Capitulum 6
Numérotation du verset
Hbr. 6,1
Quapropter
intermittentes
inchoationis Christi sermonem,
ad perfectiora1
1 perfectiora] perfectionem
Weber
feramur,
non rursus2 iacientes
2 rursus] rursum
Weber
fundamentum
penitentie
ab operibus
mortuis,
et fidei ad Deum,
Numérotation du verset
Hbr. 6,2
baptismatum doctrine
impositionis
quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii eterni.
Numérotation du verset
Hbr. 6,3
Et hoc faciemus
siquidem permiserit Deus.
Numérotation du verset
Hbr. 6,4
Impossibile est
enim eos qui semel
sunt illuminati,
gustaverunt etiam
donum celeste
et participes facti sunt3 Spiritus sancti,
3 facti sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
Hbr. 6,5
gustaverunt nihilominus
bonum
Dei verbum,
virtutesque seculi venturi,
Numérotation du verset
Hbr. 6,6
et prolapsi sunt,
renovari
rursus
ad
penitentiam,
rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei
et ostentui habentes.
Numérotation du verset
Hbr. 6,7
Terra enim
sepe venientem super se
bibens
imbrem,
et generans herbam opportunam
illis a quibus colitur
accipit
benedictionem
a Deo :
Numérotation du verset
Hbr. 6,8
proferens
autem
spinas
ac tribulos
reproba est,
et maledicto
proxima
cuius consummatio
in combustionem.
Numérotation du verset
Hbr. 6,9
Confidimus autem
de vobis dilectissimi
meliora
et viciniora saluti,
tametsi ita loquimur.
Numérotation du verset
Hbr. 6,10
Non enim iniustus Deus, qui4 obliviscatur operis vestri,
4 qui] ut
Weber
et dilectionis quam ostendistis
in nomine ipsius,
qui ministrastis sanctis
et
ministratis.
Numérotation du verset
Hbr. 6,11
Cupimus autem
unumquemque vestrum
eandem
ostentare
sollicitudinem
ad expletionem spei
usque ad5 finem,
5 ad] in
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 6,12
ut segnes non6
6 segnes non]
inv. Weber
efficiamini
verum imitatores eorum
qui fide et patientia
hereditabunt promissiones.
Numérotation du verset
Hbr. 6,13
Abrahe namque
promittens Deus, quoniam
neminem habuit, per quem iuraret maiorem
iuravit per semetipsum
Numérotation du verset
Hbr. 6,14
dicens :
Nisi benedicens
benedicam tibi7,
7 tibi] te
Weber
et multiplicans
multiplicabo
te.
Numérotation du verset
Hbr. 6,15
Et sic
longanimiter
ferens,
adeptus est
repromissionem.
Numérotation du verset
Hbr. 6,16
Homines enim
per maiorem sui iurant,
et omnis controversie
eorum finis
ad confirmationem
est iuramentum.
Numérotation du verset
Hbr. 6,17
In quo
abundantius
volens Deus ostendere pollicitationes8
8 pollicitationes] pollicitationis
Weber
heredibus,
immobilitatem sui consilii9,
9 sui consilii]
inv. Weber
interposuit
iusiurandum,
Numérotation du verset
Hbr. 6,18
ut per duas res immobiles
quibus
impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium
habeamus,
qui confugimus
ad tenendam
propositam spem,
Numérotation du verset
Hbr. 6,19
quam sicut ancoram habemus anime tutam ac firmam,
et incedentem
usque in interiora velaminis,
Numérotation du verset
Hbr. 6,20
ubi precursor
pro nobis introivit
Iesus,
secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in eternum.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Hbr. 6,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Quapropter.
[CHRYSOSTOMUS.] Duriter eis increpatis et culpatis eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur seipsum eis connumerando, hortans eos ad perfectionem.
Quapropter,
scilicet quia perfectorum est solidus cibus, nos a modo
intermittentes,
vel remittentes, id est dimittentes cum iam aliquid sumus, etsi nondum perfecti,
sermonem inchoationis Christi,
id est quo Christus inchoat esse in nobis, scilicet de initio fidei, quo rudes catechizandi sunt, ut est symbolum fidei, et Dominica oratio,
feramur,
nos docendo, vos audiendo, ideo dico feramur, me vobis annumerando, quia {192.440} vestrum portari mecum reputo. Feramur, dico,
ad perfectionem
Christi, secundum intelligentiam et opera bona.
Non rursum iacientes
etc. quasi1: Feramur ad perfectionem,
iacientes fundamentum.
Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad religionem Christianam venientibus prius proponitur et super hoc quod perfectionis est edificatur. Hoc autem fundamentum dividit in sex, que sunt inchoatio, scilicet penitentia, fides, baptismum, doctrina, et impositio manuum, et resurrectio, et iudicium. quasi2: Vos, dico, iacientes fundamentum
penitentie,
id est iacientes penitentiam. quasi3: Lapidem in fundamento que penitentia,
ab,
id est de
operibus
{192.440}
mortuis,
id est de peccatis, vel de hoc, quia priora bona opera peccando fecerunt irrita. Mortua enim opera dicit peccata, quia occidunt animas. Unde in lege prohibebatur tangere mortuum. Tangit enim mortuum qui facit peccatum, vel priora bona, persequens malum, mortua. Penitere autem ab his est fundamentum quo nihil boni edificabitur. Quid est autem a mortuis operibus penitere, nisi ab his que oportet mortificari ut vivamus?
Et
iacientes fundamentum
fidei;
que sit
ad Deum,
ut, scilicet omnes partes fidei habeant, et non aliunde putent esse iustitiam.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,2
marg.|
Contra hanc fecerunt qui in lege iustitiam querunt; et fundamentum etiam
doctrine baptismatum,
pluraliter dicit, quia est baptismus in aqua, in penitentia, in sanguine, quia sic mundatur {192.440} homo a peccatis per penitentiam vel sanguinis effusionem, sicut per lavacrum baptismi. Unum tamen dicitur esse baptisma, qua una forma nec iterari potest: una enim est trium personarum operatio. Non ergo ideo dicitur baptismus fieri in penitentia, vel in sanguine: quod sacramentum baptismi celebratur, nisi in aqua accedente verbo; sed quia vicem baptismi supplet effusio sanguinis, pro nomine Christi, etiam fides et penitentia ibi duntaxat, ubi articulus necessitatis non contemptus religionis sacramentum baptismi excludit. Ideoque sic intelligendum illud esta: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit {192.441A} in regnum celorum », id est que non fuerit renatus ea regeneratione qua renascuntur illi qui renascuntur ex aqua et Spiritu sancto, non salvabitur. Ea vero renascuntur homines diversis modis: Alii per penitentiam, alii per effusionem sanguinis, alii per baptismum. Ideo pluraliter dixit baptismatum. Fundamentum quoque,
impositionis manuum,
quia nisi quis credat quod per manus impositionem detur Spiritus sanctus ad remissionem et corroborationem, non est fundatus;
ac
fundamentum etiam
resurrectionis mortuorum,
quia nisi quis credat quod resurrectio Christi facit resurrectionem mortuorum, non habet quod superedificet,
et
fundamentum
iudicii eterni,
quia quidquid ibi statuet in eternum durabit. Quod iudicium qui non credit, {192.441} non habet fundamentum. Hec illi quos supra arguit Apostolus non integre credebant. Si enim scirent omnia in baptismate dimitti, et per impositionem manuum Spiritum sanctum dari, lex superflueret, nec preter Christum aliquid quererent, si scirent per eum resurrecturos mortuos, et vivificandos et iudicandos. Et nota hec sex recte dici fundamentum. Sicut enim eum qui ad doctrinam litterarum inducitur elementa oportet primum audire, sic Christianum hec scire integre, et nil dubitare de istis sine quibus vita non aderit integra. Ideoque quicumque aliquos ad fidem convertit, prius facit penitere, in Deum credere, baptizari in remissionem peccatorum, confirmari per impositionem {192.441} manuum, ac resurrectionem et diem iudicii prestolari. Hec igitur omnia pertinent ad initia neophytorum. Hec omnia nisi precesserint in fundamento, nemo potest bene operari. Et quia hec omnia illis necessaria sunt, dicit, feramur ad perfectionem. Iacientes, dico, non rursus, id est non sicut olim, id est non ita negligenter ut olim, ut sicut prius ceciderunt, sic iterum cadant.
a Io. 3.
marg.|
Vel ita, feramur ad perfectionem. Non rursus, id est non amplius, nisi modo, iacientes fundamentum penitentie etc. id est ita modo iaciamus, ut amplius iacere non sit opus. Ecce in istis non solum vitam, sed etiam aliud culpat veluti commotis et opus habentibus fundamentum constituere. Cetera non mutantur.
Numérotation du verset
Hbr. 6,3
marg.|
Et hoc.
quasi4: Feramur dico ad {192.441} perfectionem, et hoc
faciamus,
id est ad perfectionem feramur,
siquidem permiserit Deus,
id est si in hac vita spatium penitendi dederit. Ne vero quis existimet secundum vel tertium baptismum post peccatum posse fieri, et lapsos post perceptionem sacramentorum posse per baptismum renovari, subdit:
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,4
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Impossibile est.
quasi5: Dico feramur ad perfectionem, sed nemo putet post lapsum peccati per baptismum secundo vel tertio posse renovari.
Impossibile est enim:
non tantum difficile, ne quis in hoc diffideret, impossibile est, inquam,
eos qui semel sunt illuminati,
per fidem et baptismum et per Spiritum sanctum,
et
per ipsam fidem
gustaverunt,
id est quasi suavem gustum et iucundum perceperunt,
donum celeste,
id est remissionem peccatorum in baptismo,
et
qui etiam
participes facti
{192.442}
sunt Spiritus sancti,
habentes genera linguarum et alia dona,
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,5
marg.|
et gustaverunt bonum Dei verbum,
id est divinitatem Christi, vel evangelicam doctrinam
nihilominus
quam vos, vel nihilominus qui facti sunt participes Spiritus sancti,
virtutesque seculi futuri,
scilicet
gustaverunt
, id est qui impassibilitatem et immortalitatem futuram spe gustaverunt.
Numérotation du verset
Hbr. 6,6
marg.|
Et post hec omnia
prolapsi sunt,
id est graviter peccando lapsi sunt, eos inquam, qui etiam hec bona habuerunt, nedum penitus malos impossibile est,
rursus
iustitia recuperata,
renovari,
per baptismum motos, scilicet
ad penitentiam.
[REMIGIUS.] Negat hic Apostolus iterationem baptismi, sed non excludit penitentiam. Et est sensus: Impossibile est eos motos ad penitentiam qui hoc acceperunt {192.442} semel, rursus renovari, id est baptizari, id est ut baptizentur post penitentiam. Renovari enim est novum fieri. Novum autem facere lavacri est. Undeb: « Renovabitur sicut aquila iuventus tua ». Hoc fit in baptismo, cuius virtus in cruce Christi constat.
b Ps. 102.
marg.|
Unde subdit:
Rursus crucifigentes.
quasi6: Illos dico, si rebaptizentur,
rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentui habentes,
id est irrisioni. Et hoc,
sibimetipsis,
id est quantum ad seipsos. [Hieronymus] Non enim in re crucifigunt Christum, sed similes sunt irrisoribus et crucifixoribus, quia una mors Christi unum baptisma consecravit: Quod sufficit contra omnia peccata etiam sequentia, si {192.443} penitentia de eis agatur, sicut illa mors sufficit ad omnia peccata tollenda. Qui vero iterat baptismum, quasi illa una mors, et unum ex ea baptisma non sufficiat, iterat et mortem, et ut ex ea iterata fiat 244 iterata remissio, quod impossibile est. Sicut enim impossibile est secundo crucifigere Christum, ita secundo per baptismum mori peccatis. Facti enim sumus per baptismum conformes similitudini mortis eius, et consepulti ei sumus per baptismum. Proinde quia in baptismo sumus conformes morti eius et sepulture, qui putat secundo baptizari, secundo, quantum ad se, Christum crucifigit; quod est eum habere ostentui. Ut enim semel mortuus est in carne, ita nos in baptismo semel peccatis morimur, non secundo vel tertio. Baptismus enim nihil {192.443} aliud est quam interitus eius qui baptizatur et resurrectio.
6 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita:
Rursus crucifigentes.
Et refertur ad hoc quod predixit,
prolapsi sunt.
quasi7: Impossibile est eos qui post baptismum graviter lapsi sunt rebaptizari. Propter quod debent sibi cavere, ne prolabantur et in peccatis iacentes sunt, rursus crucifigentes et ostentui habentes Filium Dei, cuius gratia contemnitur. Et hoc, sibimetipsis, id est quantum ad se. In se enim crucifigunt Filium Dei, et contumelie habent qui gratiam eius vilipendentes in peccatis iacent. Et ostenditur hic ratio cur non debeant prima fide relicta in peccatum cadere. Non enim ultra possunt rebaptizari in remissionem peccatorum, et insuper contemnunt et ostentui habent Dei Filium.
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,7
marg.|
Terra enim.
quasi8: {192.443} Impossibile est post lapsum aliquem rebaptizari, quia imbrem bibere potest, id est Christi doctrinam qua per penitentiam tantum fructificet. Et hoc est quod ait, terra enim etc. Potest etiam aliter hoc Capitulum intelligi, ut dicatur impossibile fore eos qui peccaverunt per penitentiam renovari post hanc vitam. quasi9: Dico quod feremur ad perfectionem, si Deus dederit nobis spatium penitendi in hac vita. Et hoc recte dixi; nam in alia impossibile est per penitentiam renovari. Et hoc est quod ait: impossibile enim eos qui semel illuminati, et hec que sequuntur, bona habuerunt, et post hec omnia, prolapsi sunt, rursus, scilicet post hanc vitam, renovari ad, id est {192.443} per penitentiam, quia licet hic, non ibi ideo impossibile est eos renovari in alia vita per penitentiam quia impossibile est eos, rursus esse crucifigentes semetipsis Filium Dei et ostentui habentes, id est quia non possunt efficere ut valeat sibi iterum crucifixio Christi, si carnem suam crucifigerent cum vitiis et concupiscentiis; quod hic licet, non ibi; neque possunt habere Christum ostensioni, ut eum imitentur in novitate vite.
Terra enim.
quasi10: Vere in alia vita impossibile est renovari, quia hic tantum ubi bibit imbrem. Terra enim.
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
10 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita continua. Dixerat supra feramur ad perfectionem, subdens, et hoc faciemus, nunc addit, et iustum est hoc facere, quia terra, id est mens auditorum, scilicet proficiens anima,
bibens,
a simili aride terre {192.444}
imbrem,
id est doctrinam sanctam, rorem celorum, quod sitienti terre, pluunt celi, id est predicatores verbi veritatis. Imbrem dico,
supervenientem
a Deo,
super se,
sepe venit, quia si rara est non sufficit; si assidua, vilescit. Et imbre irrigata
generans herbam,
scilicet fidem et bona opera
opportunam,
id est congruam, non solum facientibus, sed etiam
illis quibus colitur,
id est predicatoribus illorum qui glorificabuntur, inde qui sunt cultores terre, quia vomere spirituali arbuta criminis conscindunt, et falce verbi Dei noxia precidunt. Vel illis a quibus colitur, id est ipsis eisdem qui se colunt in bonis operibus imitando maiores, secundum illud:
Et fecerunt fructum nativitatis
(Ps. CVI), quia patres suos qui ipsos in fide genuerunt imitantur. Terra, {192.444} inquam, bibens imbrem et generans herbam,
accipit benedictionem a Deo,
hic augmentum virtutum, et in futuro premium. Aliter nisi benedictionem a Deo perciperet, non generaret letum fructum. Et nota quia in his verbis significat illos Apostolus quibus scribit sepe bibisse per legem et prophetas verbum celestis doctrine, et nec sic fuerunt prompti germina fidei proferre.
Numérotation du verset
Hbr. 6,8
marg.|
Proferens autem.
quasi11: Terra bona accipit benedictionem. Terra autem proferens in apertum, ut videantur,
spinas,
id est peccata que pungunt,
ac tribulos,
id est graviora peccata que acutius pungunt, id est mens vitio suo ad mala fecunda,
reproba,
id est reprobata
est
a Deo,
maledicto,
id est damnationi
proxima.
Nondum incidit in maledictionem, sed etiam {192.444} proxima est et adhuc licet reverti.
Cuius consummatio,
id est finis, si perseverat,
in combustione
eterni iudicii vel incendii.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,9
marg.|
Confidimus autem.
quasi12: Duriter vos increpui et terrui, sed, o
dilectissimi,
confidimus
de vobis,
quia talis affectionis estis,
meliora
quam combustionem,
et viciniora saluti
quam sint spine et tribuli,
tametsi ita loquamur
dure, terrendo et increpando, quasi non dicimus hec putando vos esse tales, scilicet spinis plenos, sed timendo ne tales sitis. Terreo verbis ne ipsa re doleatis. Et nota quod ait, confidimus de vobis; quia enim de presenti non habet unde laudet; de spe futurorum eos attollit, ad quam per preterita allicit et recreat animos eorum, et confortat {192.444} antiqua eis in mentem revocans; et facit eos non existimare Deum oblitum bonorum que fecerunt.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,10
marg.|
Unde subdit:
Non enim.
quasi13: Ideo de vobis confidimus quia olim multa bona operati estis, pro quibus, si penitetis, de malis benefaciet Deus vobis. Sicut enim priora bona persequentia mala mortua fuerunt, et irrita facta, ita ipsa eadem per penitentiam, et alia bona sequentia mala reviviscent. Et hoc est quod ait:
Non enim iniustus est Deus ut obliviscatur vestri operis
boni et
dilectionis quam ostendistis,
scilicet ex qua bona opera illa fecistis. Et hec omnia fecistis,
in nomine ipsius,
id est ad honorem Dei. [CHRYSOSTOMUS.] Et recte dixi operis, quia
ministrastis
olim adhuc
ministratis sanctis,
hoc est opus quod dixi magna testificatus est. Tria enim {192.445} bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis, ecce opus; et hoc ex dilectione fecerunt que informat actiones, ecce alacritas; et hoc ad gloriam Dei, ecce recta et pura intentio.
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,11
marg.|
Ecce triplex bonum,
Cupimus autem.
quasi14: Per preterita vos laudo. De futuro autem bonum vobis cupio. Et hoc est,
cupimus autem unumquemque vestrum ostentare,
id est frequenter ostendere,
usque in finem
vite vestre
eamdem sollicitudinem,
ministrandi sanctis. Et hoc
ad expletionem spei,
id est ut in futuro compleatur in vobis quod modo speratis. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et maiorum enim et minorum curam similiter gerit, et omnes diligit. Ita cupimus vos ostentare {192.445} sollicitudinem.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,12
marg.|
Ut non segnes efficiamini
in hac sollicitudine,
verum imitatores eorum,
scilicet sanctorum, qui non per genus, sed per
fidem et patientiam,
id est merito fidei et patientie,
hereditabunt,
id est hereditate possidebunt
promissiones,
id est promissam sepe beatitudinem. Et quasi aliquis quereret: An sunt facte promissiones?
Numérotation du verset
Hbr. 6,13
marg.|
Respondet. Et factas esse, et que sint, dicens:
Abrahe namque
etc. Sciebat placere Iudeis promissiones patrum memorari. Unde modo his laudibus extollit eos quos supra obduratorum exemplo terruit. In hoc maxime Abraham elegit, cuius filii sunt, si credunt. [HIERONYMUS.] quasi15: Et vere facta est promissio,
Abrahe namque promittens
Deus
iuravit per semetipsum,
{192.445} ideo per se,
quoniam neminem habuit maiorem se per quem
iuraret.
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,14
marg.|
Iuravit, inquam, dicens, o Abraham,
nisi
hic
benedicens benedicam te,
incremento virtutum,
et multiplicans multiplicabo te,
in futura beatitudine magnitudine glorie, aposiopesis est hic, defectio. quasi16: Si hoc non fecero, non mihi credatur de aliquo.
16 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita distingue, benedicens benedicam te, scilicet assidue in his qui sunt stelle, et multiplicans multiplicabo te, sine fine, in his qui sunt arena.
Numérotation du verset
Hbr. 6,15
marg.|
Et sic
Abraham certus,
longanimiter ferens,
id est inter multa adversa diu patienter exspectans, tandem
adeptus est repromissionem,
id est sepe promissam benedictionem, id est eternam beatitudinem. Ecce hic tria dicuntur, scilicet promissio facta Abrahe, et per iuramentum {192.445} firmata, et in Abraham iam impleta.
Numérotation du verset
Hbr. 6,16
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
{192.446}
Homines enim.
quasi17: Ideo iuravit Deus quia
homines iurant,
iurando enim humane condescendit infirmitati, et ideo per se cum maiorem non habuit, quia homines per maiorem iurant. Et hoc est quod ait: Ideo iuravit Dominus per se quia homines
iurant per maiores sui,
id est per Deum qui solus verax est ex se.
Et finis omnis controversie,
id est altercationis,
eorum est iuramentum,
valens
ad confirmationem
alterius partis. Si autem homini qui mendax est per iuramentum creditur, quanto magis Deo credendum est, qui mentiri non potest?
17 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 6,17
marg.|
In quo,
id est propter quod scilicet quia sic inter homines est,
deus volens ostendere abundantius heredibus pollicitationis sue,
id est his qui liberaturi erant quod promittebatur
immobilitatem consilii
{192.446}
sui,
quod erat de salvandis per gratiam suam electis: quod recte dicitur consilium Dei, quia vix aliquis novit per fidem Christi salvari homines. Volens, inquam. Hoc
interposuit,
inter promissionem et impletionem,
iusiurandum,
condescendens consuetudini hominum, ut certos faceret. Et nota quod ait, abundantius, abundanter enim ostendit per promissionem immobibilitatem consilii 245 sui, scilicet abundantius per iuramentum interposuit.
Numérotation du verset
Hbr. 6,18
marg.|
Iuramentum, dico,
ut per duas res immobiles,
id est per promissionem et iuramentum, in
quibus impossibile est Deum mentiri, habeamus,
in procellis temptationum,
fortissimum solatium,
scilicet quod in omni adversitate nos faciat fortes, volentes ad horam {192.446} pati ut in eternum regnemus. Qui in adversis confugimus
ad tenendam spem,
non pro adversis deferendam. [AMBROSIUS] Fugit ille ad spem, qui spe beatitudinis tribulationes spernit. Spem dico, iam
propositam
nobis in Abraham et impletam.
Numérotation du verset
Hbr. 6,19
marg.|
Vel proprio, id est omnibus oblatam,
quam spem habemus sicut anchoram anime.
Sicut enim anchora navem, sic spes tenet animam: non emergatur in salo huius mundi consentiendo iniquitati. Si ergo videris fluctuare in mari isto, noli abrumpi ab anchora, antequam intres in portum. Fluctuat navis in anchoris, sed non longe a terra proiicitur, nec in eternum fluctuabit, etsi ad tempus fluctuet. Anchora ergo anime spes est. Unde ait: Quam habemus sicut anchoram anime tutam, {192.446} que tribulationum impulsu non destruatur,
ac firmam,
que nec etiam titubet,
et incedentem,
id est nos incedere facientem, quia introducit nos in rem, id est
usque ad interiora velaminis,
id est ad interiorem et velatam beatitudinem quam nemo vidit, sicut est in hac vita.
Ubi,
id est in que interiora,
precursor Iesus introivit pro nobis
introducendis: et ita patet nos posse sequi. Ad hoc enim ipse precurrit ut nos sequamur qui benedicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud:
Exsultavit ut gigas ad currendam viam
(Ps. 18). Et alibi:
In via peccatorum non stetit
(Ps. 1). Et precursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit {192.447} Ipse, dico,
factus pontifex in eternum secundum ordinem Melchisedech,
non secundum ordinem Aaron. Unde oportet Christianos, quorum est pontifex, superiores esse Iudeis, quantum distat inter Christum et Aaron, et melius sacrificium habere, scilicet rationabile obsequium quod ducit in celum; non pecudes, vel boves; non sanguinem et adipem, que secundum carnem offeruntur, sed pro eis introducendum et rationabile obsequium. Quid autem est rationale obsequium? Quod per animam et spiritum offertur, ut sunt virtutes.
Spiritus enim Deus est, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate adorare oportet
(Io. 4). Ecce qualiter sacrificiis placatur Deus, hec igitur offeramus; illa quidem divitiarum sunt et divitum, hec autem virtutes; illa extrinsecus, {192.447} ista intrinsecus; illa quilibet operari potest, hec autem pauci. Quanto enim melior est pecore homo, tanto hoc sacrificium illis. Hic enim animam tuam in sacrificium offers, ibi pecora offerebantur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_6)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_6)
Notes :