Capitulum 6

Numérotation du verset 2Esr. 6,1 
Factum est autem, cum audisset Sanaballath et Tobias1 et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod edificassem2 ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis.
1 Tobias ΩD ] Tobia Weber
2 edificassem] edificarem ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,2 
Miserunt Sanaballath et Tobias et3 Gosem arabs4 ad me dicentes : Veni et percutiamus fedus pariter5 in viculis6 in campo uno7. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
3 et Tobias ΩG] om. Rusch Weber
4 arabs] om. Rusch Weber
5 pariter] om. ΩG
6 viculis] vitulis ΩG
7 uno plerique codd. Rusch ] Ono Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,3 
Misi ergo ad eos nuntios {t. 2 : Erfurt, f. 146va ; facsim., p. 292a} dicens : Opus grande ego facio et non possum descendere ne forte negligatur cum venero et descendero ad vos.
Numérotation du verset 2Esr. 6,4 
Miserunt autem ad me secundum verbum8 hoc per quatuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem.
8 Miserunt... verbum] Miserunt autem secundum verba CorS1 (hebr.)
Numérotation du verset 2Esr. 6,5 
Et misit ad me Sanaballath iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistolam habebat in manu9 scriptam hoc modo.
9 manu CorS1 (Parisiensis sine sua ) Rusch Weber ] + sua CorS1 (hebr. h<abe>t) ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,6 
In gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudei cogitetis10 rebellare et propterea edifices11 murum et levare te velis super eos regem propter quam causam.
10 cogitetis] cogitastis ΩG
11 edifices] edificetis ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,7 
Et12 prophetas posueris qui predicent de te in Hierusalem dicentes : Rex in Iudea est. Auditurus est rex verba hec. Idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter.
12 Et] om. ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,8 
Et misi ad eos dicens : Non est factum secundum verba hec que tu loqueris. De corde enim tuo tu componis hec.
Numérotation du verset 2Esr. 6,9 
Omnes enim13 hi terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostre ab opere14 et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas15.
13 enim] autem Weber
14 opere] operibus ΩG
15 manus meas] manū meā ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,10 
Et ingressus sum
domum Samaie filii Dalaie filii Metabeel16 secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis, quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te.
16 Metabeel CorS1 ] Methabehel CorS1 (vel)
Numérotation du verset 2Esr. 6,11 
Et dixi : Num quisquam similis mei fugit17 ? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet ? Non ingrediar.
17 Et dixi... fugit] etiam num quisquam filii mei fugit CorS1 (attest.) | fugit CorS1 (he.)] fuit CorS1 (anti.)
Numérotation du verset 2Esr. 6,12 
Et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me {t. 2 : Erfurt, f. 146vb ; facsim., p. 292b} et Tobias et Sanaballath conduxissent eum.
Numérotation du verset 2Esr. 6,13 
Acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberem18 malum quod exprobrarent mihi.
18 haberem] haberent Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,14 
Memento mei Domine19 pro Tobia et Sanaballath iuxta opera eorum talia, sed et Noadie prophete et ceterorum prophetarum qui terrebant me.
19 mei Domine] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,15 
Completus est autem murus vicesimo quinto20 die mensis elul21 quinquaginta duobus diebus.
20 vicesimo quinto] vicesima quinta ΩG
21 elul CorS1 (hebr. et anti.) ] ebul CorS1 (non <hebr. et anti.>)
Numérotation du verset 2Esr. 6,16 
Factum est ergo22 cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universe gentes23
que erant in circuitu nostro et conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo24 factum esset opus hoc.
22 ergo] autem ΩG
23 gentes] om. ΩG
24 Deo] Domino ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,17 
Sed et25 in diebus illis multe optimatum26 Iudeorum epistole mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos.
25 et] om. ΩG
26 optimatum ΩC1 ΩF ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch ] optimatium Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,18 
Multi enim erant in Iudea habentes iuramentum eius quia gener erat Sechenie filii Iorei27 et Ioannan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachie,
27 Iorei CorS2 (anti. sic) ΩG (Ioerel) Ωt ΩT ΩX Rusch ] Ioraei ΩP, Iothel ΩZ, Arath CorS2 (in hebr.), Orei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,19 
sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant28 ei et Tobias mittebat29 litteras30* ut terreret31 me.
28 nuntiabant ΩC1 ΩD ΩF ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch Weber ] nuntiabat Ed1455
29 mittebat ΩC1 ΩD ΩF ΩG ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch Weber ] misit ΩR, mittebas ΨC, + eis F K
30 litteras CorS2 (moderni) ΩD ΩF ΩG ΩR Ωt ΩX* ] epistolas CorS2 (anti. sic) ΩC1 ΩP ΩS ΩT Ω (al. m. post.) ΩZ Rusch Weber ]
31 terreret ΩF ΩG ΩP ΩR ΩS Ωt ΩZ Rusch Weber ] terrerent Cor2 (videlicet non solum Tobias sed et omnes alii) X ΠK Φ E* P Q L F K ΨD ΩM ΩC1 ΩT



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Esr. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=19&chapitre=19_6)

Notes :