Capitulum 9
Numérotation du verset
Rm. 9,1
Veritatem dico in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
non mentior,
testimonium perhibente mihi2 conscientia mea
2 perhibente mihi]
inv. Weber
in Spiritu sancto,
Numérotation du verset
Rm. 9,2
quoniam tristitia est mihi magna
et continuus
dolor
cordi meo.
Numérotation du verset
Rm. 9,3
Optabam enim ego ipse3
3 ego ipse]
inv. Weber
anathema esse a Christo
pro fratribus meis,
qui sunt cognati mei
secundum carnem
Numérotation du verset
Rm. 9,4
qui sunt Israelite,
quorum
adoptio est filiorum,
et gloria,
et testamentum4,
4 testamentum] testamenta
Weber
et
legislatio,
et obsequium,
et
promissa,
Numérotation du verset
Rm. 9,5
quorum
patres
ex5 quibus est6 Christus
5 ex] et praem. Weber
|
6 est] om. Weber
|
secundum carnem,
qui est
super omnia Deus benedictus in secula.
Amen.
Numérotation du verset
Rm. 9,6
Non autem
excidit7
7 excidit] quod exciderit
Weber
verbum Dei. Non enim omnes qui ex circumcisione sunt8
8 circumcisione sunt]
om. Weber
Israel hi sunt Israelite9,
9 Israelite] Israhel
Weber
Numérotation du verset
Rm. 9,7
neque quia semen sunt Abrae
omnes filii Abrae.
Sed in Isaac
vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset
Rm. 9,8
id est non qui filii carnis
hii filii Dei,
sed qui filii sunt promissionis estimantur
in semine.
Numérotation du verset
Rm. 9,9
Promissionis
enim
verbum hoc est.
Secundum hoc tempus
veniam ad te10
10 ad te]
om. Weber
et erit
Sare filius.
Numérotation du verset
Rm. 9,10
Non solum autem illa11,
11 illa] om. Weber
sed et Rebecca ex uno concubitu12 habens Isaac patris nostri13
12 concubitu] concubitum
Weber
|
13 patris nostri] patre nostro
Weber
|
Numérotation du verset
Rm. 9,11
Cum enim nondum nati fuissent,
aut aliquid egissent boni aut mali14,
14 boni aut mali] bonum aut malum
Weber
ut secundum electionem propositum Dei maneret,
Numérotation du verset
Rm. 9,12
non ex operibus, sed ex vocante
dictum est ei,
quia maior serviet minori,
Numérotation du verset
Rm. 9,13
sicut scriptum est :
Iacob dilexi Esau autem odio habui.
Numérotation du verset
Rm. 9,14
Quid ergo dicemus ?
Numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
Numérotation du verset
Rm. 9,15
Moysi enim dixit15 :
15 dixit] dicit
Weber
miserebor
cuiu misertus sum16
16 cui misertus sum] cuius misereor
Weber
et misericordiam
prestabo
cuius miserebor.
Numérotation du verset
Rm. 9,16
Igitur non volentis
neque currentis,
sed miserentis Dei.
Numérotation du verset
Rm. 9,17
Dicit enim Scriptura pharaoni
quia in hoc ipsum
excitavi
te, ut ostendam in
te
virtutem meam,
et ut
annuntietur nomen meum in universa terra.
Numérotation du verset
Rm. 9,18
Ergo
cuius vult miseretur
et quem vult
indurat.
Numérotation du verset
Rm. 9,19
Dicis itaque mihi :
quid adhuc queritur ?
Voluntati enim eius quis resistit ?
Numérotation du verset
Rm. 9,20
O homo,
tu quis es
qui respondeas Deo ?
Numquid
figmentum
dicit17 ei
17 figmentum dicit]
inv. Weber
qui se finxit,
quid me fecisti sic ?
Numérotation du verset
Rm. 9,21
An
non habet potestatem
figulus luti
ex eadem massa
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
Numérotation du verset
Rm. 9,22
Quid18 si volens Deus
18 quid] quod
Weber
ostendere iram,
et notam facere
potentiam suam,
sustinuit
in multa patientia vasa ire aptata in interitum,
Numérotation du verset
Rm. 9,23
ut
ostenderet divitias
glorie sue
in vasa misericordie, que preparavit
in gloriam ?
Numérotation du verset
Rm. 9,24
Quos et vocavit,
nos non solum ex Iudeis
sed etiam ex gentibus,
Numérotation du verset
Rm. 9,25
sicut in Osee dicita :
0 Os. 2, 23-24.
Vocabo non plebem meam
plebem meam,
et non dilectam meam
dilectam mea19,
19 et...mea]
om. Weber
et non misericordiam consecutam
misericordiam consecutam.
Numérotation du verset
Rm. 9,26
Et
erit in
loco
ubi dictum est eis : Non plebs mea vos ibi
vocabuntur filii Dei vivi.
Numérotation du verset
Rm. 9,27
Isaias autem
pro Israel
clamat20 :
20 pro Israel clamat]
inv. Weber
si fuerit numerus filiorum Israel
tamquam arena maris
reliquie salve fient.
Numérotation du verset
Rm. 9,28
Verbum enim
consummans et abbrevians21 in equitate,
21 abbrevians] brevians
Weber
quia
verbum breviatum
faciet Dominus super terram.
Numérotation du verset
Rm. 9,29
Et sicut predixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth
reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorrha
similes fuissemus.
Numérotation du verset
Rm. 9,30
Quid ergo dicemus ?
Quod gentes que non sectabantur iustitiam
apprehenderunt
iustitiam ?
Iustitiam autem que ex fide est,
Numérotation du verset
Rm. 9,31
Israel autem sectando
iustitiam22
22 autem...iustitiam] vero sectans legem iustitie
Weber
in legem iustitie non pervenit.
Numérotation du verset
Rm. 9,32
Quare ?
Quia non ex fide sed quasi ex operibus.
Offenderunt enim23 in lapidem offensionis,
23 enim] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 9,33
sicut scriptum est : ecce pono
in Sion
lapidem offensionis
et petram scandali,
et omnis qui credit in eum
non confundetur.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Rm. 9,1
XXIX
XXIX
marg.|
1
Veritatem dico
etc. Quod2 gratia sit facta per Christum in spiritu dixit hucusque. Nunc idem auctoritatibus plurimis vult ostendere, quas primo generaliter pro omnibus ponit, deinde specialiter alias pro Iudeis, alias pro gentibus.
1
Dehinc def. P656 usque ad 1Cor. 7 :16
2
Quod] Que
Fi1633
marg.|
[Ambrosius]
3 Sed quoniam contra Iudeos qui putant se iustificari ex lege superius locutus videtur fuisse4, ne forte dicatur non debere credi sibi inimico illorum, iurat se veritatem5* dixisse simulque, ut circa eos suum affectum ostendat, dolet genus suum beneficio Christi privari. Quasi:
Dico
quod spiritus predicta operatur in nobis, non secundum meritum nostrum, sed secundum Dei pro positum. Quod dicendo
veritatem dico
positus
in Christo
Iesu, et ita pure [Zw58 f. 33v] dico
veritatem
, quod
non mentior
in aliquo,
conscientia mea perhibente
6
* mihi testimonium in Spiritu sancto
contestante eidem non solum quod predicta sunt veritas, sed etiam hoc, A
3
marg. Fi1633 Zw58
4
videtur - fuisse]
inv
.
Fi1633
5
se veritatem]
scrips. cum Fi1633 ,
severitatem
Zw58
6
perhibente] prohibente
Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,2
marg.|
quoniam mihi
non utique specietenus, sed
cordi meo
est
tristitia magna
quantitate
et dolor continuus
tempore.B
Numérotation du verset
Rm. 9,3
marg.|
[GME60.9.3-1]
Pro fratribus meis
errantibus extra viam Christum, cum quibus et pro quibus ego quoque erravi, unde etiam doleo.
Optabam enim ego ipse anathema esse
idem divisus
a Christo
pro eisdem
fratribus meis.
Non ait: Opto, sed: Optabam, quia scit talem non posse separari a Christo.
marg.|
[GME60.9.3-2]
[Ambrosius]
7
a
Fratres dicit vel tunc in lege, vel nunc in fide. Unde gravius peccabat volens eos a fide retrahere, deinde multa de illorum dignitate enumerat, ut et suum circa eos affectum ostendat et omnibus pro eis dolorem incutiat, quia promissionis meritum perdiderunt peiores gentibus facti.
a Ut refert et laudat Glossa ordinaria
in loc. cit.
7
marg. Fi1633 , om. Zw58
marg.|
[GME60.9.3-3]
[Ambrosius]
8
b
Propensius enim malum est dignitatem perdidisse quam non habuisse.
9
b Ut refert et laudat Glossa ordinaria
in Rm. 9 :1.
8
[Nota]
marg. Zw58 lin. 3
9
marg. Zw58, om. Fi1633
marg.|
[GME60.9.3-4] Et nota quod etiam peccatum suum Apostolus aggravat qui eos fide retrahere volebat. Ait ergo:
Qui sunt cognati mei secundum carnem
et ideo amplius a me iuvandi.
Numérotation du verset
Rm. 9,4
marg.|
Qui sunt Israelite
genere vel nunc veri quorum, id est ad quos pertinet adoptio filiorum et gloria, quod illi populo peculiari credita sunt eloquia Dei et testamenta utraque, quia et [Augustinus]
10 vetus eis datum est et novum in veteri figuratum et obsequium divini cultus et promissa quoniam illis facta,
10
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,5
marg.|
quorum
sunt
patres
quoniam et patriarche in illis,
ex quibus
tamquam ex Sion
Christus secundum carnem
homo factus in ea filius David,
qui
tamen
est super omnia Deus benedictus in secula,
quia « ipse fundavit eam altissimus »c Dominus David.
Amen.
c Ps. 86, 5.
marg.|
[Ambrosius]
11 Quasi: Quod modo confirmo qui huic veritati contradicere solebam.
11
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,6
marg.|
Non autem
etc. In eo quod se dolere pro fratribus dixit significavit Iudeos errasse, qui revera ceci ex parte non crediderunt promissionibus. Non ideo tamen non sunt implete et in quibusdam eorum et in gentibus. Quasi: Erraverunt quidem pro quibus doleo fratres mei.
Numérotation du verset
Rm. 9,XXX
marg.|
Non autem
ideo intelligendum est
quod verbum,
id est promissio
Dei exciderit,
hoc est, inexpletum remanserit. Quamvis enim quidam ex eis erraverunt, tamen
Abrahe semen
multiplicatum est ut multi sint filii Dei, qui tamen non ex eo intelligendi sunt filii Dei, quod secundum carnem sunt Abrahe vel Iacob filii.
Non enim omnes qui sunt ex Israel
secundum carnem
hi sunt
veri
Israelite
Numérotation du verset
Rm. 9,7
marg.|
neque
quia sunt secundum carnem
semen Abrahe,
ideo
sunt omnes
veri
filii
Abrahe ad promissam scilicet pertinentes hereditatem,
sed
qui sint veri filii Dei patet ex Scriptura qua in Genesi dicitur: In
Isaac vocabitur tibi semen.
Numérotation du verset
Rm. 9,8
marg.|
Quod Apostolus ipse interpretans ait, id est
non qui filii carnis hii
sunt
filii De
i, sed qui filii sunt promissionis estimantur in semine.
marg.|
[Augustinus]
12 Que conveniens est interpretatio, filii namque promissionis, ut sint semen Abrahe vocantur in Isaac, hoc est in Christum, vocante gratia congregantur. Qui recte dicuntur filii promissionis. In Isaac quippe qui Abrahe promissus est filius prefigurati sunt non qui se ipsos iustos, sed quos Deus ipse fuerat facturus.
12
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
13 Sicut enim Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic nec isti. Hii sunt filii libere, quos [Zw58 f. 34v] alibi Novo Testamento idem Apostolus attribuit, similiter veteri attribuens filios carnis qui sunt terrena hierusalem que servit cum filiis suis. Quod autem Isaac fit ex promissione patet ex ipsius verbis promissionis.
13
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,9
marg.|
Verbum enim promissionis est hoc
in Genesi: Secundum hoc tempus, id est eodem die revoluto anno dixit Dominus ad Abraham: per me gratis veniam ad te et me contra naturam operante erit Sare filius. Sic igitur Sara ex promissione concepit.
Numérotation du verset
Rm. 9,10
marg.|
Non solum autem illa,
id est Sara,
sed et Rebecca
promissionem habuit hanc: Maior serviet minori. Quod utique dictum est ei, id est Rebecce, non ex operibus, id est non ex meritis operum vel ipsorum parentum, scilicet Isaac et Rebecce, vel ipsorum filiorum, scilicet Esau et Iacob. Et quod non ex meritis parentum probatur ex hoc quod Rebecca dicitur habens filios ex uno concubitu Isaac patris, id est institutoris nostri quem scilicet imitari debemus. Non enim potest dici vel tunc genitus Esau quando parentes erant mali, vel tunc genitus Iacob quando erant boni quandoquidem ex uno concubitu generati dicuntur. Quod vero non ex meritis ipsorum generatorum dictum sit probatur ex tempore.
Numérotation du verset
Rm. 9,11
marg.|
Dictum est enim
: cum nondum nati
essent, aut etiam:
cum nondum aliquid boni aut mali egissent,
itaque non ex meritis operum, sed ex vocante, id est ex gratia vocantis tunc
cum nondum nati
essent etc. Dictum est hoc ut scilicet
propositum Dei maneret,
id est intelligeretur manere et esse secundum electionem gratie, non debiti, que eligendos ipse facit, non invenit. Ad litteram: Idumei qui de Esau qui de Edom dictus est subditi fuerunt filii Israel.
Numérotation du verset
Rm. 9,12
marg.|
Sed magis in hoc prophetatum est quod populus Iudeorum
maior,
id est in cultu unius Dei prior,
minori,
id est posteriori populo Christianorum erat serviturus.
Numérotation du verset
Rm. 9,13
marg.|
[Augustinus]
14 Ad hanc autem gratiam confirmandam ipse Apostolus testimonium prophete longe posterioris assumit dicens:
Sicut scriptum est
in Malachia:
Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
14
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
15 Ecce patet hoc apertum esse postea per prophetam quod erat prius in Dei predestinatione per gratiam. Nam in Iacob antequam fecisset ipse aliquid boni, quid diligebat Deus nisi gratuitum misericordie sue donum? In Esau vero, quid oderat nisi originale peccatum? Nam nec in illo diligeret iustitiam quam ille nullam fecerat nec in isto odisset naturam quam ipse Deus fecerat bonam, sed quoniam rem stupendam de nondum natis nec aliquid agentibus dixerat, exprimens unde moveri quis posset, obiecit sibi et ait:
15
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,14
XXXI
XXXI
marg.|
[Augustinus]
16
Quid ergo dicemus?
Scilicet
numquid
dicemus quod
iniquitas
sit
apud Deum? Absit.
Hic aliquis forte sentiret esse iniquitatem apud Deum eo quod ipse futura eorum opera previdebat, quando minori maiorem serviturum esse dicebat. Sed et hoc
absit
.
16
marg. Cas235 Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,15
marg.|
Ne quis enim de suorum operum meritis glorietur ad Dei gratiam et gloriam valere quod dixit demonstrat cum ait:
Moysi enim dicit
Deus:
Miserebor cuius misertus ero, et misericordiam prestabo cuius miserebor,
id est non per operum que sunt vel fuerunt vel futura sunt merita, sed quos per solam gratiam predestinavi per eamdem solam vocabo, iustificabo, glorificabo. Et hic quidem est sensus, sed verborum repetitione ipsum firmius monstrat sicut amen amen.
Numérotation du verset
Rm. 9,16
marg.|
Hac
igitur
ratione
non
est
volentis
ipsum velle
neque currentis
ipsum currere, id est nec operantis ipsum [Zw58 f. 34v] operari,
sed miserentis Dei.
Etsi enim gratie gratia ut fidei iustitia debetur ex promissione et redditur, unde in evangelio: accepimus gratiam pro gratia et Apostolus: ex fide iustitia, quia tamen ista non sunt ex homine sicut et idem Apostolus ait de fide: Misericordiam consecutus sum ut sim fidelis, nihil nobis debetur vel redditur. Nam etsi ipse dicat: reposita est mihi corona iustitie quam reddet mihi Dominus, non tamen quoniam hec ex se meruerit, sed quoniam predestinationis gratia Dominus reposuerit dixit: reddet, forte quis intelligit non est volentis sed miserentis Dei ex hoc sensu dictum esse: Non sufficit sola voluntas hominis si non sit etiam misericordia Dei.
marg.|
[Augustinus]
17
[
Nota4
]
18 Sed si hoc verum est, cur non etiam recte dicitur: non est miserentis Dei sed volentis hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? Quod si dicendum non est restat ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam et preparat adiuvandam et adiuvat preparatam. Unded: « Misericordia eius preveniet me »"et misericordia eius subsequetur me"e. [
r.
]
19 Nolentem namque prevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Itaque non ideo misertus est Deus Iacob quia voluit et cucurrit, sed ideo Iacob voluit et cucurrit quia misertus est Deus. Et hec quidem propter eos dicta sunt qui per gratiam liberati iustificantur quos intelligebat dicens: Iacob dilexi, propter eos vero super quos ira Dei manet quos significabat dicens: Esau odio habui, quia et ipsis utitur Deus ad docendos illos quos liberat.
d Ps. 58, 11.
e Cf. Ps. 22, 6.
17
marg. Zw58
18
marg. Zw58
19
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,17
marg.|
[GME60.9.17] Subiungit:
Dicit enim
etc. Quasi: Ex misericordia sunt velle et currere, quod utique apparet in malis qui ex eadem sunt massa dediti perditioni. Scriptura enim, id est Dominus in ea
pharaoni dicit: in hoc ipsum
ut indurareris
excitavi te
meo iusto iudicio quo iustum est ut « qui in sordibus est sordescat adhuc »f. Nec inutiliter hoc feci, sed ut in te ostendam malo bonis virtutem meam esse qua sunt quicquid boni sunt, et
ut
per hoc
nomen meum
non aliud annuntietur
in universa terra,
scilicet ut qui gloriatur in Domino glorietur.
f Cf. Apc. 22, 11.
Numérotation du verset
Rm. 9,18
marg.|
Ex his
ergo
apparet quod cui
vult miseretur
nullo operum merito,
et quem vult obdurat
saltem merito peccati, quod est totius masse in Adam perdite. Sed non quomodo dixerat: non est volentis neque currentis sed miserentis Dei ita dixit: non est volentis neque currentissed obdurantis Dei. Unde datur intelligi quod obdurat Deus non impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam his quibus non esse impartiendam equitate occulta et ab humanis sensibus remotissima iudicat.
marg.|
[Ambrosius]
20 Isaac significat Christum, Iacob credentes de utroque populo Iudeorum et gentium, Esau non credentes similiter de utroque, ideoque ambo dicuntur ex uno concubitu, quoniam utriusque filii vel in fide vel perfidia unum sunt. Nam et multi filiorum Iacob infideles fuerunt et multi filiorum Esau fideles ut Iob qui fuit ex filiis Esau, quintus ab Abraham, id est nepos Esau.
Maior serviet minori.
Hoc dixit Dominus prescius futurorum, non personarum acceptor. Nam neminem damnat antequam peccet et nullum coronat antequam vincat, sed prescientia diffinitum habet qualis uniuscuiusque futura sit voluntas, per quam damnetur aut coronetur.21 Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Hoc revera Dominus ex iudicio dicit qualiter et septuaginta discipulis dictum est: Nomina vestra scripta sunt in celo, sed hoc propter iustitiam qua unicuique pro merito respondendum est22. Quia namque bo [Zw58 f. 35v] ni erant electi sunt ad ministerium et eorum nomina scripta sunt in celo propter iustitiam, qui tamen secundum prescientiam in numero erant malorum. De iustitia enim Deus iudicat, non de prescientia.23 Unde et Moysi dicitur: Si quis peccaverit ante me delebo eum de libro vite, ut secundum iustitiam iudicis tunc videatur deleri cum peccat; iuxta prescientiam vero numquam in libro vite fuerit. Unde Ioannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Denique quos scit in bono permansuros frequenter ante sunt mali, et quos malos scit permansuros24 aliquotiens prius sunt boni ut saul et iudas prius fuerunt boni dicente Scriptura de Saul: Erat vir bonus et non erat melior in filiis Israel. Et Petrus ait de Iuda: Qui sortitus est sortem ministerii huius in signis et prodigiis faciendis. Et quomodo salutare ministerium sortiretur nisi esset bonus? In sorte enim Dei iudicium fuit illum dignum fuisse tempore quo electus est.
20
marg. Zw58
21
+ Cave
marg. in manicula
[KF2021]
22
nomina... iustitiam] +
marg.
Nomina vestra scripta sunt in celo id est inter iustos quia et ipsi tunc iusti erant non in prescientia ubi numquam scripti fuerunt
Fi1633
(al. m.)
23
De iustitia... prescientia] +
marg.
De iustitia iudicat Deus non de prescientia id est iusti<ti>a est causa quare aliquos damnat vel coronat, non prescientia
Fi1633
(al. m.)
24
frequenter... permansuros]
iter et del. Zw58
marg.|
25
Miserebor cuius misertus ero
etc., id est cui prescio miserendum sciens illum conversurum et apud me permansurum, hoc est dare cui dandum est et non dare illi cui dandum non est, ut eum vocet, quem scit obaudire, eum non vocet quem scit non obaudire. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis Dei est. Hoc recte dictum est, quia non in voluntate poscentis sed in dantis arbitrio debet esse quod poscitur, id est an dandum sit dantis debet pensari iudicio. Unde David de peccato veniam postulans accepit et post in Domino prestitit. Saul autem peciit quidem veniam sed nec in prece perstitit nec accepit, sed ab idolis que prius damnaverat auxilium reqvisivit. In hoc ipsum te servavi, cum esses indignus vivere suscitavi. Hoc dicit quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tempus accepit, ut in eo omnes gentes Dei virtutem addiscerent. De prescientia tamen pharaonem damnavit sciens eum non correcturum. Apostolum vero Paulum elegit prescius utique quod futurus esset bonus.
25
+ Cave
marg. in manicula
[KF2021]
Numérotation du verset
Rm. 9,19
marg.|
[Augustinus]
26
Itaque dicis
27
mihi
etc. Quod dixerat28*
Non
est
volentis
etc. et
in hoc ipsum excitavi te
29
*
etc. ita conclusit: Igitur cuius vult miseretur et quem vult indurat, ubi30*, quoniam dixit vult et vult, videtur sicut non ex meritis miseretur quod nec31 ex meritis induret, et ita de peccatis hominum sepe iniuste in Scripturis32 conqueri. Hoc igitur ipse Apostolus sibi obiciens ait ita:
Dicis itaque mihi hoc, quid adhuc
33* etc. Quasi: Quia etiam34 induratio est ex voluntate Dei, d
icis itaque mihi hoc: Quid adhuc conqueritur
Deus si offendimus?
Quis enim resistit,
id est resistere potest35 voluntati eius qui obdurat? C
26
marg. Fi1633 Zw58
27
Itaque dicis]
inv. Fi1633
28
Quod dixerat]
om. Zw58
29
excitavit te] excitante
Zw58
30
ubi] nisi
Zw58
31
nec] non
Zw58
32
sepe iniuste in Scripturis] in Scripturis iniuste
Fi1633
33
itaque mihi hoc]
om. Zw58
34
etiam] et
Fi1633
35
resistere potest]
inv. Fi1633
Numérotation du verset
Rm. 9,20
marg.|
[Augustinus]
36 Huius questionis impudentiam retundit Apostolus et non inopia reddende rationis, sed hominem ad se revocans ait: O homo, etc. Quasi: Tu homo, ille Deus. Fides que gratis datur, qua recte vivendi meritum comparatur, cor mundat, ut Deus videatur, et tu sine fide in vetustate vite tenebrosum animi oculum habens
quis es qui respondeas Deo?
Movet me, inquis, quod de eadem massa Dominus alios fecit reprobaturus cum alios fecerit iustificaturus. Ad quod Apostolus, utens verbis Isaie prophete:
Numquid figmentum ei qui se finxit,
id est ei a quo factum est et qui nihil sibi debet
dicit
hoc:
Quare me fecisti sic?
Si pecus loqui posset et diceret Deo, quare me pecudem fecisti, cum istum feceris hominem, nonne iuste succenseres et diceres37:
o pecus, tu quis
38
* es qui respondeas Deo?
D
36
marg. Fi1633 Zw58 (Augustinus2)
37
diceres] dicens
Fi1633
38
quis] quid
Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,21
marg.|
Quoniam vero questionis [Zw58 f. 35v] ratio ex hoc tibi firma videtur quod ex una massa reprobandi facti sunt et iustificandi, quero
an figulus luti,
id est qui operatur de luto non habet faciendi
potestatem ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
marg.|
[Augustinus]
39 Nullus ex iustitia operum nec etiam
ex operibus
iustitie vas est in honorem. Omnes vero sunt vasa in contumeliam, non dico ex propriis malis, sed originaliter ex Adam vinculo damnationis obstricti. Totum namque genus humanum in apostatica radice damnatum est, ut etiam si nullus inde liberaretur nemo tamen recte vituperare posset sententiam Dei. Bene tamen Dominus dispensavit, ut nec omnes damnaret nec omnes liberaret. Si enim omnes liberarentur, lateret quid peccato per iustitiam deberetur. Si nemo, lateret quid gratia largiretur.
39
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,22
XXXII
XXXII
marg.|
Videtur ergo quod
Deus volens ostendere iram,
id est iustam fixamque vindictam suam in perditis, etiam volens notam facere potentiam suam qua bene utitur malis multa illis naturalia et temporalia bona largiens, eorum malitiam ad exercendos et comparatione admonendos bonos accommodans vasa ire apta in interitum, id est damnatos in radice natura filios ire, non tantum fecit in contumeliam qua polluta est universa conspersio, verum etiam cum adderent peccato originis sua propria multa ut pharao sustinuit in multa patientia,
Numérotation du verset
Rm. 9,23
marg.|
ut
hac sustinentia
ostenderet divitias glorie sue
futuras
in vasa misericordie, que preparat in gloriam
futuram. Si autem hoc est, quod scilicet volens ostendere hoc Deus vasa ire non modo fecit, sed etiam ita sustinuit, quid dices? Quasi: Tu quis es qui respondeas Deo? Si enim tu non capis hoc, tu quis es qui respondeas Deo? Si autem capis, tu quis es qui ultra hoc quod dixi, quod scilicet volens Deus hec ostendere vasa ire et fecit et sustinuit respondeas Deo? Cum igitur universa merito damnata sit massa, Christiano satis est credere, quod Deus cui omnis natura id quod est debet neminem liberat nisi gratuita misericordia, neminem damnat nisi equissima iustitia, cur autem hunc potius quam illum liberet aut non liberet scrutetur qui potest iudiciorum eius tam magnum profundum. Verumtamen caveat precipitium, hoc est nisi non fatali necessitate facit, sed altitudine sapientie quam non aperit sed clausam miratur Apostolus dicens inferiusg: « O altitudo divitiarum sapientie » etc. Potest dici quod cum ait: Annon habet potestatem figulus etc. ostendit, quod etsi Deus nihil det non tamen iniquus est. Cum vero ait: Quod si volens etc. ostendit malos inexcusabiles quibus multa dat, quod scilicet cum sint apti in interitum sustinet eos in multa patientia, et interim cum exspectat iram suam futuram ostendit multis indiciis, scilicet vel ipsos puniendo vel alios coram eis, ut sibi caveant. Notificat etiam potentiam suam, scilicet quod per malos purgat bonos. Ad hoc autem et patitur malos et iram post ostendit et ad suam notitiam attrahit, ut ostendat in vasa misericordie, id est electis per misericordiam divitias glorie sue, id est quam dives et quam magna sit gloriosa misericordia eius. Ob hoc autem tot bona dat malis cum sciat eos non credituros, ut convincat eos iuste damnari et ut fideles eum magis diligant, quibus gratiam suam ipse conservat.
g Rm. 11, 33.
Numérotation du verset
Rm. 9,24
marg.|
Quos et vocavit
etc. De utroque [Zw58 f. 36v] populo vasa misericordie esse ostendit. Quasi: Ut ostenderet divitias glorie sue in vasa misericordie, in nos scilicet quos non modo preparavit sed etiam per predicationem
vocavit non solum ex Iudeis sed etiam ex gentibus,
sicut et eam promissionis filios generaliter ex promissis auctoritatibus demonstravit. Nunc idem demonstrat alias pro aliis atque alia pro aliis ponens ita et primum pro gentibus.
Numérotation du verset
Rm. 9,25
marg.|
Sicut in osee
Dominus
dicit: Non plebem meam,
id est gentes que me non noverunt
vocabo
gratis
plebem meam,
ut me cognoscant,
et non dilectam
vocabo
dilectam,
ut ex dilectione serviant,
et non consecutam misericordiam
vocabo
misericordiam consecutam.
Numérotation du verset
Rm. 9,26
marg.|
Et erit
plebs fidei lege ibidem in mundo, scilicet vel inter Iudeos,
ubi
ad improprium
dictum est
ei a Iudeis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei. Et Osee quidem ita pro gentibus.
Numérotation du verset
Rm. 9,27
marg.|
Isaias autem pro Israel
aperte
clamat
dicens:
Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris,
id est licet innumerabiles et steriles sint, tamen
reliquie
Israel idem quos mihi reliqui, id est reservavi dum alios reppuli, vel qui ab aliis relinquuntur ut viles et pauci
salve fient.
Quamvis enim fracti sint rami et gentium oleaster insertus, tamen non ideo patriarcharum et prophetarum radix periit.
Numérotation du verset
Rm. 9,28
marg.|
Per quid autem salus omnium subponit:
Per verbum
scilicet evangelii. Dominus enim faciet
verbum consummans,
id est perficiens quod lex non potuit, que neminem ad perfectum duxit,
et abrevians
40 ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observationes.
40
abrevians
Fi1633
]
scrips.,
adbrevians
Zw58 hic et unique
marg.|
[Augustinus]
41 Hec autem abreviatio dicitur esse in equitate, quoniam in hoc continentur tota lex et prophete. Vel
adrevians
in equitate, quia figuralia recidens moralia retinet. Ne quis autem dubitet hoc, propheta repetitione confirmat dicens: quia Dominus ipse qui dedit legem Iacob, de quo Ieremias: post hec in terra visus est et cum hominibus conversatus est
verbum breviatum faciet,
factus homo super terram. Et hoc utique verbum ut fieret valde necessarium erat.
41
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 9,29
marg.|
[GME60.9.29]
Nam sicut predixit Isaias
h
, nisi Dominus sabaoth,
quod est exercituum,
reliquisset nobis
hoc
semen
verbum evangelii vel Christum vel predictas reliquias in Apostolis unde cresceret seges Christi, facti essemus
sicut Sodoma,
id est ad confitendum muti, et
fuissemus similes sicut Gomorrha,
id est sine gratia a Spiritu.
h Is. 1, 9.
Numérotation du verset
Rm. 9,30
XXXIII
XXXIII
marg.|
Quid ergo?
etc. Positis Osee et Isaie testimoniis ne quis intellectus veritatem inverteret ait:
Quid ergo dicemus?
Quo intellectu predicta prophetarum verba esse dicta intelligemus? Hoc utique quod
gentes que
per opera legis
non sectabantur iustitiam,
id est non presumebant iustificari ex operibus que in lege fiebant timore pene non amore iustitie subito firmiter
apprehenderunt iustitiam. Iustitiam autem
dico eam
que est ex fide
qua scilicet iustus est qui credit quod Deus gratis iustificat impium.
Numérotation du verset
Rm. 9,31
marg.|
Israel
autem
sectando legem iustitie,
id est ex operibus iustificari presumens
in legem iustitie non pervenit.
Numérotation du verset
Rm. 9,32
marg.|
Quare? quia non ex fide,
id est quia non petivit a Deo credens in eum qui iustificat impium,
sed quasi ex operibus.
Unde vero contigit ut non crederent supponit:
Offenderunt enim in lapidem
[Zw58 f. 36v]
offensionis,
Christum scilicet qui est lapis offensionis
Numérotation du verset
Rm. 9,33
marg.|
sicut scriptum est
in Isaiai:
Ecce
patenter
pono in Sion
Christum, humilitate parvum,
lapidem
et petram ideo
offensionis
et
scandali.
Christus enim sperabatur quidem venturus a populo Iudeorum, sed quia venit humilis non agnitus est, et ideo cum se Dei filium diceret offenderunt, sive mutato verbo idem velit dicere, scandalizati sunt. Quoniam igitur indignationis et invidentie quasi quadam impactione super hunc lapidem cadunt, et unitatis quam una fides et unus spiritus facit in nobis soliditate carentes cassati sunt in futuro42 eodem super ipsos sententia damnationis cadente lapide conterendi. Aqua tamen conquassatione atque constrictione quosdam liberat fides. Nam sequitur:
Et omnis
sive Iudeus sive gentilis
qui
crediderit
in eum
in futuro cum venerit
non
43
confundetur.
i Cf. Is. 8, 14.
42
[•X•]
Hic incipit capitulum 10 marg. Zw58
43 non] n<on> c<um> ?
Cas235
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_9)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_9)
Notes :