Capitulum 3

Numérotation du verset 3Rg. 3,1 
Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est pharaoni regi Egypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David
donec compleret edificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum.
Numérotation du verset 3Rg. 3,2 
Attamen1 populus immolabat in excelsis.
Non enim edificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum2.
1 Attamen] et tamen Weber
2 diem illum] die illo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,3 
Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in preceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama.
Numérotation du verset 3Rg. 3,4 
Abiit itaque Salomon3 in Gabaon
ut immolaret ibi. Illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
3 Salomon] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,5 
Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset 3Rg. 3,6 
Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo {t. 2 : Erfurt, f. 47rb ; facsim., p. 93b} tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum. Custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie.
Numérotation du verset 3Rg. 3,7 
Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvulus4 et ignorans egressum et introitum meum.
4 parvulus] parvus Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,8 
Et servus tuus in medio populi est5 quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari
non potest pre multitudine.
5 populi est] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,9 
Dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum, et discernere inter malum et bonum. Quis enim potest iudicare populum istum, populum tuum hunc multum ?
Numérotation du verset 3Rg. 3,10 
Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset.
Numérotation du verset 3Rg. 3,11 
Et dixit Deus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec divitias,
aut animas6 inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
6 animas] animam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,12 
ecce feci tibi secundum sermones tuos. Et dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
Numérotation du verset 3Rg. 3,13 
Sed et hec que non postulasti dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 3,14 
Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris precepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos.
Numérotation du verset 3Rg. 3,15 
Igitur {t. 2 : Erfurt, f. 47va ; facsim., p. 94a} evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Hierusalem, stetit coram arca federis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis.
Numérotation du verset 3Rg. 3,16 
Tunc venerunt due mulieres meretrices
ad regem steteruntque coram eo.
Numérotation du verset 3Rg. 3,17 
Quarum una ait : Obsecro mi domine, ego et mulier hec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
Numérotation du verset 3Rg. 3,18 
Tertia vero die postquam ego peperi peperit et hec. Et eramus simul.
Nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus.
Numérotation du verset 3Rg. 3,19 
Mortuus est
autem filius mulieris huius nocte. Dormiens quippe oppressit eum.
Numérotation du verset 3Rg. 3,20 
Et consurgens intempeste7 nocte silentio tulit filium meum
de latere meo ancille tue dormientis, et collocavit in {t. 2 : Erfurt, f. 47vb ; facsim., p. 94b sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo.
7 intempeste] intempesta Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,21 
Cumque surrexissem mane ut darem lac
filio meo apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce,
deprehendi non esse meum quem genueram.
Numérotation du verset 3Rg. 3,22 
Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis8 sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris. Filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
8 ut dicis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,23 
Tunc rex ait : Hec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est. Et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est9, filius autem10 meus vivit.
9 est] + et Weber
10 autem] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,24 
Dixit ergo rex :
Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege ait 11 :
11 ait] om.Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,25 
Dividite inquit infantem vivum in duas partes,
et date dimidiam partem {t. 2 : Erfurt, f. 48ra ; facsim., p. 95a} uni et dimidiam partem alteri.
Numérotation du verset 3Rg. 3,26 
Dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem :
Commota sunt quippe viscera eius super filio suo. Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum. E12 contra illa dicebat : Nec mihi, nec tibi sit, sed13 dividatur.
12 e] om.Weber
13 sed] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 3,27 
Respondens rex ait : Date huic infantem vivum et non occidatur. Hec est mater eius.
Numérotation du verset 3Rg. 3,28 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_3)

Notes :