen pro omnibus que retribuit nobis ei compatimur, id est ad similitudinem illius bibimus calicem passionis, hac utique [Zw58 f. 30v] intentione ut et, cum apparuerit, simul cum eo, id est similes ei glorificemur. Ad hoc pertinet, quod supra dixerat: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui necessaria est patientia.
13
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,18
marg.|
Existimo enim.
Quasi: Dixi si compatimur, ut et simul glorificemur. Pro qua incomparabili gloria patiendum est.
Existimo enim,
id est scio quod passiones et temporis et huius, id est et temporales et momentanee, omnes insimul non sunt condigne ad promerendam futuram gloriam, que est si nunc, quando eam oculus non vidit nec auris audivit, occulta sit, tamen revelabitur omnibus tam malis quam bonis non quidem esse in malis, sed in nobis bonis.
Numérotation du verset
Rm. 8,19
marg.|
[Augustinus]
14 Vere.
Nam exspectatio creature
etc. Hoc capitulum obscurum est, quia non satis apparet, quid nunc vocet creaturam. Quicquid enim fecit Deus secundum catholicam disciplinam dicitur creatura. Ipse autem hic videtur sentire esse diversa, creaturam et filios dicit. Creatura
exspectat revelationem filiorum Dei
et creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei, et non solum autem illa, sed et nos ipsi, tamquam nos non simus creatura sed filii. Dicendum ergo quod nos ipsi dicimur et creatura et filii, sed quod sumus creatura apparet. Quod autem filii nondum apparet. Unde Ioannes Apostolusc: « Carissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. 15Scimus autem quoniam cum apparuerit similes ei erimus ». Distincte igitur nunc ante gloriam illam, qua apparebit quod sumus, vocamur creatura secundum quod modo corpore et anima dolemus, dum facta carnis per abstinentiam mortificamus, dum adversa per patientiam sustinemus quales nunc scilicet apparemus, filii autem Dei vocamur secundum quod futuri sumus, quando apparebit quod erimus. Sic itaque non nature alterius, sed alterius qualitatis diversitate a creatura filios dividens ait: Exspectatio creature exspectat assidue revelationem filiorum Dei, id est qualis nunc est exspectat quando sit qualis futura est. Vel simpliciter creatura dicuntur boni eo quod manent in creatione Dei.
c 1Io. 3, 2.
14
marg. Zw58
15 Scimus autem] =
divisio XXVI Cas23
5 (tabula divisionum)
marg.|
Vel per excellentiam idem boni dicuntur creatura eo quod omnium causa sunt.
Numérotation du verset
Rm. 8,20
marg.|
Vanitati enim.
Quasi:
Creatura
exspectat revelationem filiorum Dei. Quod ei necesse est.
Creatura
enim
subiecta est
vanitati sub sole, ubi omnia vanitas, non quidem volens quia non amat vana qualia mundana sunt omnia. Vel non sponte. Quod bene additum est. Sponte quippe homo peccavit, non vero sponte fert hanc penam quod subiectus est fallacie huius vanitatis, sed tamen patienter sustinet propter eum qui subiecit, et hoc in spe, id est propter eius iustitiam et clementiam, qui et peccatum punit et sic humilitatem servans sanare intendit. Quia. Quasi: subiecit in spe, hac utique quia et ipsa creatura, id est homo qui propter peccatum amisso imaginis signaculo remansit tantummodo
creatura liberabitur.
marg.|
Augustinus. Nota quod non ait simpliciter: [Zw58 f. 31v] ipsa, sed: et ipsa, volens intelligi quod nec de infidelibus qui nondum vocantur filii Dei, sed tantum creatura, quia nondum in eis est per fidem filiorum forma perfecta, desperandum est.
Numérotation du verset
Rm. 8,21
marg.|
Nam
et ipsa illa creatura
sicut et nos qui iam sumus filii Dei, quamvis non dum apparuerit quid erimus,
liberabitur a servitute corruptionis
vel interitus
in libertatem glorie filiorum Dei,
id est erunt et ipsi ex servis liberi, ex mortuis gloriosi in perfecta vita quam habebunt filii Dei.
Numérotation du verset
Rm. 8,22
XXVI
XXVI
marg.|
Scimus enim.
Quasi: Vere creatura subiecta est vanitati, non volens.
Scimus enim quod omnis creatura
per sua deiectione
ingemiscit e
t cum labore tamen operans
parturit
sicut in his qui precesserunt ita
usque adhuc
semper in hoc nova.
marg.|
Ambrosius.
16
Omnis creatura ingemiscit
etc., id est omnia elementa cum labore sua explent officia. Quod quoniam est causa nostri nobis assumptis quiescent. A
A
¶Codd. :
Fi1633
Zw58
16 Ambrosius] in textu et in marg.
Fi1633
Zw58
marg.|
Augustinus. Scio vanos hereticos de hoc capitulo multa impia et inepta iactasse. Quia namque Apostolus universaliter ait: omnis creatura ingemiscit etc., dicunt quidam omnes angelos et sublimes virtutes in dolore et gemitibus esse ante quam nos penitus liberemur; quod non est verum. Nam etsi nos adiuvant credendi sunt sine dolore hoc facere, presertim cum eamdem creaturam que ingemiscit predixerit vanitati esse subiectam et a servitute interitus liberanda, quod de his qui beatissimam vitam agunt in celis nefas est credere. Melius ergo creature nomine intelligitur homo, in quo est universaliter omnis creatura non quidem queque singula omnium generum, sed omnia genera singulorum. Est enim omnis creatura vel corporalis que per loca distenditur, vel animalis que vivificat corporalem, vel spiritualis que regit animalem. Hec autem omnis in homine, quia homo et intelligit spiritu et sentit anima et corpore localiter movetur. Cum ergo homo dolet, omnis creatura in homine dolet. Omnis inquam, non tota, quia sunt et angeli et alia que in eo non sunt. Simile dictum est: omnis homo videt solem, sed non totus, quia tantum oculis videt; dolet autem omnis creatura usque adhuc quia etsi aliqui iam in sinu Abrahe sunt, tamen in his qui nondum liberati dolent propter spiritum et animam et corpus omnis est.
Non solum autem illa
etc. Quasi: Omnis creatura ingemiscit, id est omnia elementa. Non solum autem illa creatura elementorum, sed nos ipsi etc.
Numérotation du verset
Rm. 8,23
marg.|
Vel
non solum illa
omnis creatura, id est in homine spiritus et corpus et anima, in quibus infideles filiorum nondum perfecta forma simul dolent ex difficultatibus corporis,
sed et nos ipsi
iam preter corpus, anima scilicet et spiritu filii, habentes iam oblatas Deo in sacrificium
primitias spiritus
nostri, id est quorum spiritus iam oblati sunt Deo, ut mente serviamus legi Dei quamvis carne legi peccati, et ipsi inquam non vani sub sole, sed cum Deo in celo ex meliori parte, tamen secundum carnem vanitati subiecti gemimus intra nos vel in nobismetipsis idem carne qui mente. Vel nos ipsi Apostoli maiores ceteris, quoniam habentes
primitias Spiritus
sancti [Zw58 f. 31v] quem accepimus et tempore prius et ceteris abundantius in nobis metipsis sentientes miserias carnis ut alii, ingemiscimus exspectantes secure nec dilatione nec adversitatibus fracti perfectam adoptionem scilicet
redemptionem
, redemptionis videlicet et effusi sanguinis Christi effectum, hoc est etiam salutem
corporis nostri,
que perfecta adoptio vere dicitur filiorum Dei. Nam cum etiam corpus beneficium adoptionis accipiet, ut non modo quod est mortuum vivat verum etiam quod ante peccatum erat mortale fiat immortale, ex omni parte erimus filii Dei.
Numérotation du verset
Rm. 8,24
marg.|
[
r.
]
17
Spe enim
etc. Quasi: Recte dixi exspectantes, non enim re sed
spe salvi
non dico simpliciter sumus, sed
facti sumus,
quia non a nobis salus hec vel est
spe
vel erit re. Neque vero adhuc apparet quid erimus. Alioquin non recte diceretur spes. Qod ait ita: Spes autem rei que videtur non est spes sed res. Nam quid sperat, id est qua de causa dicitur sperare quis hoc quod videt? Quasi: Non recte. Sed tunc recte et cum maiori merito sperare dicitur, si non videt.
17
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,25
marg.|
Si autem quod non videmus speramus,
id est
si non videmus quod speramus,
tunc recte dictum est, quod sub sole in vanis agentes et quelibet adversa per patientiam sustinentes diu quod non videmus exspectamus. Ecce quam multa nobis ex spiritu.
Numérotation du verset
Rm. 8,26
marg.|
Similiter autem
sicut et in predictis idem
Spiritus adiuvat
in pluribus aliis infirmitatem nostram. Quam vero nomine infirmitatem voco.
Nam,
ut in uno hoc ostendam,
nescimus quid oremus sicut oportet.
Sepe etenim petimus ab omni tribulatione liberari nescientes etiam ipsas tribulationes nobis esse necessarias, sicut et ipse Apostolus angelum a quo colaphizabatur ut a se recederet petebat, nescius hoc ipsum quod colafizabatur gratiam esse et virtutem perfici in infirmitate. Ideoque siquid contra quam oramus acciderit, patienter ferendo hoc potius oportuisse quod Dei non quod nostra voluntas habuit non dubitemus. Propter quod etiam Dominus cum humanam in se voluntatem transformans dixissetd : « Transeat a me calix iste », continue subiecit: « Verumtamen non quod ego volo sed quod tu ».
d Mt. 26, 39.
marg.|
[Augustinus]
18 Illam autem unam de qua propheta aite: « Unam petii a Domino » etc. securi quid petimus verumtamen, quoniam ipsa est"pax que exsuperat omnem sensum"f, etiam ipsam petendo quid oremus sicut oportet nescimus. Nam esset quidem quod querimus scimus, sed quale sit nondum novimus, que ut ita dicatur docta ignorantia per spiritum qui adiuvat infirmitatem nostram in nobis est.
Sed ipse
etc. Quasi:
Nescimus quid oremus, sed ipse spiritus Dei postulat
non contra nos
sed pro nobis,
et hoc
gemitibus inenarrabilibus.
e Ps. 26, 4.
f Cf. Phil. 4, 7.
18
marg. Zw58
marg.|
Nota quod ait et
gemitibus
et
inenarrabilibus.
In quo significat rem que desideratur et ignorari et non omnino ignorari. Si enim ignoraretur, omnino non quereretur gemitibus. Si autem non ignoraretur, omnino gemitus non dicerentur inenarrabiles. [Zw58 f. 32v]
marg.|
Attende etiam quod spiritus Dei quoniam Deus est non indiget ut postulet nec patitur angustias ut gemat, sed ideo dictum est: postulat gemitibus, quia nos postulare facit et gemere tum pro hoc exilio, tum pro patrie desiderio. Quo locutionis tropo dicitur frigus pigrum eo quod scilicet pigros facit, et dies letus vel tristis eo quod letos vel tristes faciat. Secundum eamdem locutionem dictum est: temptat vos Deus ut sciat si diligitis eum an non, id est ut scire vos faciat. Et de die illa nescit filius, id est occultando nescientes facit.
marg.|
Et ad Abrahamg: “Nunc cognovi quoniam times Deum”, id est nunc te cognoscere feci. Que omnia sic debere intelligi docet Apostolus, qui cum in quodam loco dicat spiritum clamantem abba pater, tamquam hoc exponens dicit alio loco: In quo clamamus abba pater.
g Cf. Gn. 22, 12.
Numérotation du verset
Rm. 8,27
marg.|
Qui autem.
Quasi: Spiritus postulat et certe impetrat: Nam qui scrutatur corda scilicet Deus scit, id est approbat quid desideret, id est desiderare faciat spiritus quia secundum Deum, id est secundum quod vult Deus postulat pro sanctis, id est sanctos postulare facit.
Numérotation du verset
Rm. 8,28
XXVII
XXVII
marg.|
Scimus autem
etc. Quasi: non solum predicta spiritus operatur vobis utique in bonum, sed et omnia idem spiritus qui operatur velle cooperatur cum voluntate in bonum. Quibus? Diligentibus Deum non ad horam, sed perseveranter. Quodem: his qui per predicta vocati sunt ut sint sancti non secundum meritum suum sed secundum Dei propositum. Tales enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis.
marg.|
[Augustinus]
19 Nam propria ipsorum infirmitate exercetur humilitas, afflictione patientia, contradictione sapientia, odio benivolentia, et usque adeo
19
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
20
[
Nota3
]
21 omnia prorsus Deus talibus operatur in bonum, ut siqui eorum deviant et exorbitant etiam hoc eis faciat provenire in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores. Quod si cui hec nondum sunt manifesta nostre qui hec scimus auctoritati fidem adhibeat, quamvis et ex his que secuntur sint certa.
20
marg. Zw58
21
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,29
marg.|
Nam quos
etc. Quasi: Vere secundum propositum. Nam quos prescivit fieri conformes etc., hos et predestinavit. Non enim ex semetipsis erant futuri quod sunt presciti, sed ex eo quod Deus eos predestinavit fieri reformatione, prius mentis in novitatem, post corporis in immortalitatem conformes imaginis filii sui, id est ut sicut portaverunt imaginem terreni, portent imaginem celestis, Christi scilicet qui est imago patris. Ita tamen dico conformes, ut ipse Christus sit primogenitus a mortuis, scilicet primus sine peccato conceptus et natus et primus resurgens in multis fratribus, hoc est inter multos quos non in eo quod unigenitus, sed in eo quod primogenitus est non confunditur fratres vocare.
marg.|
[Augustinus]
22 Predestinatio est gratie preparatio que sine prescientia esse non potest. Prescivit enim Deus que fuerat ipse facturus. Prescientia vero esse potest sine predestinatione. Prescit enim Deus etiam peccata que non est ipse facturus peccata, quamvis iudicio sepe tradat in illa que non modo peccata, sed etiam pene sunt peccatorum. Unde supra: [Zw58 f. 32v] Tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant ea que non conveniunt. Ecce quid predestinatio.
22
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 8,30
marg.|
Gratia vero est ipsius predestinationis effectus de quo secutus adiungit:
Quos
autem antequam essent
predestinavit, hos et vocavit,
cum essent, predicatione et aliis modis, id est vocatione secundum propositum facta de mundo elegit. Hoc ideo subaudimus quoniam etiam non electi predestinatione vocati sunt.
Et quos vocavit,
subaudi ‘secundum propositum’,
hos et
cum adhuc peccatores essent peccatorum remissione et dono virtutum et operum
iustificavit.
Quos autem secundum propositum iustificavit, illos et secundum idem propositum magnificavit, ut in eterna beatitudine eidem similes sint.
marg.|
Attende quod cum sint quatuor, id est predestinatio, vocatio, iustificatio, magnificatio, tria iam facta sunt in multis. Sola magnificatio adhuc futura est. Dixit tamen per preteritum: magnificavit iuxta illud qui fecit que futura sunt. Cum ergo hec omnia nobis ex ipso, quid dicemus ad hec tam magna beneficia aspicientes, nisi quod nobis ex Deo omnia et nihil poterit nobis nocere?
Numérotation du verset
Rm. 8,31
marg.|
Si enim qualiter dicimus
Deus pro nobis est,
scilicet nondum existentes predestinando, adversos vocando, peccatores iustificando, mortales glorificando,
quis
poterit esse
contra nos
ut non omnia nobis Deus cooperetur in bonum? Nullus prorsus.
Numérotation du verset
Rm. 8,32
marg.|
Nam et qui nobis fecit predicta etiam hoc singulare beneficium addidit, quod
proprio filio suo
sibi scilicet consubstantiali
non pepercit,
sed pro nobis omnibus etiam peccatoribus hostiam sufficientem ad omnium reparationem tradidit illum, qui et ipse tradidit semetipsum pro nobis, bene utique, non sicut iudas qui male
. Qui ergo filium suum dedit,
quomodo non donavit nobis cum illo etiam omnia, id est in presenti iustitiam, in futuro vitam eternam, et etiam omnia superiora, ut angeli quoque nostri sint non Dominio, sed adversum qualiter que sunt Dominorum famulorum quoque esse dicuntur.
Numérotation du verset
Rm. 8,33
XXVIII
XXVIII
marg.|
Cum itaque in ipso omnia nostra sint,
quis accusabit,
ita ut accusatio sit
adversus electos,
id est noceat electis
Dei
quos scilicet predestinavit futuros conformes imaginis filii sui? Utique nullus, quia nec Deus nec alius. Alius non potest quia vel est peccator ut homo, vel instabilis natura ut angelus.
Deus
non vult quia ipse est
qui iustificat.
Numérotation du verset
Rm. 8,34
marg.|
Cum autem nullus accuset,
quis est qui condempnet,
id est pro peccato inferat penam? Similiter nullus, quia nullus alius potest.
Christus
vero cui pater omne iudicium dedit non vult. Ipse enim est
Iesus,
id est salvator,
qui
pro illis salvandis
mortuus est, immo,
quod maius est,
qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei
ipsi equalis in honore,
qui etiam
inter nos et Deum medius humanitatis sue representatione
interpellat pro nobis,
cuius postulatio non potest contempni.
Numérotation du verset
Rm. 8,35
marg.|
Quis igitur
etc. Quasi: Quandoquidem ita pro nobis Deus, ergo quis separabit nos a caritate Christi? Scilicet separabit nos tribulatio corporis an angustia [Zw58 f. 33v] mentis,
an fames, an nuditas,
id est penuria cibi vel vestitus, an persecutio de loco ad locum,
an periculum,
id est mortis apparatus,
an gladius,
id est ipsa mors? Non utique. Et quasi quis dicat cur nunc ista commemoras, fiuntne hec aliquibus ut separentur a caritate Christi, respondet:
Numérotation du verset
Rm. 8,36
marg.|
Fiunt utique
sicut scriptum est
in Psalmoh his verbis :
Quia propter te
, cui inseparabiliter heremus,
mortificamur
tormentis variis
tota die
, id est semper et sine respectu misericordie,
estimati sumus sicut oves occisionis
que non prosunt nisi occise.
h Ps. 43, 22.
marg.|
Attende quod ait:
propter te.
Hec etenim « causa martyrem facit, non pena »i. Nam et Christus latronibus inter quos passus est in pena similis est, sed in causa dissimilis, quia propter nos passus est, ut et nos propter ipsum patiamur, et in utraque causa sua scilicet propter nos et nostra propter ipsum consultum est nobis.
i
¶Fons:
Glossa ordinaria
(Mc. 13, 13
;
Ps. 34, 23
;
Rm. 8, 36)
<cuius fons> Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium, lib. 3, c. 47, § 51, CSEL 52, p. 459.13: «[...] christi martyrem non facit poena sed causa [...]»; Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 53A (= Morin 11), § 13, CCSL41Aa, p. 122.277: «Martyrem non facit poena, sed causa: prius eligat causam, et securus sufferat poenam»; sermo 328 auctus (= Lambot 13), ed. RevBén. 51, p. 19.134; sermo 331, PL 38, 1460.6. [MM2023]
<cuius fons> Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium, lib. 3, c. 47, § 51, CSEL 52, p. 459.13: «[...] christi martyrem non facit poena sed causa [...]»; Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 53A (= Morin 11), § 13, CCSL41Aa, p. 122.277: «Martyrem non facit poena, sed causa: prius eligat causam, et securus sufferat poenam»; sermo 328 auctus (= Lambot 13), ed. RevBén. 51, p. 19.134; sermo 331, PL 38, 1460.6. [MM2023]
Numérotation du verset
Rm. 8,37
marg.|
Sed in his.
Quasi: Hec predicta et alia plurima nobis fiunt mala, sed in his omnibus superamus, id est superiores efficimur non per nos, sed per eum qui dilexit nos, cuius beneficium omnia superat. Et vere
superamus.
Numérotation du verset
Rm. 8,38
marg.|
Certus sum
enim ex promissione Dei dicentis: Non te deseram neque derelinquam, quia neque mors quam minantur, neque vita promissa, neque angelus, neque principatus,
neque virtutes,
id est neque minor ordo, neque mediocris, neque maior etiam miracula faciens, quod de bonis sive de malis potest intelligi,
neque instantia,
id est presentia,
neque futura
bona vel mala,
neque fortitudo,
id est alicuius violentia,
Numérotation du verset
Rm. 8,39
marg.|
neque altitudo
humane potestatis, vel elatio Satane,
neque profundum,
id est alicuius sapientia vel infernus ostensus a diabolo minante precipitium,
neque creatura alia
quelibet vel alia, id est contra naturam facta ut equus bipes vel qualia fecerunt iamnes et mambres incantatores pharaonis,
poterit nos
etc.
marg.|
[Ambrosius]
23 Vel altitudo et profundum possunt dici prospera et adversa, de quibus salomon: Divitias et paupertates ne dederis mihi, ne repletus mendax fia vel pauper rapiam et iurem nomen Domini. Contra hec proponitur Achaz de Christo, qui neque elatus est potestate qua equalis est patri neque turbatus deiectione mortis, quod est signum in alto et in profundo, ne scilicet ille vel regia potestate extolleretur, vel erumpna turbaretur sicut tunc erat pro bello assyriorum. Hec quoque altitudo vel profundum non poterit
nos separare a caritate Dei que in nobis est
, non a nobis,
sed in Christo Iesu Domino nostro,
quia nobis24 omnibus melior Deus, qui etiam nobis caritatem suam in Christo ostendit et tradidit.
23
marg. Zw58
24
nobis]
om. Fi1633
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_8)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_8)
Notes :