Capitulum 13
Numérotation du verset
3Rg. 13,1
Et ecce vir Dei
venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Ieroboam stante super altare et thus iaciente.
Numérotation du verset
3Rg. 13,2
Et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait : Altare, altare, hec dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum super te incendet1.
1 super te – incendet]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,3
Deditque in die illa signum dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus. Ecce altare scinditur et effundetur2 cinis qui in eo est.
2 effundetur] effunditur
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,4
Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens : Apprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
Numérotation du verset
3Rg. 13,5
Altare quoque scissum est, et effusus cinis de altari iuxta signum quod predixerat vir Dei in sermone Domini.
Numérotation du verset
3Rg. 13,6
Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi. Oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus eius3
ad eum et facta est sicut prius fuerat.
3 eius] regis
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,7
{t. 2 : Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 125b} Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
Numérotation du verset
3Rg. 13,8
Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tue non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto.
Numérotation du verset
3Rg. 13,9
Sic enim mandatum est mihi in sermone Domini precipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, neque4 reverteris per viam quam5 venisti.
4 neque] nec
Weber
5 quam] qua
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,10
Abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
Numérotation du verset
3Rg. 13,11
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel,
ad quem venerunt filii sui et narraverunt6 ei omnia opera que fecerat vir Dei illa die in Bethel.
Et verba que locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo.
6 venerunt…narraverunt] venit filius suus et narravit
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,12
Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda.
Numérotation du verset
3Rg. 13,13
Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent ascendit
Numérotation du verset
3Rg. 13,14
et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Iuda ? Respondit ille : Ego sum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,15
Dixit ad eum : Veni mecum domum ut comedas panem.
Numérotation du verset
3Rg. 13,16
Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, nec bibam aquam in loco isto,
Numérotation du verset
3Rg. 13,17
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens : non comedes panem et non bibes aquam ibi7 nec reverteris per viam qua ieris.
7 aquam ibi]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,18
Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens : Reduc eum tecum in {t. 2 : Erfurt, f. 63va ; facsim., p. 126a} domum tuam ut8 comedat panem et bibat aquam. Fefellit eum
8 ut] et
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,19
et reduxit secum. Comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam.
Numérotation du verset
3Rg. 13,20
Cumque sederet9 ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui seduxerat10
eum.
9 sederet] sederent
Weber
10 seduxerat] reduxerat
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,21
Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens : Hec dicit Dominus,
quia non obediens11 fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod precepit tibi Dominus Deus tuus,
11 non obediens] inoboediens
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,22
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo precepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,23
Cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophete quem reduxerat.
Numérotation du verset
3Rg. 13,24
Qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit. Et erat cadaver eius proiectum in itinere. Asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver.
Numérotation du verset
3Rg. 13,25
Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver, et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex12 habitabat.
12 ille senex]
inv. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 13,26
Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait : Vir Dei est qui inobediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei.
Numérotation du verset
3Rg. 13,27
Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum qui cum stravissent
Numérotation du verset
3Rg. 13,28
et ille abisset. Invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver. Non comedit leo de cadavere nec lesit asinum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,29
Tulit ergo prophetes cadaver viri {t. 2 : Erfurt, f. 63vb ; facsim., p. 126b} Dei et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophete senis ut plangerent eum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,30
Et posuit cadaver eius in sepulcro suo et planxerunt eum heu frater.
Numérotation du verset
3Rg. 13,31
Cumque planxissent eum dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero sepelite me in sepulcro in quo vir Dei sepultus est, iuxta ossa eius ponite ossa mea.
Numérotation du verset
3Rg. 13,32
Profecto enim veniet sermo quem predixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum que sunt in urbibus Samarie.
Numérotation du verset
3Rg. 13,33
Post verba hec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum, quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum.
Numérotation du verset
3Rg. 13,34
Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam et eversa est et deleta de superficie terre.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_13)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_13)
Notes :