Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Hbr. 11,1 

Est autem fides
sperandarum1
1 sperandarum] sperandorum Weber
substantia
rerum
argumentum non apparentium2.
2 appparentium] parentum Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,2 

In hac
enim testimonium
consecuti sunt
senes.
Numérotation du verset Hbr. 11,3 

Fide intelligimus
aptata esse secula verbo Dei,
ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Numérotation du verset Hbr. 11,4 

Fide
plurimam
hostiam Abel quam Cain obtulit Deo,
per quam
testimonium
consecutus est esse iustus,
testimonium perhibente muneribus eius Deo,
et per illam
defunctus adhuc loquitur.
Numérotation du verset Hbr. 11,5 

Fide
Enoch translatus est
ne videret mortem,
et non inveniebatur
quia transtulit illum Deus,
ante translationem enim
testimonium habebat
placuisse Deo.
Numérotation du verset Hbr. 11,6 

Sine fide autem
impossibile est Deo placere quemquam3.
3 Deo...quemquam] placere Weber
Credere enim oportet accedentem
ad Deum,
quia est
et
inquirentibus
se remunerator sit4.
4 sit] fit Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,7 

Fide Noe
responso accepto de his que adhuc non videbantur,
metuens
aptavit arcam in salutem domus sue per quam
damnavit
mundum,
et iustitie
que per fidem est heres est institutus.
Numérotation du verset Hbr. 11,8 

Fide
qui vocatur Abraham
obedivit
in locum exire quem accepturus erat in hereditatem, et exiit nesciens quo iret.
Numérotation du verset Hbr. 11,9 

Fide demoratus5 est in terra repromissionis,
5 demoratus] moratus Weber
tamquam in aliena
in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem.
Numérotation du verset Hbr. 11,10 

Exspectabat enim
fundamenta
habentem civitatem
cuius artifex et conditor Deus.
Numérotation du verset Hbr. 11,11 

Fide et ipsa Sara sterilis
virtutem
in conceptione6 seminis accepit,
6 conceptione] conceptionem Weber
etiam preter tempus etatis, quoniam
fidelem credidit esse eum7 qui repromiserat8
7 eum] om. Weber |
8 repromiserat] promiserat Weber |
Numérotation du verset Hbr. 11,12 

Propter quod
et ab uno
orti sunt et hoc9 emortuo tamquam sidera celi in multitudinem,
9 hoc] hec Weber
et sicut arena
que est ad oram maris innumerabilis.
Numérotation du verset Hbr. 11,13 

Iuxta fidem defuncti sunt
omnes isti,
non acceptis
repromissionibus,
sed a longe eas aspicientes,
et salutantes, et confitentes
quia peregrini et hospites sunt super10 terram.
10 super] supra Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,14 

Qui enim hec dicunt, significant se patriam inquirere.
Numérotation du verset Hbr. 11,15 

Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi,
nunc autem meliorem appetunt, id est celestem.
Ideo
non confunditur
Deus
vocari Deus eorum
paravit enim illis
civitatem.
Numérotation du verset Hbr. 11,17 

Fide
obtulit Abraham, Isaac cum temptaretur
et unigenitum offerebat in quo11 susceperat
11 in quo] qui Weber
repromissiones,
Numérotation du verset Hbr. 11,18 

ad quem dictum est : quia in Isaac vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset Hbr. 11,19 

arbitrans
quia et a mortuis
potens est suscitare12 Deus,
12 est suscitare] inv. Weber
unde eum et in parabolam13
13 parabolam] parabola Weber
accepit.
Numérotation du verset Hbr. 11,20 

Fide
et de futuris
benedixit Isaac
Iacob et Esau.
Numérotation du verset Hbr. 11,21 

Fide et14 Iacob moriens, singulis
14 et] om. Weber
filiorum
Ioseph benedixit,
et adoravit fastigium virge eius.
Numérotation du verset Hbr. 11,22 

Fide
Ioseph moriens de profectione
filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Numérotation du verset Hbr. 11,23 

Fide Moyses,
natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem,
et non timuerunt regis edictum.
Numérotation du verset Hbr. 11,24 

Fide Moyses
grandis factus negavit se esse filium filie pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei,
quam temporalis
peccati habere iocunditatem,
Numérotation du verset Hbr. 11,26 

maiores estimans divitias15 thesauro Egyptiorum improperium Christi,
15 estimans divitias] inv. Weber
aspiciebat enim in remunerationem.
Numérotation du verset Hbr. 11,27 

Fide reliquit Egyptum
non veritus animositatem regis,
invisibilem enim tamquam videns
sustinuit.
Numérotation du verset Hbr. 11,28 

Fide
celebravit
Pascha
et sanguinis effusionem,
ne qui vastabat
primitiva
tangeret eos.
Numérotation du verset Hbr. 11,29 

Fide
transierunt mare Rubrum
tamquam per aridam terram,
quod experti Egyptii devorati sunt.
Numérotation du verset Hbr. 11,30 

Fide muri Hiericho corruerunt circuitu16 dierum septem.
16 corruerunt circuitu] ruerunt circuiti Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,31 

Fide Raab meretrix non periit cum incredulis
excipiens exploratores cum pace.
Numérotation du verset Hbr. 11,32 

Et
quid adhuc dicam ?
Deficiet enim me tempus
enarrantem de Gedeon,
Barach,
Samson,
Iepte,
David et Samuel, et prophetis,
Numérotation du verset Hbr. 11,33 

qui per fidem
devicerunt regna, operati sunt iustitiam,
adepti sunt
repromissiones,
obturaverunt ora leonum,
Numérotation du verset Hbr. 11,34 

extinxerunt impetum ignis,
effugaverunt17 aciem gladii,
17 effugaverunt] effugerunt Weber
convaluerunt de infirmitate,
fortes facti sunt
in bello,
castra verterunt
exterorum,
Numérotation du verset Hbr. 11,35 

acceperunt mulieres
de resurrectione mortuos suos,
alii autem
distenti sunt
non suscipientes redemptionem
ut meliorem invenirent
resurrectionem.
Numérotation du verset Hbr. 11,36 

Alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres,
Numérotation du verset Hbr. 11,37 

lapidati sunt,
secti sunt,
temptati sunt,
in occisione gladii
mortui sunt,
circuierunt
in melotis
in pellibus caprinis, egentes,
angustiati,
afflicti,
Numérotation du verset Hbr. 11,38 

quibus
dignus non erat mundus,
in solitudinibus errantes in montibus,
et in18 speluncis
18 in] om. Weber
et in cavernis terre.
Numérotation du verset Hbr. 11,39 

Et hii omnes
testimonio fidei probati,
nunc19
19 nunc] om. Weber
non acceperunt repromissionem,
Numérotation du verset Hbr. 11,40 

Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis
consummarentur.

Capitulum 11

Numérotation du verset Hbr. 11,1 
Est autem fides
interl.| de visis non est fides sed agnitio
marg.| EST  AUTEM  FIDES etc. Commendatio est fidei cuius descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet quid efficiat in nobis, et quod fundamentum est omnium bonorum, et quod de non apparentibus est. De qua in epistola ad Romanosa plenius dictum est. F  ides est substantia sperandarum rerum, id est causa que resperandas faciet quandoque subsistere in nobis, quod est faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides   substantia , quia sperandis substat et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona edificatio, vel speranda iam facit esse in corde credentis.   Argumentum id est certitudo rerum que non apparent et si quis de ea dubitet probatio ubi adhuc probatur futura resurrection quia ita crediderunt patriarche, apostoli et alii sancti.   fides est causa sperandorum quia causa iustitie per quam sunt speranda. Et hoc est.   in hac est testimonium iustitie quod Deus testatus est iustos eos esse.   Senes , non quod etate senes, sed antecessores horum et sic constat fidem non esse novam sed tenendam cum antiqui tenuerunt.A
a Rm. 4 ; Rm. 10, 14.
A ¶Codd. : Md044 , f. 208va-209rb* ; Rusch
sperandarum1
1 sperandarum] sperandorum Weber
marg.| SPERANDARUM. Nec Thomas quod vidit2 crediditb, quia hominem vidit, Deum credidit. Si autem credi dicuntur, que videntur sicut dicit unusquisque oculis suis credidisse, non ipsa est que in nobis edificatur fides, sed ex rebus que videntur agitur in nobis ut ea credantur que non videntur3.B
b Io. 24, 29.
B ¶Codd. : Md044, f. 209rb ; Rusch
2 SPERANDARUM. Nec Thomas quod vidit] AUGUSTINUS.Thomas vidit et Md044
3 Si autem credi ... non videntur] om. Md044
substantia
interl.| fundamentum
rerum
interl.| quasi iam sint in nobis
argumentum non apparentium4.
4 appparentium] parentum Weber
interl.| premonstratio futurarum rerum
Numérotation du verset Hbr. 11,2 
In hac
interl.| propter hanc
enim testimonium
interl.| iustitie
consecuti sunt
interl.| a Deo vel ab hominibus
senes.
interl.| antiqui patres
Numérotation du verset Hbr. 11,3 
Fide intelligimus
interl.| quod fides est argumentum non apparentum, id est credere debemus que nondum apparent, sic etiam fide tantum intelligimus secula esse aptata verbo, id est precepto Dei cum omnia in materia simul fuissent
marg.| FIDE  ENIM  INTELLIGIMUS. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod non de apparentibus sit fides.
aptata esse secula verbo Dei,
interl.| sapienter disposita
marg.| SECULA. AUGUSTINUS. In principio fecit Deus celum et terramc in formem materiam et confusam (que chaos dicta est), unde omnia facta sunt celi et terra (que inde futura erant) nomine significat, id est nominibus visibilium rerum propter infirmos qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Tunc erant tenebre, id est lucis absentia. Sicut inanitas dicitur locus ubi non est corpus, eadem materia terra dicitur, quia terra inter omnia minus est speciosa, invisibilis propter obscuritatem. Eadem materia etiam aqua dicitur super quam Spiritus Domini superfertur sicut fabricandis rebus voluntas artificis. Ideo aqua, quia omnia in terra ab humano re incipiunt formari et nutriri, eadem dicitur abyssus. Res ignota notis vocabulis, et non uno ne hoc esse putaretur, quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere5.C
c Cf. Gn. 1, 1.
C ¶Codd. : Md044 , f. 209rb * ; Rusch
5 quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere] om. Md044
marg.| AUGUSTINUS. EX  INVISIBILIBUS. Antequam forme darentur rebus, tenebre erant et erant invisibilia elementa, sed in eorum separatione nata est lux. Vel invisibilis mundus in sapientia Dei erat, ad cuius similitudinem factus est hic visibilis.D
D ¶Codd. : Md044, f. 209rb ; Rusch
marg.| Hec utique visibilia, antequam fierent non erant. Quomodo ergo Deo nota erant que non erant. Et rursus quomodo ea faceret, que sibi nota non erant. Non enim quicquam fecit ignorans. Nota ergo fecit non facta cognoscit. Proinde antequam fierent et erant et non erant. Erant in Dei scientia, non erant in sua natura, ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse cum ea fecisset quam illo quo ea noverat ut faceret : «Apud quem non est transmutatio neque vicissitudinis obumbratio»d.E
d Iac. 1, 17.
E ¶Codd. : Rusch , om. Md044
ut ex invisibilibus visibilia fierent.
interl.| ex informibus elementis formata vel ex intellectuali mundo
Numérotation du verset Hbr. 11,4 
Fide
interl.| senes consecuti sunt sicut in Abel apparet
interl.| id est per fidem plurimam
plurimam
marg.| FIDE  PLURIMAM. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium iustitie ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem iustitie.
hostiam Abel quam Cain obtulit Deo,
interl.| acceptabiliorem, id est pluris pretii quam Cain
per quam
interl.| fidem
testimonium
interl.| unde Iesus «a sanguine Abel iusti»e
e Mt. 23, 35.
consecutus est esse iustus,
interl.| per fidem est consecutus plurima quia per fidem iustus eratf
f Cf. Rm. 3, 28 : « Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis ».
testimonium perhibente muneribus eius Deo,
interl.| quia ea recepit quod apparuit cum ea celesti igne consumpsit
et per illam
interl.| fidem
defunctus adhuc loquitur.
interl.| tanta fuit quod mors eam non extinxit
marg.| DEFUNCTUS  LOQUITUR. Id est materia est nobis loquendi ut de eius fide exemplum demus. {t. 4 : Erfurt, f. 1142ra ; facsim., p. 443a} Non enim mors extinxit famam fidei. Ex fide et patientia precedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut iusti sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam eius et memoriam6.F
F ¶Codd. : Md044 , f. 209ra * ; Rusch
6 Interemit... memoriam] om. Md044
Numérotation du verset Hbr. 11,5 
Fide
interl.| fidei merito
Enoch translatus est
interl.| in paradisum unde Adam eiectus
ne videret mortem,
interl.| quasi nec de longe in aliis videret mortem
et non inveniebatur
interl.| ne putaretur in alia parte mundi esse
interl.| qui poterat abscondere eum
ante translationem enim
interl.| per fidem translatus quia per fidem iustus iustus quia placuit Deo
testimonium habebat
interl.| id est multi testabantur eum placuisse Deo
placuisse Deo.
interl.| per fidem placuit sed
Numérotation du verset Hbr. 11,6 
Sine fide autem
interl.| vel enim
impossibile est Deo placere quemquam7.
7 Deo...quemquam] placere Weber
interl.| adeo fides est necessaria
Credere enim oportet accedentem
interl.| sine fide non potest placere quia nec accedere
ad Deum,
interl.| credere hoc scilicet quia
quia est
interl.| Deus
interl.| QUIA EST. Esse proprie Deo convenit, quia immutabiliter.
et
interl.| quod
inquirentibus
interl.| quid ergo eis lex
se remunerator sit8.
8 sit] fit Weber
Numérotation du verset Hbr. 11,7 
Fide Noe
marg.| FIDE  NOE etc. Aliud exemplum ponit de Noe ad commendationem fidei dicens :
responso accepto de his que adhuc non videbantur,
interl.| quia credidit Deo dicenti finis est omnis carnis et si nulla signa videret diluvii
metuens
interl.| adeo credebat quod nondum videbat quod metu eius etc.
aptavit arcam in salutem domus sue per quam
interl.| fidem vel arcam
damnavit
interl.| damnabilem ostendit
mundum,
interl.| quia dum videret eam fabricari non credidit
et iustitie
marg.| ET  IUSTITIE. Id est fuit iustus ex fide sicut patres sui, nisi enim iustus esset hoc ei Deus non precepisset.
que per fidem est heres est institutus.
Numérotation du verset Hbr. 11,8 
Fide
interl.| per fidem
qui vocatur Abraham
interl.| cum prius Abram
marg.| FIDE  QUI  VOCATUR  ABRAHAM. Hic ad patres Iudeorum descendit, ostendit in eis et in prioribus omnem iustitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham.
obedivit
marg.| OBEDIVIT. Deo dicenti sibi exi de terra tua et de cognatione hoc iam fecerat. Hoc enim dictum est iam egresso de terra Chaldeorum et iam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit ne velit reverti. Non enim exierat inde animo si redeundi tenebatur desiderio quod desiderium Deo iubente ac invante et illo obediente fuerat amputandum.
in locum exire quem accepturus erat in hereditatem, et exiit nesciens quo iret.
interl.| adeo credebat Deo
interl.| melioris terre, id est vite eterne
Numérotation du verset Hbr. 11,9 
Fide demoratus9 est in terra repromissionis,
9 demoratus] moratus Weber
interl.| erat ut alienigena et in casulis quia subdit exspectabat fundamenta habentem civitatem
tamquam in aliena
interl.| quamvis sibi promissa
in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem.
interl.| id est Isaac et Iacob habitaverunt ibi non enim eodem tempore cohabitaverunt
Numérotation du verset Hbr. 11,10 
Exspectabat enim
interl.| cur ita
fundamenta
interl.| quia stabilis
habentem civitatem
interl.| celestem
cuius artifex et conditor Deus.
Numérotation du verset Hbr. 11,11 
Fide et ipsa Sara sterilis
interl.| in propria persona non in vicaria
virtutem
interl.| fecunditatem
in conceptione10 seminis accepit,
10 conceptione] conceptionem Weber
interl.| sterilis etiam in senio
etiam preter tempus etatis, quoniam
interl.| hac fide
fidelem credidit esse eum11 qui repromiserat12
11 eum] om. Weber
12 repromiserat] promiserat Weber
marg.| QUONIAM  FIDELEM  CREDIDIT 13. Prius risit etsi ex gaudio, non tamen plena fide sed post verbis angeli in fide solidata est. Riserat etiam Abraham quando ei promissus est. Sed risus ille admirationis fuit et gaudii non dubitationis14.G
G ¶Codd. : Md044 , f. 209vb * ; Rusch
13 Quoniam... credidit] om. Md044
14 Riserat... dubitationis] om. Md044
Numérotation du verset Hbr. 11,12 
interl.| quia fidelem credidit
et ab uno
marg.| AB  UNO. Utero vel Abraham15 ex16 emortuo quantum ad seniorem. Senior enim femina etsi17 adhuc fluant illi solita mulierum18 de sene parere non potest ; de iuvene potest. Senior etiam vir gignere potest sed de adolescentula sic Abraham post mortem Sare de Cetura19 que iuvenis erat potuit generare.H
15 Abraham] Abraham Md044
16 ex] om. Md044
17 etsi] etiam si Md044
18 mulierum] muliebria Md044
19 Senior... de Cetura] De Cethura vero post mortem Sare Md044
orti sunt et hoc20 emortuo tamquam sidera celi in multitudinem,
20 hoc] hec Weber
interl.| ab uno tot quod mirabile est
marg.| TAMQUAM  SIDERA  CELI  IN  MULTITUDINEM. Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur fidelibus.
et sicut arena
marg.| ET  SICUT  ARENA. Utitur verbo translato a navigantibus qui longe prospiciunt desideratas civitates quas antequam ingrediantur salutatione preveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit. Et salutantes, id est gaudentes et desiderantes eas ut faciunt naute longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod peregrini qui scilicet in aliena patria nihil habent.
que est ad oram maris innumerabilis.
Numérotation du verset Hbr. 11,13 
Iuxta fidem defuncti sunt
interl.| id est adherentes fidei vel mortui sunt non acceptis in terra promissionibus et hec iuxta fidem eorum sperabant enim sibi promitti celestia non terrena
omnes isti,
interl.| preter Enoch translatum
non acceptis
interl.| plenarie
repromissionibus,
interl.| implendas
sed a longe eas aspicientes,
interl.| post mortem suam in adventu Christi
et salutantes, et confitentes
interl.| promissionibus applaudentes licet essent remore
quia peregrini et hospites sunt super21 terram.
21 super] supra Weber
interl.| licet morantes
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1142rb ; facsim., p. 443b} HOSPITES. Qui de patria non sunt et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideo hoc confitebantur. Qui enim hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam querunt quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam de qua exierant quererent subdit :  ET  SI  QUIDEM.
Numérotation du verset Hbr. 11,14 
Qui enim hec dicunt, significant se patriam inquirere.
Numérotation du verset Hbr. 11,15 
Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi,
interl.| patet quia nolebat reverti
nunc autem meliorem appetunt, id est celestem.
interl.| patriam
Ideo
interl.| et quia hanc petunt
non confunditur
interl.| non erubescit
Deus
interl.| qui dicitur Deus angelorum22
22 = Md044 f. 210rb, Rusch
vocari Deus eorum
interl.| Abraham, Isaac et Iacob
marg.| DEUS  EORUM. In istis honoratur sicut per malos blasphematur.
marg.| DEUS  EORUM. AUGUSTINUS. SUPER IOANNEM. Qui est Deus omnis creature, sed non frustra hunc honorem tribuit eis, sed quia in eis novit sinceram et precipuam caritatem et quia in eis tribus consummavit mirabile sacramentum futuri populi. Per liberas enim genuerunt et in libertatem, ut Abraham per Sara, et Isaac per Rebeccam, et Iacob per Liam et Rachel, et in servitutem sicut ab Isaac per Rebeccam genitus Esau cui dictum est : '’servus eris fratris tui’'g. Per ancillas non solum in servitute, ut Abraham per Agar Ismaele, sed etiam in libertatem ut Iacob per Balaam, Dan et Neptalim, et per Zelpham Gad et Aser. Ita per spirituales et boni liberi sicut per Paulum illi de quibus ipse dicit : «Imitatores mei estote sicut et ego Christi»h. Et mali servi ut per Philippum Simon magus. Et per carnales non solum mali sed et boni quibus dicitur : '’Que dicunt facite que autem faciunt non facite’'i. Hoc sacramentum quisquis in populo Dei prudenter agnoscit, unitatem spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam coherendo, quosdam tolerando custodit.23
g Cf. Gn. 27, 40 : « Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ».
h 1Cor. 11, 1.
i Cf. Mt. 23, 3 : « Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt ».
23 = Md044 f. 210rb *, Rusch
paravit enim illis
interl.| appetunt celestem vel non erubescit quia sui cives
civitatem.
interl.| in qua erunt sui concives
Numérotation du verset Hbr. 11,17 
Fide
interl.| non re sed voluntate
obtulit Abraham, Isaac cum temptaretur
interl.| id est cum Deus ostenderet quis esset ad exemplum aliorum
marg.| CUM  TEMPTARETUR. Non temptavit Deus Abraham credere, quasi qui fidem eius ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei eius unitatem et firmitatem cognosceret.
et unigenitum offerebat in quo24 susceperat
24 in quo] qui Weber
interl.| id est in quo facte errant
repromissiones,
interl.| has
Numérotation du verset Hbr. 11,18 
ad quem dictum est : quia in Isaac vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset Hbr. 11,19 
arbitrans
interl.| quomodo ergo Deum veracem25 credebat26
25 veracem]+ esse Md044
26 = Md044 f. 210v , Rusch
quia et a mortuis
interl.| sicut de nihilo facereI
I ¶Codd. : P312, f. 180v ; Rusch .
marg.| ARBITRANS  QUIA A  MORTUIS etc. [a] Non trepidavit Abraham credere quando promittebatur, non trepidavit offerre quando exigebatur. Eius dextera erigitur ad sacrificium, ut moreretur cuius cor erectum est ad fidem ut nasceretur. Nec fuit religio credentis contraria devotioni obtemperantis. [c] Promissionem pater pius fideliter tenens quam per hunc oportebat impleri, quem Deus iubebat offerri. Non hesitavit quod sibi reddi poterat immolatus qui dari poterat non speratus. [b] Non sibi fecit questionem, quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum et postea dicentis : Occide mihi filium tuumj. Sed erat in corde eius fides inconcussa et non deficiens, qua credidit Deum qui dedit ut ille de senibus nasceretur posse etiam de morte reparare.J k
j Cf. Gen. 22, 2 : « Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi ».
k Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , Sermones, sermo 2, CCSL 41, linea 20 sqq. : « [a] Non trepidauit offerre, quando exigebatur. nec fuit religio credentis contraria deuotioni obtemperantis. hoc dico. non sibi dixit abraham : deus mihi locutus est. quando promisit filium, credidi quod mihi daturus esset deus posteritatem. et qualem posteritatem ? ut diceret mihi, in isaac uocabitur tibi semen. et ne forte sic uocaretur mihi semen in isaac, ut ante me meus filius moreretur : in semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes. ipse mihi ergo loquens promisit filium et ipse exigit ut occidam. [b] Non sibi fecit questionem quasi de contrariis et sibi aduersantibus uerbis dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis : occide mihi filium tuum. sed erat in corde eius semper fides inconcussa et nullo modo deficiens. cogitauit enim abraham, Deum qui dedit ut ille de senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare ». [FG2015] [c]   Augustinus Hipponensis , De civitate Dei, lib. 16, c. 32, CCSL 48, linea 25 : « Hanc ergo promissionem pater pius fideliter tenens, quia per hunc oportebat impleri, quem deus iubebat occidi non haesitauit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus ». [MM2016] <Attest.> [  Petrus Lombardus , Collectanea in omnes Pauli epistolas (Hbr. 11, 13), PL 192, 494 : «[Ambrosius] Non trepidavit Abraham credere quando promittebatur, non trepidavit offerre quando exigebatur. Eius dextera erigitur ad sacrificium, ut moreretur cuius cor erectum est ad fidem, ut nasceretur. Nec fuit religio credentis contraria devotioni obtemperantis. Promissionem enim pius Pater fideliter tenens quam per hunc oportebat impleri quem Deus iubebat occidi, non hesitavit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus ; non sibi fecit questionem quasi de contrariis, et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis : Occide mihi filium tuum. Sed erat in corde eius fides inconcussa et non deficiens qua credidit Deum qui dedit, ut ille de senibus nasceretur posse, etiam de morte reparare ».] [FG2015]
J ¶Codd. : Rusch cum PL192 ; om. P312, f. 180v, Md044
potens est suscitare27 Deus,
27 est suscitare] inv. Weber
interl.| quia tantam habuit fidem
unde eum et in parabolam28
28 parabolam] parabola Weber
interl.| id est significationem
marg.| ET  IN  PARABOLAM. Fide obtulit Abraham29 non solum in re, sed etiam30 in significatione. Intellexit enim Christum significari cuius deitas non moritur sed {t. 4 : Erfurt, f. 1142va ; facsim., p. 444a} aries herens cornibus inter vepres, id est caro laborans inter Iudeos in cornibus crucis potuit Deo offerri spinis iudaicis antecoronata.K
K ¶Codd. : Md044 , f. 210vb ; Rusch
29 Fide obtulit Abraham] om. Md044
30 etiam] om. Md044
accepit.
Numérotation du verset Hbr. 11,20 
Fide
interl.| habita
et de futuris
interl.| que non videbantur
marg.| ISAAC. Fidem habuit, non solum quod benedictus esset melior. Sed etiam credidit quod christianus populus supplantaret benedictionem Iudeis.L
L ¶Codd. : Md044 , f. 210va ; Rusch.
Iacob et Esau.
Numérotation du verset Hbr. 11,21 
Fide et31 Iacob moriens, singulis
31 et] om. Weber
interl.| quia singulis concellatis manibus benedictionem dedit et dextera supra Ephraim posita leva super Manassen minorem maiori preposuit
filiorum
interl.| Ephraim et Manasse
Ioseph benedixit,
interl.| quia cuique propriam benedictionem dedit
et adoravit fastigium virge eius.
interl.| Christum per quem in Egypto dominium et discipline virgam habuit vel regnum Christi quod in illo significabatur futurum in gentibus
marg.| ADORAVIT  FASTIGIUM  VIRGE. Forte tulerat a filio virgam, quando ei idem filius iurabat et dum eam tenet, post verba iurantis mox adoravit Deum. Non enim pudebat eum ferre tantis per insigne potestatis filii sui, ubi figura magne rei future presignabatur et regni Christi futuri in gentibus.
Numérotation du verset Hbr. 11,22 
Fide
interl.| de futuris habita
Ioseph moriens de profectione
interl.| ab Egypto ubi significabatur fidelium redemptio a peccatis
filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
interl.| fide future resurrectionis
marg.| DE  OSSIBUS  SUIS  MANDAVIT. Adiurans filios Israel, ut asportarent ea in terra promissionis et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Iacob, et ceteri patres ubi et Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt quia in ea terra previderunt nasciturum Christum ut cum eo resurgerent.
Numérotation du verset Hbr. 11,23 
Fide Moyses,
interl.| parentum qui credebant Deum facturum aliquid magni per eum cum esset adeo elegantis forme
natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem,
interl.| quia ab ortu fuit infusa illi magna gratia venustatis non natura sed dono Dei
et non timuerunt regis edictum.
interl.| parentes eius
marg.| EDICTUM  REGIS. Quo omnes masculos Hebreorum necari preceperat.
Numérotation du verset Hbr. 11,24 
Fide Moyses
interl.| per fidem invisibilium
grandis factus negavit se esse filium filie pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei,
interl.| maxime fidei est spernere iocunditatem
quam temporalis
interl.| id est transitorii
peccati habere iocunditatem,
interl.| peccatum putavit se letari in aula dum fratres sui affligerentur
Numérotation du verset Hbr. 11,26 
maiores estimans divitias32 thesauro Egyptiorum improperium Christi,
32 estimans divitias] inv. Weber
interl.| quod sustinuit a suis ut Christus a suis
marg.| IMPROPERIUM. Quod pateretur pro Christo. Vel significabat improperia Christi futura. Vel quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo : «Demonium habes»l. Et isti Moysim : ‘'Vis nos interficere sicut interficisti Egyptium’', quod tamen patienter sustinuit sicut et Christus.
l Io. 8, 48.
m Cf. Act. 7, 28 : « Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium ? »
aspiciebat enim in remunerationem.
interl.| eternam ad quam ibat
interl.| patienter sustinentium
Numérotation du verset Hbr. 11,27 
Fide reliquit Egyptum
interl.| educens filios Israel
non veritus animositatem regis,
marg.| NON  VERITUS etc. CHRYSOSTOMUS. 33 Quod prius fugerat in terram34 Madian, non fuit metus sed fides quod35 credebat se a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa iactantie, si in apertum periculum se precipitaret et temptaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim quamdiu habent quid faciant, non debent temptare Deum, ut et36 Dominus locum dedit Iudeis. Qui et suis precepitn : «Si vos persecuti fuerint in una civitate37 fugite in aliam».M
n sententia ex Mt. 10, 23 ( Vetus latina : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref.   Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim). Edminor. : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ». [MM2016].
M ¶Codd. : Md044 , f. 211ra ; Rusch.
33 Non veritus etc. Christostomus] om. Md044
34 fugerat in terram] fugit in terra Md044
35 quod] quia Md044
36 et] om. Md044
37 una civitate] unam civitatem Md044
invisibilem enim tamquam videns
interl.| Deum quem non videbat ac si videret sustinuit et in eo confidit exspectans quod promiserat et ideo non timuit N
N ¶Codd. : Md044 , f. 211ra ; Rusch.
sustinuit.
interl.| id est exspectavit et in eo confidit
Numérotation du verset Hbr. 11,28 
Fide
interl.| quia sic credidit populum salvandum
celebravit
interl.| Moyses
marg.| FIDE  CELEBRAVIT. Hac scilicet quia credidit populum salvandum, illos scilicet a pharaone nos a diabolo.
Pascha
interl.| quod causa transitus fuit
interl.| quo limerunt postes et superliminaria domus
ne qui vastabat
interl.| angelus percutiens
primitiva
interl.| Egyptiorum
tangeret eos.
interl.| territus sanguine quod fuit in figura liberandorum per sanguinem Christi
Numérotation du verset Hbr. 11,29 
Fide
interl.| qua credebant Deo promittenti
transierunt mare Rubrum
marg.| TRANSIERUNT  MARE etc. Sic etiam per baptismum fideles transeunt remissis peccatis, tamquam Egyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis.
tamquam per aridam terram,
interl.| et ne videretur hoc casu factum non fide, de hoc addit quod experti vel ne videretur phantasia fuisse
quod experti Egyptii devorati sunt.
Numérotation du verset Hbr. 11,30 
Fide muri Hiericho corruerunt circuitu38 dierum septem.
38 corruerunt circuitu] ruerunt circuiti Weber
interl.| sic mundi huius obstacula cadunt ad voces predicantium dum in hoc tempore Ecclesia novatur circuiens orbem terrarum
marg.| CIRCUITU  DIERUM. Completo a Levitis arcam Dei portantibus et eneis tubis clangentibus.
Numérotation du verset Hbr. 11,31 
Fide Raab meretrix non periit cum incredulis
interl.| quia credidit terram Iudeis a Deo tradendam et ideo excepit exploratores
excipiens exploratores cum pace.
interl.| quid ergo vos qui prophetas et Christum audistis
marg.| EXCIPIENS  EXPLORATORES. Quasi : ita et vos debetis duo testamenta per apostolos tamquam exploratores a Christo missos credendo excipere, et ita cum infidelibus non peribitis.
Numérotation du verset Hbr. 11,32 
Et
interl.| multa facta fidei dixi
quid adhuc dicam ?
interl.| quasi infinita sunt
Deficiet enim me tempus
interl.| epistole huius vel vite si singula vellem prosequi
enarrantem de Gedeon,
marg.| DE  GEDEON. Qualiter accepto signo velleris a Domino ivit contra Madianitas {t. 4 : Erfurt, f. 1142vb ; facsim., p. 444b} cum trecentis viris, eosque noctu expugnivit.
Barach,
marg.| DE  BARACH. De quo in libro Iudicum legituro quod Iabin, rege Chanaan filios Israel affligente, Debora prophetissa que illo tempore Israel iudicabat, precepit Barach filio Abinoem39, ut assumeret decem millia pugnatorum secum et iret contra Sisaram principem exercitus Iabin. Qui dixit se iturum si ipsa cum eo iret. Itaque et ipsa cum eo ivit. Dominus autem exterruit exercitum Iabin quem congregaverat Sisara ad torrentem Cisonp. Fugitque Sisara ad tentoria Iabel uxoris Aber Cynei. Ubi cum absconditus dormisset, Iabel clavum tabernaculi cum malleo percussum defixit in cerebrum eius usque ad terram et mortuus est. Et ecce Barach sequens Sisaram veniebat. Egresssaque Iabel in occursum eius dixit ei : «Veni et ostendam tibi virum quem queris»q. Qui cum intrasset, vidit Sisaram iacentem mortuum. Humiliavit ergo Deus die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel.
o Cf. Idc. 4, 2-23
p 3Rg. 18, 40.
q Idc. 4, 22.
39 Abinoem] scrips., Abinoen Rusch
Samson,
marg.| SAMSON. Qui ut legitur in libro Iudicum afflixit vehementer Philisteosr.
r Cf. Idc. 13, 5 ; 15, 3 et passim.
Iepte,
marg.| DE  IEPTE. Qui cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod si triumphum de hostibus assequeretur rediens, quod primo occurreret offerret Deo occuritque ei filia quam immolavit.
marg.| Non laudatus Iepte quod filiam occidit, sed quod per fidem Deo iuvante hostes superavit.
marg.| AUGUSTINUS. In primo libro40 DE CIVITATE DEI. Quare41 non culpatur Abraham, sed laudatur quod filium occidere voluit. Et merito queritur utrum pro iussu Dei sit habendum quod Iepte filiam sicut voverat occidit. Nec   Samson aliter excusatur quod se cum hostibus oppressit, nisi quia spiritus latenter hoc iusserat qui per illum miracula faciebat.O
O ¶Codd. : Md044 , f. 211va ; Rusch.
40 In primo libro] libro primo Md044
41 Quare] om. Md044
David et Samuel, et prophetis,
Numérotation du verset Hbr. 11,33 
qui per fidem
marg.| QUI  PER  FIDEM. Et si recusat dicere que singuli, dictum tamen que quidam operati sunt fide.
devicerunt regna, operati sunt iustitiam,
interl.| equum iudicium
adepti sunt
interl.| fide
repromissiones,
interl.| que promittebant ut victoria vel alia
interl.| de Deo vel Christo
marg.| REPROMISSIONES. Promissiones multe sunt facte David, ut Abrahe.
marg.| Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet breviter quedam tanges. Nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est fugit densitatem et longitudinem ne fatiget auditorem.
obturaverunt ora leonum,
interl.| non tantum homines vicerunt fide sed et bestias et Daniel
marg.| OBTURAVERUNT. AUGUSTINUS. Plurale pro singulari, solus Daniel significatur ora leonum clausisse, solus Isaias sectus ut in Psalmos : «Astiterunt reges» pro Herode, «et principes» pro Pilato. Attendendum quod in Veteri Testamento sepe patribus in his que dicta sunt, et aliis huiusmodi temporalis felicitas monstratur exhibita. Tempus autem talium non est in novo Testamento. Ante dedit talia, ut preter eum non intelligatur alius largitor etiam terrene felicitatis, que ad veterem hominem pertinet. In Christo novo homine novis {t. 4 : Erfurt, f. 1143ra ; facsim., p. 445a} nova promittit, id est eterna. Unde et ipse irrisus in conspectus inimicorum moritur. Sed resurrectionem suam non aliis sed suis ostendit ut ibi discerent quid sibi sperarent. Unde et Iacobt : '’Sustinentiam Iob audistis et finem Christi vidistis'’, quasi : patimini ut Iob sed non speretis finem eius, id est temporalia que ei aucta redierunt sed eterna que in Christo precesserunt.
s Cf. Ps. 2, 2 : « Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum eius ».
t Cf. Iac. 5, 11 : « Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator ».
Numérotation du verset Hbr. 11,34 
extinxerunt impetum ignis,
interl.| ut tres pueri
effugaverunt42 aciem gladii,
42 effugaverunt] effugerunt Weber
interl.| exercitum accinctum gladio, ut Iosue, David et alii multi
convaluerunt de infirmitate,
interl.| ut Ezechias et Iob
fortes facti sunt
interl.| ut Iosue, Iudas Machabei, et alii
in bello,
interl.| in prelio
castra verterunt
interl.| in fugam
exterorum,
interl.| inimicorum
Numérotation du verset Hbr. 11,35 
acceperunt mulieres
interl.| ut per Eliam et Eliseum
de resurrectione mortuos suos,
interl.| venientes id est resuscitatos
alii autem
interl.| ecce quanta per fidem fecerunt modo quanta pro fide passi sunt
distenti sunt
interl.| in eculeo et aliis tormentis
marg.| ALII  DISTENTI etc. AUGUSTINUS. Et in illis patribus Veteris Testamenti quamvis rara fuerunt, tamen exempla patientie a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum a quibus illi occisi sunt iniquitate persisterent. Et in novo Testamento non defuerunt temporali felicitate pollentes, in eo misericordiam Dei experiamus.
non suscipientes redemptionem
interl.| evasionem de manu inimicorum
interl.| illa redemptione
resurrectionem.
interl.| vitam eternam
Numérotation du verset Hbr. 11,36 
Alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres,
interl.| per hoc notat hec in eisdem personis fuisse
Numérotation du verset Hbr. 11,37 
lapidati sunt,
interl.| ut Ieremias in Egypto, Ezechiel in Babylonia
secti sunt,
interl.| ut Isaias
temptati sunt,
interl.| promissionibus
in occisione gladii
interl.| gladio facta
mortui sunt,
interl.| ut Urias, Iosias
circuierunt
interl.| multa loca mundi
in melotis
interl.| ut Elias et alii
marg.| IN  MELOTIS etc. Melota vestis de pilis camelorum, vel melius est animal quod et taxus cuius pellis melota dicitur.
in pellibus caprinis, egentes,
interl.| necessariis
angustiati,
interl.| cura animi
afflicti,
interl.| laboribus
Numérotation du verset Hbr. 11,38 
quibus
marg.| QUIBUS. Id est quorum conversatione non erat mundus dignus, et ideo ne viles habeantur pro tribulationibus. Vel adeo viles erant hominibus quod non essent digni stare vel habitare inter eos.
marg.| Vel illi priores non acceperunt statim promissam vitam usque ad Christum. Cur non ? Deo pro nobis melius. Prout naturam nostram assumeret et gloriosius nobiscum exultaret. Etsi illi tenuerunt fidem qui tamdiu exspectaverunt requiem, multo magis nos teneamus qui statim accipimus.
dignus non erat mundus,
interl.| amatores mundi
in solitudinibus errantes in montibus,
interl.| ut Matthias et sequaces eius et ante Elias et filii prophetarum sub Iezabel
et in43 speluncis
43 in] om. Weber
interl.| que naturales sunt
et in cavernis terre.
interl.| que aliquo casu fiunt
Numérotation du verset Hbr. 11,39 
Et hii omnes
interl.| tanta per fidem antique fideled operati sunt vel passi per fide
testimonio fidei probati,
interl.| quod fides de eis perhibuit
nunc44
44 nunc] om. Weber
interl.| adhuc
non acceperunt repromissionem,
interl.| duas stolas etsi singulas
interl.| plena corporis et anime beatitudinem
Numérotation du verset Hbr. 11,40 
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis
interl.| ut in communi gaudio omnium maius fiat singulorum
consummarentur.
interl.| perficerentur
marg.| Consummarentur, id est requie et visione Dei fruerentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hbr. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=73&chapitre=73_11)

Notes :