Capitulum 20

Numérotation du verset 3Rg. 20,1 
Porro Benadab rex Syrie
congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,2 
Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem
Numérotation du verset 3Rg. 20,3 
ait : Hec dicit Benadab. Argentum tuum et aurum tuum meum est, uxores1 tue et filii tui optimi mei sunt.
1 uxores] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,4 
Responditque rex Israel : Iuxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego et omnia mea.
Numérotation du verset 3Rg. 20,5 
Revertentesque nuntii dixerunt : Hec dicit Benadab qui misit nos ad te. Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi.
Numérotation du verset 3Rg. 20,6 
Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum, et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent.
Numérotation du verset 3Rg. 20,7 
Vocavit autem rex Israel omnes seniores terre et ait : Animadvertite et videte, quoniam insidietur nobis. Misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento {t. 2 : Erfurt, f. 68vb ; facsim., p. 136b} et auro et non abnui.
Numérotation du verset 3Rg. 20,8 
Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum. Non audias neque acquiescas illi.
Numérotation du verset 3Rg. 20,9 
Respondit itaque nuntiis Benadab : Dicite domino meo regi : Omnia propter que misisti ad me servum tuum in2 initio faciam, hanc autem rem facere non possum.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,10 
Reversique nuntii retulerunt ei, qui remisit et ait : Hec faciant mihi dii et hec addant,
si suffecerit pulvis Samarie pugillis omnis populi qui sequitur me.
Numérotation du verset 3Rg. 20,11 
Et respondens rex Israel ait :
Dicite ei ne glorietur accinctus
eque ut discinctus.
Numérotation du verset 3Rg. 20,12 
Factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,13 
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait ei3 : Hec dicit Dominus Deus4. Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.
3 ei] om. Weber
4 Deus] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,14 
Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Hec dicit Dominus per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet preliari ? Et ille dixit : Tu.
Numérotation du verset 3Rg. 20,15 
Recensuit5 ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum6 et post eos recensuit populum omnes filios Israel septem millia.
5 Recensuit Weber ] Recensivit Edmaior. (B) Rusch
6 duorum] duum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,16 
Et egressi sunt meridie. Benadab autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
Numérotation du verset 3Rg. 20,17 
Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte, misit itaque Benadab qui nuntiaverunt {t. 2 : Erfurt, f. 69ra ; facsim., p. 137a} ei dicentes : Viri egressi sunt de Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 20,18 
At ille ait : Sive7 pro pace veniunt apprehendite eos vivos, sive ut prelientur vivos eos capite.
7 ait sive] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,19 
Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur.
Numérotation du verset 3Rg. 20,20 
Et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat8. Fugeruntque Syri et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadab rex Syrie
in equo cum equitibus suis9,
8 veniebat] venerat Weber
9 suis] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,21 
necnon et egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna nimis10.
10 nimis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,22 
Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei : Vade et confortare, et scito, et vide quid facias. Sequenti etiam11
anno rex Syrie ascendet contra te.
11 etiam] enim Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,23 
Servi vero regis Syrie dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos. Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos.
Numérotation du verset 3Rg. 20,24 
Tu ergo verbum hoc fac. Amove reges singulos ab exercitu tuo12 et pone principes pro eis,
12 tuo] suo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,25 
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum et fecit ita.
Numérotation du verset 3Rg. 20,26 
Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadab Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 20,27 
Porro filii Israel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati contra eos, quasi duo parvi greges caprarum. Syri autem repleverunt terram.
Numérotation du verset 3Rg. 20,28 
Et accedens unus vir Dei dixit ad {t. 2 : Erfurt, f. 69rb ; facsim., p. 137b} regem Israel : Hec dicit Dominus. Quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium, dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua, et scietis quia ego sum13 Dominus.
13 sum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,29 
Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum. Percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una.
Numérotation du verset 3Rg. 20,30 
Fugerunt autem qui remanserant in Aphec in civitatem, et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadab fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum.
Numérotation du verset 3Rg. 20,31 
Dixeruntque ei servi sui : Eecce audivimus quod reges domus Israel clementes sunt14 : Ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel forsitan salvabit animas nostras.
14 sunt] sint Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,32 
Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funes in capitibus suis15 veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei16 : Servus tuus Benadab dicit : Vivat oro te anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit frater meus est.
15 suis] om. Weber
16 ei] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,33 
Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt : Frater tuus Benadab vivit17. Et dixit eis : Ite et adducite eum. Egressus est ergo ad eum Benadab et levavit eum in currum suum.
17 vivit] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,34 
Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam, et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria, et ego federatus recedam a te. Pepigit ergo fedus et dimisit eum.
Numérotation du verset 3Rg. 20,35 
de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me.
At ille : Noluit percutere.
Numérotation du verset 3Rg. 20,36 
Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me et percutiet te leo.
Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
Numérotation du verset 3Rg. 20,37 
Sed et alterum inveniens18 virum dixit ad eum : Percute me qui percussit eum et vulneravit.
18 inveniens] conveniens Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,38 
Abiit ergo propheta et occurrit
regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
Numérotation du verset 3Rg. 20,39 
Cumque rex transiret clamavit ad regem et ait : Servus tuus egressus est ad preliandum in19 cominus. Cumque fugisset vir unus adduxit20 eum quidam ad me et ait : Custodi virum istum. Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes.
19 in] om. Weber
20 adduxit] adpuxit cacogr. Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 20,40 
Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum : Hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti.
Numérotation du verset 3Rg. 20,41 
At ipse21 statim abstersit pulverem de facie sua
et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis.
21 ipse] ille Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,42 
Qui ait ad eum : Hec dicit Dominus. Quia dimisisti virum dignum morte
de manu tua, erit anima tua pro anima eius,
et populus tuus pro populo eius.
Numérotation du verset 3Rg. 20,43 
Reversus est igitur rex Israel in domum suam audire contemnens, et furibundus venit Samariam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_20)

Notes :