Capitulum 2

Numérotation du verset 2Esr. 2,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 143ra ; facsim., p. 285a} Factum est autem in mense Nisan
anno vicesimo Artaxersis regis et vinum erat ante eum. Et levavi vinum et dedi regi et1 eram quasi languidus ante faciem eius2.
1 et] + non Weber
2 Et levavi... faciem] Et levavi ante faciem eis CorS1 (sic hebr.)
Numérotation du verset 2Esr. 2,2 
Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis cum te egrotum non videam ? Non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est. Et timui valde ac nimis.
Numérotation du verset 2Esr. 2,3 
Et dixi regi : Rex in eternum vive, quare non mereat vultus meus, quia civitas domus sepulcrorum patris mei deserta est et porte eius combuste sunt igni ?
Numérotation du verset 2Esr. 2,4 
Et ait mihi rex : Pro qua re postulas ? Et oravi Deum celi,
Numérotation du verset 2Esr. 2,5 
et dixi ad regem : Si videtur regi bonum,
et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudeam ad civitatem sepulcri patris mei et edificabo eam.
Numérotation du verset 2Esr. 2,6 
Dixitque mihi rex et regina que sedebat iuxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus.
Numérotation du verset 2Esr. 2,7 
Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudeam
Numérotation du verset 2Esr. 2,8 
et epistolam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et3 tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum.
3 et] ut ΩN
Numérotation du verset 2Esr. 2,9 
Et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistolas regis. Miserat autem {t. 2 : Erfurt, f. 143rb ; facsim., p. 285b} rex mecum4 principes militum et equites.
4 rex mecum] inv. ΩN
Numérotation du verset 2Esr. 2,10 
Et audierunt Sanaballath Horonites et Tobias servus Ammanites5 et contristati sunt afflictione magna quod venisset homo qui quereret prosperitatem filiorum Israel.
5 Ammanites Weber ] Amanites ΩS Ed1455 Rusch , Amonites ΩM ΩN (?)
Numérotation du verset 2Esr. 2,11 
Et veni6 Hierusalem et eram ibi diebus tribus.
6 veni] + in ΩN ?
Numérotation du verset 2Esr. 2,12 
Et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam.
Numérotation du verset 2Esr. 2,13 
Et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni.
Numérotation du verset 2Esr. 2,14 
Et transivi ad portam Fontis et ad aqueductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret.
Numérotation du verset 2Esr. 2,15 
Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii.
Numérotation du verset 2Esr. 2,16 
Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram.
Numérotation du verset 2Esr. 2,17 
Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est,
et porte eius consumpte sunt igni venite et edificemus muros Hierusalem et non simus ultra opprobrium.
Numérotation du verset 2Esr. 2,18 
Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum et verba regis que locutus est mihi et aio : Surgamus et edificemus. Et confortate sunt manus {t. 2 : Erfurt, f. 143va ; facsim., p. 286a} eorum in bono.
Numérotation du verset 2Esr. 2,19 
Audierunt autem Sanaballath Horonites et Tobias servus Ammanites7 et Gosem Arabs et subsannaverunt nos, et despexerunt dixeruntque : Que est hec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis ?
7 Amma
Numérotation du verset 2Esr. 2,20 
Et reddidi eis sermonem dixique ad eos : Deus celi ipse nos iuvat et nos servi eius sumus, surgamus et edificemus, vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Esr. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=19&chapitre=19_2)

Notes :