Capitulum 6

Numérotation du verset 3Rg. 6,1 
Factum est igitur
quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum {t. 2 : Erfurt, f. 50ra ; facsim., p. 99a} Israel de terra Egypti in anno quarto
mense Zio, ipse est mensis secundus,
regis Salomonis super Israel edificare cepit domum Domino.
Numérotation du verset 3Rg. 6,2 
Domus autem quam edificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine,
et viginti cubitos
in latitudine,
et triginta cubitos
Numérotation du verset 3Rg. 6,3 
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi,
et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,4 
Fecitque in templo fenestras obliquas,
Numérotation du verset 3Rg. 6,5 
et edificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus {t. 2 : Erfurt, f. 50va ; facsim., p. 100a} domus per circuitum templi et oraculi
et fecit latera in circuitu.
Numérotation du verset 3Rg. 6,6 
Tabulatum
quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum
sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum
septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus,
ut non hererent muris templi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,7 
Domus autem cum edificaretur {t. 2 : Erfurt, f. 50vb ; facsim., p. 100b} de1 lapidibus dolatis2 atque perfectis edificata est,
et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum edificaretur.
1 de] om. Weber
2 dolatis] dedolatis Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,8 
Ostium lateris medii in pariete3 erat domus dextere,
et per cochleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium,
3 pariete] parte Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,9 
et edificavit domum et consummavit eam. Texit quoque domum {t. 2 : Erfurt, f. 51ra ; facsim., p. 101a} laquearibus
cedrinis,
Numérotation du verset 3Rg. 6,10 
et edificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis,
et operuit domum lignis cedrinis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,11 
Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 6,12 
Domus hec quam edificas, si ambulaveris in preceptis meis et iudicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem {t. 2 : Erfurt, f. 51rb ; facsim., p. 101b} tuum.
Numérotation du verset 3Rg. 6,13 
Et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 6,14 
Igitur edificavit Salomon domum et consummavit eam.
Numérotation du verset 3Rg. 6,15 
Et edificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum,
et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus, et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,16 
Edificavitque viginti {t. 2 : Erfurt, f. 51va ; facsim., p. 102a} cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina,
a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum.
Numérotation du verset 3Rg. 6,17 
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
Numérotation du verset 3Rg. 6,18 
Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur,
habens tornaturas suas
et iuncturas suas4 {t. 2 : Erfurt, f. 51vb ; facsim., p. 102b} fabrefactas et celaturas eminentes.
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur,
nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
4 suas] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,19 
Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat,
ut poneret ibi arcam federis Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 6,20 
Porro oraculum
habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis, et {t. 2 : Erfurt, f. 52ra ; facsim., p. 103a} operuit illud atque vestivit auro purissimo, sed et altare vestivit cedro.
Numérotation du verset 3Rg. 6,21 
Domum quoque ante oraculum
operuit auro purissimo et affixit laminas clavis aureis,
Numérotation du verset 3Rg. 6,22 
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur,
sed et totum altare oraculi texit auro.
Numérotation du verset 3Rg. 6,23 
Et fecit in oraculo duo cherubin
de lignis olivarum
decem cubitorum altitudinis.
Numérotation du verset 3Rg. 6,24 
Quinque cubitorum {t. 2 : Erfurt, f. 52rb ; facsim., p. 103b} ala cherub una,
et quinque cubitorum ala cherub altera,
id est decem cubitos habentes a summitate ale usque ad ale alterius summitatem.
Numérotation du verset 3Rg. 6,25 
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus in5 mensura pari
et opus unum erat in duobus cherubin,
5 in] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,26 
id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus.
Numérotation du verset 3Rg. 6,27 
{t. 2 : Erfurt, f. 52va ; facsim., p. 104a} Posuitque cherubin in medio templi interioris.
Extendebant autem alas suas cherubin
et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum. Ale autem altere in media parte templi se invicem contingebant.
Numérotation du verset 3Rg. 6,28 
Texit quoque cherubin auro.
Numérotation du verset 3Rg. 6,29 
per circuitum sculpsit6 variis celaturis et torno.
Et fecit in eis cherubin
et palmas
et picturas varias
quasi prominentes de pariete et egredientes,
6 sculpsit] scalpsit Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,30 
sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
Numérotation du verset 3Rg. 6,31 
Et in ingressu oraculi
{t. 2 : Erfurt, f. 53ra ; facsim., p. 105a} fecit duo7 ostiola de lignis olivarum
postesque angulorum quinque
7 duo] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,32 
et duo ostia de lignis olivarum
postesque angulorum8.
Et sculpsit9 in eis picturam cherubin et palmarum species,
et anaglifa valde prominentia,
{t. 2 : Erfurt, f. 53rb ; facsim., p. 105b} et texit ea10 auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro.
8 postesque angulorum Ω, postes angulorum quinque Λ ] om. caeteri codices ( Edmaior. , Edminor.)
9 sculpsit] scalpsit Weber
10 ea] eam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,33 
Fecitque in introitum templi
postes de lignis olivarum quadrangulatos
Numérotation du verset 3Rg. 6,34 
et duo ostia
de lignis abiegnis altrinsecus,
et utrumque ostium duplex {t. 2 : Erfurt, f. 53va ; facsim., p. 106a} erat, et se invicem tenens aperiebatur,
Numérotation du verset 3Rg. 6,35 
et sculpsit11 cherubin
et palmas et celaturas valde eminentes. Operuitque omnia laminis aureis opere {t. 2 : Erfurt, f. 53vb ; facsim., p. 106b} quadro ad regulam,
11 sculpsit] scalpsit Weber
Numérotation du verset 3Rg. 6,36 
et edificavit atrium interius tribus ordinibus
lapidum politorum,
Numérotation du verset 3Rg. 6,37 
Anno quarto
fundata
est domus Domini in mense Zio,
Numérotation du verset 3Rg. 6,38 
et in anno undecimo mense
Elul12,
ipse est mensis octavus
perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus edificavitque eam annis septem.
12 Elul] Bul Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_6)

Notes :