Biblia communis

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Esr. 11,1 
Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem optimates absque sorte in medio populi1 habitabant2. Reliqua vero plebs misit sortem ut tolleret3 unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem civitate sancta4 decima pars populi eligitur ut habitet in Hierusalem quia urbs vacua erat5* novem vero partes in civitatibus.
1 populi] in metropoli ΩJ
2 optimates... habitabant Ω ΩF SJ (... habitabunt) ΩV*] om. Cor1=Cor2=Cor3 (hebr. anti. non habent) Ω(va-cat) Weber
3 tolleret ΩF ΩV Ed1455 Rusch ] tollerent Weber
4 civitate sancta Cor1LP Amiatinus Cava ΣT ΩF ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Clementina] in praem. Weber
5 decima ... vacua erat ΩF ΩS ΩV*] om. Cor1 LP (glossa est) = Cor2 Ω(va-cat) Rusch Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,2 
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant6 ut habitarent in Hierusalem.
6 obtulerant Ω Ed1455 Rusch Clementina ] obtulerunt Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,3 
Hi sunt itaque principes provincie qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda. Habitavit unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, levite, Nathinnei et filii servorum Salomonis.
Numérotation du verset 2Esr. 11,4 
Et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin. De filiis Iuda : Athaias filius Aziam, filii Zacharie, filii Amarie, filii Saphatie7, filii Maleleel. De filiis Phares :
7 Saphatie ΩJ Ed1455 Rusch ] Saphatia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,5 
Hismaasia8 filius Baruch, filius Coloza, filius Asia9, filius Adaia10, filius Ioarib11, filius Zacharie, filius Silonites,
8 Hismaasia] Imaasia Weber
9 Asia Rusch ] Azia Weber
10 Adaia Weber ] corr., Adadia Rusch (hapax)
11 Ioarib] Ioiarib Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,6 
omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti {t. 2 : Erfurt, f. 150rb ; facsim., p. 299b} sexaginta novem12 viri fortes.
12 novem] octo Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,7 
Hi sunt autem filii Beniamin : Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Numérotation du verset 2Esr. 11,8 
et post eum Gebbai13, Sellai nongenti viginti octo,
13 Gebbai Ed1455 Rusch Clementina ] Gabbai Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,9 
et Iobel14 filius Zechri prepositus eorum et Iudas15 filius Sennua super civitatem secundus.
14 Iobel Ed1455 Rusch ] Iohel Weber
15 Iudas Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Iuda Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,10 
Et de sacerdotibus : Idaia filius Ioarib, Iachin,
Numérotation du verset 2Esr. 11,11 
Saraia filius Helchia, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob16 princeps domus Dei
16 Achitob ΩSJ Rusch Clementina ] Ahitub Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,12 
et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroam, filius Pheleia17, filius Amsi, filius Zacharie, filius Phessur, filius Melchie
17 Pheleia Ed1455 Rusch ] Felelia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,13 
et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo. Et Amasai18 filius Azriel, filius Azi19, filius Mosollamoth, filius Emmer
18 Amasai ΩSJ Ed1455 Rusch ] Amassai Weber
19 Azi Ω Ed1455 Rusch ] Aazi Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,14 
et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo et prepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Numérotation du verset 2Esr. 11,15 
Et de levitis : Sebenia filius Asob, filius Azaricam, filius Asabia, filius Bonni20,
20 Bonni] Boni Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,16 
et Sabathai et Iosabeth21 super opera que erant forinsecus in domo Dei a principibus levitarum.
21 Iosabeth Rusch ] Iozabel ΩS, Iozabed ΩJ Clementina , Iozabeth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,17 
Et Mathania filius Micha, filius Zebedei22, filius Asaph, princeps ad laudandum et confitendum in oratione, et Becbecias23 secundus de fratribus eius et Abda filius Samuha24 filius Galal filius Idithun :
22 Zebedei ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Zebdei Weber
23 Becbecias Ed1455 Rusch ] Becbecia Weber
24 Samuha Ed1455 Rusch ] Sammua Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,18 
omnes levite in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
Numérotation du verset 2Esr. 11,19 
Et ianitores : Accub25, Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo.
25 Accub ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Accob Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,20 
Et reliqui ex Israel sacerdotes et levite in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua.
Numérotation du verset 2Esr. 11,21 
Et Nathinnei qui habitabant in Ophel et Syaha26 et Gaspha de Nathinneis.
26 Syaha Ed1455 Rusch ] Siaha Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,22 
Et episcopus levitarum in Hierusalem : {t. 2 : Erfurt, f. 150va ; facsim., p. 300a} Azi filius Baani27, filius Asabie, filius Mathanie, filius Miche. De filiis Asaph : cantores in ministerio domus Dei.
27 Baani Φ ΨDJM Rusch ] Banni Ed1455 , Bani Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,23 
Preceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos,
Numérotation du verset 2Esr. 11,24 
et Fataia filius Mesezebel, de filiis Zara28 filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi
28 Zara ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Zera Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,25 
et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Chariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capseel29 et in viculis eius
29 Capseel ΩSM Ed1455 Rusch ] Capsel Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,26 
et in Iesue et in Molada et in Bethfaletha
a Cf. Ios. 15, 27 : Bethfeleth.
Numérotation du verset 2Esr. 11,27 
et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,28 
et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,29 
et in Remmon30 et in Sara et in Ierimuth31
30 Remmon Rusch ] Ainremmon Weber
31 Ierimuth ΩMJ Ed1455 Rusch Clementina ] Iarimuth ΩS, Irimuth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,30 
Zonoa32 Odollam et villis earum, Lachis et regionibus eius Azecha33 et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee
usque ad vallem Ennon.
32 Zonoa Ed1455 Rusch ] Zanoa Weber
33 Azecha] Azeca Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,31 
Filii autem Beniamin a Geba, Mechmas et Hai34 et Bethel et filiabus eius
34 Hai Ed1455 Rusch Clementina ] Aia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,32 
Anathoth, Nob, Anana35,
35 Anana Ed1455 Rusch ] Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,33 
Asor, Rama, Gethai36,
36 Gethai Ed1455 Rusch ] Getthaim Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,34 
Madid37, Seboim, Neballa, Loth,
37 Madid Ed1455 Rusch ] Adid Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,35 
et Ono valle Artificum.
Numérotation du verset 2Esr. 11,36 
Et de levitis partitiones Iuda et Beniamin.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Esr. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=19&chapitre=19_11)

Notes :