Capitulum 16

Numérotation du verset 3Rg. 16,1 
Factus est autem sermo Domini ad Iehu1
filium Anani2 contra Baasa dicens :
1 Iehu] scrips. hic et ubique, Hieu Rusch Edmaior. Weber
2 Anani Rusch Weber ] Cava ... Annani ΩJ
Numérotation du verset 3Rg. 16,2 
Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te3* ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me irritares in peccatis eorum.
3 te ΩS Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Rusch Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,3 
Ecce ego demetam posteriora Baasa,
et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath.
Numérotation du verset 3Rg. 16,4 
Qui mortuus fuerit de Baasa
in civitate comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres celi.
Numérotation du verset 3Rg. 16,5 
Reliqua autem sermonum Baasa et quecumque fecit, et prelia eius nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,6 
Dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa
et regnavit Ela filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 16,7 
Cum autem in manu Iehu filii Anani prophete verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, ob hanc causam occidit eum, hoc est Iehu filium Anani prophetam4.
4 hoc est…prophetam] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,8 
Anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,9 
Et rebellavit contra eum servus suus Zamri5 dux medie partis equitum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa prefecti Thersa.
5 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,10 
Irruens ergo {t. 2 : Erfurt, f. 65vb ; facsim., p. 130b} Zamri6 percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo.
6 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,11 
Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem, et propinquos et amicos eius.
Numérotation du verset 3Rg. 16,12 
Delevitque Zamri7 omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu
prophete,
7 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,13 
propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,14 
Reliqua autem sermonum Ela et omnia que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,15 
Anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri8 septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum.
8 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,16 
Cumque audisset rebellasse Zamri9 et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri qui erat princeps militie super Israel in die illa in castris.
9 Zamri ΩS ΩJ Weber ] Zambri ΩM Ed1455 Clementina Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 16,17 
Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa.
Numérotation du verset 3Rg. 16,18 
Videns autem Zamri10 quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit secum domo11 regiam et mortuus est
10 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Clementina Rusch
11 domo] domum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,19 
in peccatis suis que peccaverat faciens malum coram Domino, et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 16,20 
Reliqua autem sermonum Zamri12 et insidiarum eius et tyrannidis nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
12 Zamri Ω Weber ] Zambri Ed1455 Rusch Clementina
Numérotation du verset 3Rg. 16,21 
Tunc divisus est populus Israel in duas partes. {t. 2 : Erfurt, f. 66ra ; facsim., p. 131a} Media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem et media pars Amri.
Numérotation du verset 3Rg. 16,22 
Prevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth. Mortuusque est Thebni et regnavit Amri.
Numérotation du verset 3Rg. 16,23 
Anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Thersa regnavit sex annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,24 
Emitque montem Samarie a Somer duobus talentis argenti, et edificavit eum13 et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariam14.
13 eum] eam Weber
14 Samariam] Samarie Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,25 
Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,26 
Ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabath, et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,27 
Reliqua autem sermonum Amri et prelia eius que gessit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 3Rg. 16,28 
Dormivitque15 Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria. Regnavitque Achab16 filius eius pro eo.
15 dormivitque] et dormivit Weber
16 Achab] Ahab hic et ubique Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,29 
Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis.
Numérotation du verset 3Rg. 16,30 
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,31 
Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem Iezabel filiam Methaal17 regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum.
17 Methaal] Ethbaal Weber
Numérotation du verset 3Rg. 16,32 
Et posuit aram Baal in templo Baal quod edificaverat in Samaria
Numérotation du verset 3Rg. 16,33 
et plantavit lucum. Et addidit Achab {t. 2 : Erfurt, f. 66rb ; facsim., p. 131b} in opere suo irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel qui fuerant ante eum.
Numérotation du verset 3Rg. 16,34 
In diebus eius edificavit Ahiel de Bethel Hiericho.
In Abiram primitivo suo fundavit eam,
et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun18.
18 Nun] Num Edmaior. (D)



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_16)

Notes :