Capitulum 9

Numérotation du verset 3Rg. 9,1 
Factum est autem cum perfecisset Salomon edificium domus Domini et edificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere.
Numérotation du verset 3Rg. 9,2 
Apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon.
Numérotation du verset 3Rg. 9,3 
Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me. Sanctificavi domum hanc quam edificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum. Et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 9,4 
Tu quoque si ambulaveris coram {t. 2 : Erfurt, f. 59va ; facsim., p. 118a} me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in equitate, et feceris omnia que precepi tibi et iudicia mea et legitima mea1 servaveris,
1 iudicia mea et - legitima mea] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,5 
ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 9,6 
Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cerimonias quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos,
Numérotation du verset 3Rg. 9,7 
auferam Israel de superficie terre quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
Numérotation du verset 3Rg. 9,8 
et domus hec erit in exemplum. Omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
Numérotation du verset 3Rg. 9,9 
Et respondebunt : quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Egypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
Numérotation du verset 3Rg. 9,10 
Expletis autem annis viginti, postquam edificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis,
Numérotation du verset 3Rg. 9,11 
Hyram rege Tyri prebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum
iuxta omne quod opus habuerat. Tunc dedit Salomon Hyram viginti oppida in terra Galilee.
Numérotation du verset 3Rg. 9,12 
Et egressus2 est Hiram de Tyro ut videret oppida que dederat ei Salomon et non placuerunt ei.
2 Et egressus] egressusque Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,13 
Et ait : {t. 2 : Erfurt, f. 59vb ; facsim., p. 118b} Heccine sunt civitates quas dedisti mihi frater. Et appellavit eas terram Chabul
 usque in diem hanc.
Numérotation du verset 3Rg. 9,14 
Misit quoque Hyram ad regem Salomonem3 centum viginti talenta auri.
3 Salomonem] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,15 
Hec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad edificandam domum Domini, et domum suam et Mello et murum Hierusalem, et Eser et Mageddo et Gazer.
Numérotation du verset 3Rg. 9,16 
Pharao rex Egypti ascendit et cepit Gazer, succenditque eam igni, et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filie sue uxori Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 9,17 
Edificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
Numérotation du verset 3Rg. 9,18 
et Baalath4 et Palmyram in terra solitudinis,
4 Baalath ΩJ Rusch Ed1455 Clementina Weber ( plerique codd., edd. )] Balaath ΩM ΩS
Numérotation du verset 3Rg. 9,19 
et omnes vicos qui ad se pertinebant, et erant absque muro munivit, et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut edificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis sue.
Numérotation du verset 3Rg. 9,20 
Universum populum
qui remanserat de Amorreis, Etheis5 et Pherezeis, et Eveis et Hiebuseis qui non sunt de filiis Israel,
5 Etheis] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,21 
horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc.
Numérotation du verset 3Rg. 9,22 
De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam,
sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et prefecti curruum et equorum.
Numérotation du verset 3Rg. 9,23 
Erant autem principes super omnia opera Salomonis prepositi quingenti quinquaginta
qui habebant populum subiectum6 et statutis operibus imperabant.
6 populum subiectum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,24 
Filia autem pharaonis ascendit de civitate David, {t. 2 : Erfurt, f. 60ra ; facsim., p. 119a} in domum suam quam edificaverat ei Salomon7. Tunc edificavit Mello.
7 Salomon] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,25 
Offerebat quoque Salomon tribus vicibus
 per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod edificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum.
Numérotation du verset 3Rg. 9,26 
Classem
quoque fecit rex Salomon in Asiongaber
 que est iuxta Hailam8 in litore maris Rubri in terra Idumeea.
8 Hailam] Ahilam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,27 
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 9,28 
Qui cum venissent in Ophir sumptum
inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_9)

Notes :