Capitulum 8
Numérotation du verset
3Rg. 8,1
Tunc congregati sunt1 omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem in Hierusalem, ut deferrent arcam federis Domini de civitate David, id est de Sion.
1 congregati sunt] congregavit
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,2
Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Bethanim2,
in sollemni die ipse est mensis septimus.
2 Bethanim] Hethanim
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,3
Veneruntque cuncti senes de3 Israel et tulerunt sacerdotes arcam,
3 de] ex
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,4
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum federis, et omnia vasa sanctuarii que erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et levite.
Numérotation du verset
3Rg. 8,5
Rex autem Salomon et omnis multitudo Israel que convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque estimatione et numero.
Numérotation du verset
3Rg. 8,6
Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum, in oraculum templi, in sanctum sanctorum
subter alas cherubin.
Numérotation du verset
3Rg. 8,7
Siquidem cherubin expandebant alas super locum arce et protegebant arcam et vectes eius desuper.
Numérotation du verset
3Rg. 8,8
Cumque eminerent {t. 2 : Erfurt, f. 57vb ; facsim., p. 114b} vectes
et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus
qui et fuerunt ibi usque in presentem diem.
Numérotation du verset
3Rg. 8,9
In arca autem non erat4 aliud
nisi due tabule lapidee, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit fedus Dominus cum filiis Israel cum egrederentur de terra Egypti.
4 erat] est
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,10
factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario,
nebula implevit domum Domini.
Numérotation du verset
3Rg. 8,11
Et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini.
Numérotation du verset
3Rg. 8,12
Tunc ait Salomon Dominus dixit
ut habitaret in nebula :
Numérotation du verset
3Rg. 8,13
Edificans edificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum.
Numérotation du verset
3Rg. 8,14
Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesie Israel omnis enim ecclesia Israel stabat.
Numérotation du verset
3Rg. 8,15
Et ait Salomon5 : Benedictus Dominus, Deus Israel, qui locutus est ore suo
ad David patrem meum, et in manibus eius perfecit dicens :
5 Salomon]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,16
A die qua eduxi populum meum Israel de Egypto non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut edificaretur domus et esset nomen meum ibi, sed elegi David ut esset super populum meum Israel.
Numérotation du verset
3Rg. 8,17
Voluitque David pater meus edificare domum nomini Domini Dei {t. 2 : Erfurt, f. 58ra ; facsim., p. 115a} Israel,
Numérotation du verset
3Rg. 8,18
et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo edificare domum nomini meo bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
Numérotation du verset
3Rg. 8,19
Verumtamen6 non edificabis domum, sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis, ipse edificabit domum nomini meo.
6 Verumtamen] + tu
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,20
Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est, stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel sicut locutus est Dominus et edificavi domum nomini Domini Dei Israel.
Numérotation du verset
3Rg. 8,21
Et constitui ibi locum arce in qua fedus est Domini,
quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset
3Rg. 8,22
Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesie Israel, et expandit
manus suas in celum
Numérotation du verset
3Rg. 8,23
et aita : Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in celo desuper, et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo,
a 3Rg. 8, 22-30 : cf. <Parall
.
> Sir
. 52 (
oratio Salomonis)
Numérotation du verset
3Rg. 8,24
qui custodisti servo tuo David patri meo que locutus es ei, ore locutus es, et manibus perfecisti, ut et hec dies probat.
Numérotation du verset
3Rg. 8,25
Nunc igitur, Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo que locutus es ei dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo.
Numérotation du verset
3Rg. 8,26
Et nunc, Domine7 Deus Israel firmentur verba tua que locutus es servo tuo David patri meo .
7 Domine]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,27
Ergone
putandum est quod vere Deus habitet super terram. Si enim celum et celi celorum te {t. 2 : Erfurt, f. 58rb ; facsim., p. 115b} capere non possunt quanto magis domus hec quam edificavi.
Numérotation du verset
3Rg. 8,28
sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius, Domine Deus meus. Audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie,
Numérotation du verset
3Rg. 8,29
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac8 die super domum de qua dixisti :Eerit nomen meum ibi, ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto,
8 ac] et
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,30
ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in celo, et cum exaudieris propitius eris.
Numérotation du verset
3Rg. 8,31
Si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur astrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam,
Numérotation du verset
3Rg. 8,32
tu exaudies in celo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium, et reddens viam suam super caput eius, iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam.
Numérotation du verset
3Rg. 8,33
Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos, quia peccaturus est tibi, et agentes penitentiam, et confitentes nomini tuo venerint, et adoraverint9 et deprecati te fuerint in domo hac,
9 adoraverint] oraverint
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,34
exaudi in celo et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
Numérotation du verset
3Rg. 8,35
Si clausum fuerit celum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto penitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint, propter afflictionem suam
Numérotation du verset
3Rg. 8,36
exaudi eos in celo, et dimitte peccata servorum tuorum et populi {t. 2 : Erfurt, f. 58va ; facsim., p. 116a} tui Israel et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem,
Numérotation du verset
3Rg. 8,37
fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia aut corruptus er, aut erugo aut locusta aut rubigo10 et afflixerit eum11 inimicus eius portas obsidens omnis plaga, universa infirmitas,
10 aut…rubigo] aurugo lucusta rubigo
Weber
11 eum] + et
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,38
cuncta devotatio et imprecatio que accesserit12
omni homini de populo tuo Israel. Si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
12 accesserit] acciderit
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,39
tu exaudies13 in celo in loco habitationis tue, et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum,
13 exaudies] audies
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,40
ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terre quam dedisti patribus nostris.
Numérotation du verset
3Rg. 8,41
Insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum, audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
Numérotation du verset
3Rg. 8,42
extentum ubique. Cum venerit ergo et oraverit in loco hoc,
Numérotation du verset
3Rg. 8,43
tu exaudies in celo in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena, ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel et probent, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam edificavi.
Numérotation du verset
3Rg. 8,44
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, {t. 2 : Erfurt, f. 58vb ; facsim., p. 116b} et contra domum quam edificavi nomini tuo,
Numérotation du verset
3Rg. 8,45
et exaudies in celo orationem eorum et preces eorum et facies iudicium eorum,
Numérotation du verset
3Rg. 8,46
quod si peccaverint tibi, non est enim homo qui non peccet, et iratus tradideris eos inimicis suis, et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope.
Numérotation du verset
3Rg. 8,47
Et egerint penitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes : Peccavimus inique egimus impie gessimus,
Numérotation du verset
3Rg. 8,48
et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terre sue quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti et templi quod edificavi nomini tuo,
Numérotation du verset
3Rg. 8,49
exaudies in celo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies iudicium eorum
Numérotation du verset
3Rg. 8,50
et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis.
Numérotation du verset
3Rg. 8,51
Populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Egypti de medio fornacis ferree,
Numérotation du verset
3Rg. 8,52
ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
Numérotation du verset
3Rg. 8,53
Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terre, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Egypto, Domine Deus.
Numérotation du verset
3Rg. 8,54
Factum est autem cum complesset {t. 2 : Erfurt, f. 59ra ; facsim., p. 117a} Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini. Utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad celum.
Numérotation du verset
3Rg. 8,55
Stetit ergo et benedixit
omni ecclesie Israel voce magna dicens :
Numérotation du verset
3Rg. 8,56
Benedictus Dominus Deus qui dedit requiem populo suo Israel, iuxta omnia que locutus est. Non cecidit, neque quidem sermo unus14 ex omnibus bonis que locutus est per Moysen servum suum.
14 neque…unus] ne unus quidem sermo
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,57
sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque proiciens,
Numérotation du verset
3Rg. 8,58
sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et cerimonias,
et iudicia
quecumque mandavit
patribus nostris.
Numérotation du verset
3Rg. 8,59
Et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac15 nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies,
15 ac] et
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,60
ut16 sciant omnes populi terre, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
16 ut] et
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,61
Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie.
Numérotation du verset
3Rg. 8,62
Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino.
Numérotation du verset
3Rg. 8,63
Mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo millia, et17 ovium centum viginti millia. Et dedicaverunt templum {t. 2 : Erfurt, f. 59rb ; facsim., p. 117b} Domini rex et filii Israel.
17 et]
om. Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,64
In die illa sanctificavit rex medium atrii
quod erat ante domum Domini, fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare eneum18
quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat holocausta et sacrificium, et adipem pacificorum.
18 eneum] aereum
Weber
Numérotation du verset
3Rg. 8,65
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem
et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath
usque ad rivum Egypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus.
Numérotation du verset
3Rg. 8,66
Et in die octava dimisit populos. Qui benedicentes regi
profecti sunt in tabernacula sua letantes
et alacri corde super omnibus bonis que fecerat Dominus David servo suo et Israel populo suo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_8)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=14&chapitre=14_8)
Notes :