Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Esr. 1,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 142va ; facsim., p. 284a} 1 Verba Neemie filii Helchie2.
Et factum est in mense casleu,
anno vicesimo et ego eram in Susis castro.
1 Verba... Helchie] om. P16744 ; Incipit Secundus praem. P16744 , Incipit Neemias praem. ΩD ΩX
2 Helchie ΩX Rusch ] Echliae Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,2 
Et venit ad me3 Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem.
3 ad me] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,3 
Et dixerunt mihi : Qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in afflictione
magna sunt
et in opprobrio
et murus
Hierusalem dissipatus est et porte
eius combuste
sunt igni.
Numérotation du verset 2Esr. 1,4 
Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus
et ieiunabam et orabam ante faciem Dei celi
Numérotation du verset 2Esr. 1,5 
et dixi : Queso Domine Deus celi fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua :
Numérotation du verset 2Esr. 1,6 
“fiant aures tue auscultantes4a et oculi tui aperti {t. 2 : Erfurt, f. 142vb ; facsim., p. 284b} ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi. Et ego et domus patris mei peccavimus,
a Cf. Ps. 129, 2 : « Fiant aures tue auscultantes ».
4 fiant aures tue auscultantes] fiat auris tua auscultans Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,7 
vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum tuum5 et cerimonias et iudicia que precepisti Moysi famulo6 tuo.
5 tuum] om. Weber
6 famulo] servo Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,8 
Memento verbi quod mandasti Moysi servo7 tuo dicens : Cum transgressi fueritis ego8 dispergam vos in populos
7 servo CorS1 (hebr. anti.) Rusch ] famulo CorS1 (al.) Weber
8 ego] geo cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 1,9 
et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea, etiam si abducti fueritis ad extrema celi, inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Numérotation du verset 2Esr. 1,10 
Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.
Numérotation du verset 2Esr. 1,11 
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum, et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Esr. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=19&chapitre=19_1)

Notes :