Capitulum 17

Numérotation du verset 3Rg. 17,1 
Et dixit Elias Thesbites
 de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israel in cuius conspectu sto,
si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba.
Numérotation du verset 3Rg. 17,2 
Et factum est verbum Domini ad eum dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 17,3 
Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Carith qui est contra Iordanem,
Numérotation du verset 3Rg. 17,4 
et ibi de torrente bibes, corvisque precepi ut pascant te ibi.
Numérotation du verset 3Rg. 17,5 
Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini. Cumque abisset sedit in torrente Charith
qui est contra Iordanem.
Numérotation du verset 3Rg. 17,6 
Corvi quoque deferebant ei1 panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente.
1 ei] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,7 
Post dies autem aliquantos2 siccatus est torrens. Non enim pluerat super terram.
2 aliquantos] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,8 
Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 17,9 
Surge3 vade in Sarepta Sidoniorum
et manebis ibi. Precepi enim ibi mulieri vidue ut pascat te.
3 surge] + et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,10 
Surrexit et abiit in Sarepta Sidoniorum4. Cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua
colligens ligna5 et vocavit eam. Dixitque ei6 : Da mihi paululum aque in vase ut bibam.
4 Sarepta Sidoniorum] Sareptham Weber
5 ligna] lingna Rusch
6 ei] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,11 
Cumque illa pergeret ut afferret clamavit post {t. 2 : Erfurt, f. 66va ; facsim., p. 132a} tergum eius dicens : Affer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua.
Numérotation du verset 3Rg. 17,12 
Que respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem
nisi quantum pugillus capere potest farine in hydria et paululum olei in lecytho
en colligo duo ligna
ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur.
Numérotation du verset 3Rg. 17,13 
Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade et fac sicut dixisti. Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me. Tibi autem et filio tuo facies postea.
Numérotation du verset 3Rg. 17,14 
Hec autem dicit Dominus Deus Israel : Hydria farine non deficiet, nec lechitus
olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terre.
Numérotation du verset 3Rg. 17,15 
Que abiit et fecit iuxta verbum Elie. Et comedit ipse et illa et domus eius. Et ex illa die
Numérotation du verset 3Rg. 17,16 
hydria farine non defecit et lechitus olei non est imminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Elie.
Numérotation du verset 3Rg. 17,17 
Factum est autem post verba hec egrotavit filius mulieris matris familias7
et erat languor fortissimus8, ita ut non remaneret in eo halitus.
7 familias] familie Weber
8 fortissimus] fortis nimis Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,18 
Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi vir Dei ? Ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates mee et interficeres filium meum ?
Numérotation du verset 3Rg. 17,19 
Et ait Elias9 ad eam : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius10 et portavit eum11 in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum
9 Elias] om. Weber
10 eius] illius Weber
11 eum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,20 
et clamavit ad Dominum et dixit : Domine Deus meus, etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor afflixisti ut interficeres {t. 2 : Erfurt, f. 66vb ; facsim., p. 132b} filium eius ?
Numérotation du verset 3Rg. 17,21 
Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit12 ad Dominum et ait : Domine Deus meus revertatur obsecro13 anima pueri huius in viscera eius.
12 et clamavit] clamavitque Weber
13 obsecro] oro Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,22 
Et14 exaudivit Dominus vocem Elie, et reversa est anima pueri intra eum et revixit.
14 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,23 
Tulitque Elias puerum,
et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri sue et ait illi : En filius tuus vivit15.
15 filius tuus - vivit] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,24 
Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto
 cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_17)

Notes :