Capitulum 13

Numérotation du verset 2Esr. 13,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 152ra ; facsim., p. 303a} In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo. Et inventum est scriptum in eo quod non debeant1 introire
Ammonites2 et Moabites in Ecclesiam Dei usque in eternum,
1 debeant ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina cum LXX] debebant ΩM, debeat Weber
2 Ammonites Ed1455 Rusch Clementina ] Amonites ΩS, Ammanites Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,2 
eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane
et aqua et conduxerunt3 adversum eos4 Balaam
ad maledicendum eis5 et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
3 conduxerunt ΩJM Ed1455 Rusch ] conduxerint Weber
4 eos Ω Ed1455 Rusch Clementina ] eum Weber
5 eis Ω Ed1455 Rusch Clementina ] ei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,3 
Factum est autem cum audissent legem
separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
Numérotation du verset 2Esr. 13,4 
Et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat prepositus6 in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Tobie.
6 prepositus Ω Ed1455 Rusch Clementina ] positus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,5 
Fecit ergo sibi gazophylacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et thus et vasa et decimam frumenti7 vini et olei partes levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales.
7 frumenti] + et Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,6 
In omnibus autem his non fui in Hierusalem, quia in anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem.
Numérotation du verset 2Esr. 13,7 
Et veni in Hierusalem et intellexi {t. 2 : Erfurt, f. 152rb ; facsim., p. 303b} malum quod fecerat Eliasib Tobie, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Numérotation du verset 2Esr. 13,8 
Et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobie foras de gazophylacio
Numérotation du verset 2Esr. 13,9 
precepique et emundaverunt8 gazophylacium9 et retuli ibi vasa domus Dei sacrificium et thus.
8 emundaverunt Ed1455 Rusch Clementina Edmaior. ] mundaverunt ΩS Weber
9 gazophylacium] gazophylacia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,10 
Et cognovi quod10 partes levitarum non fuissent date et fugisset unusquisque in regionem suam de levitis et11 cantoribus et de his qui ministrabant
10 quod Ed1455 Rusch Clementina ] quoniam Weber
11 et] + de Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,11 
et egi causam adversus magistratus et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
Numérotation du verset 2Esr. 13,12 
Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti12 vini et olei in horrea.
12 frumenti] + et Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,13 
Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de levitis et iuxta eos Anan filium Zachur filium Mathanie, quoniam fideles comprobati sunt et ipsis credite sunt partes fratrum suorum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,14 
Memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cerimoniis eius.
Numérotation du verset 2Esr. 13,15 
In diebus illis vidi in Iuda calcantes13 {t. 2 : Erfurt, f. 152va ; facsim., p. 304a} torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in14* die sabbati et contestatus sum eos15 ut in die qua vendere liceret venderent.
13 calcantes ΩF SJ Ed1455 Rusch Clementina ] calcabant Weber
14 Hierusalem - in ΩF Weber ] inv. Rusch
15 eos ΩS Rusch] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,16 
Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Esr. 13,17 
Et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis : Que est hec res16 mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati ?
16 hec res Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 13,18 
Numquid non hec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc ? Et vos additis iracundiam super Israel violando sabbatum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,19 
Factum est itaque cum quievissent porte Hierusalem die sabbati dixi claudite ianuas17* et clauserunt18 ianuas et precepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus19 die sabbati.
17 claudite ianuas Cor1 LP CorS1 (alii sic habent dixi claudite ianuas et clauserunt sed hebr. et antiq. non habent   claudite ianuas nec est textus) ΩF ΩV] om. Weber CorS1 Ed1455 Rusch Clementina
18 clauserunt] cluserunt Edmaior. Weber
19 onus] + in Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,20 
Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis.
Numérotation du verset 2Esr. 13,21 
Et contestatus sum eos et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? Si secundo hoc feceritis manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Numérotation du verset 2Esr. 13,22 
Dixi quoque20* levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam21 diem sabbati et pro hoc ergo memento {t. 2 : Erfurt, f. 152vb ; facsim., p. 304b} mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
20 ] Dixi quoque ΩF Weber ] Dixique Rusch
21 sanctificandam] sanctificand‘ ΩF, sanctificandum Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,23 
Sed et in diebus illis vidi Iudeos ducentes uxores Azoditas22, Ammonitidas23 et Moabitidas.
22 Azoditas ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] Azotidas ΩF, Azotias Weber
23 Ammonitidas Ed1455 Rusch Clementina , Amonitidas ΩSj ] Ammanitidas Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,24 
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi.
Numérotation du verset 2Esr. 13,25 
Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex eis24 viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens :
24 eis ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] ipsis Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,26 
Numquid25 in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel ? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israel et ipsum ergo duxerunt ad peccatum26 mulieres alienigene ?
25 Numquid] + non Weber
26 duxerunt - ad peccatum] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,27 
Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas ?
Numérotation du verset 2Esr. 13,28 
De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballath Horonitis27 quem fugavi a me.
27 Horonitis Weber ] Oronitis Ed1455 Rusch , Horonites Cava ... ΩJ Clementina , Honorites ΩM
Numérotation du verset 2Esr. 13,29 
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,30 
Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et levitarum unumquemque in ministerio suo
Numérotation du verset 2Esr. 13,31 
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis
et in primitiis28
memento mei Deus meus in bonum29.
28 primitiis] primitivis Cor2 V
29 bonum] sine subscriptione ΩS P59 Ed1455 Rusch Clementina , + Explicit liber Neemie prophete Ω J* ( cancel. prophete Ω ), + Explicit Liber Ezrae Weber , + Amen P111



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Esr. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=19&chapitre=19_13)

Notes :