Capitulum 5

Numérotation du verset 3Rg. 5,1 
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem. Audivit enim quod ipsum unxissent regem super Israel1 pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
1 super Israel] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 5,2 
Misit autem et Salomon ad Hiram dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 5,3 
Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit edificare domum nomini Domini Dei sui
propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio {t. 2 : Erfurt, f. 49ra ; facsim., p. 97a} pedum eius.
Numérotation du verset 3Rg. 5,4 
Nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum et2 non est, neque occursus malus.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 5,5 
Quam ob rem cogito edificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens : Filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse edificabit domum nomini meo.
Numérotation du verset 3Rg. 5,6 
Precipe igitur ut precidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis, mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris3.
Scis enim quoniam non est
in populo meo vir qui noverit ligna cedere sicut Sidonii.
3 petieris] preceperis Weber
Numérotation du verset 3Rg. 5,7 
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis letatus est valde et ait : Benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum,
Numérotation du verset 3Rg. 5,8 
et misit Hiram ad Salomonem dicens : Audivi quecumque mandasti mihi. Ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
Numérotation du verset 3Rg. 5,9 
Servi {t. 2 : Erfurt, f. 49rb ; facsim., p. 97b} mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et applicabo ea ibi et tu tolles ea prebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui mee.
Numérotation du verset 3Rg. 5,10 
Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius.
Numérotation du verset 3Rg. 5,11 
Salomon autem prebebat Hiram viginti millia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei ? Hec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos.
Numérotation du verset 3Rg. 5,12 
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei, et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt fedus ambo.
Numérotation du verset 3Rg. 5,13 
Elegitque4 rex Salomon operarios5 de omni Israel et erat indictio triginta millia virorum.
4 Elegit] legit Weber
5 operarios] operas Weber
Numérotation du verset 3Rg. 5,14 
Mittebatque eos in Libanum. Decem millia per singulos menses6 vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis.
Et Adoniram
{t. 2 : Erfurt, f. 49va ; facsim., p. 98a} erat super huiuscemodi indictione.
6 singulos menses] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 5,15 
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant et octoginta millia
latomorum in monte,
Numérotation du verset 3Rg. 5,16 
absque prepositis
qui preerant singulis operibus numero trium millium
et trecentorum precipientium populo et his qui faciebant opus.
Numérotation du verset 3Rg. 5,17 
Precepitque rex ut tollerent
lapides grandes, lapides pretiosos
et quadrarent eos
Numérotation du verset 3Rg. 5,18 
quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram.
Porro Biblii
preparaverunt ligna et lapides ad edificandam domum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_5)

Notes :