Capitulum 4

Numérotation du verset 2Esr. 4,1 
Factum est autem cum audisset Sanaballath quod edificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudeos,
Numérotation du verset 2Esr. 4,2 
et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum :
Quid Iudei faciunt imbecilli1 ? Num dimittent eos gentes ?
Num sacrificabunt et complebunt in una die ? {t. 2 : Erfurt, f. 145rb ; facsim., p. 289b} Numquid edificare poterunt lapides de acervis pulveris qui combusti sunt ?
1 faciunt imbecilli] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,3 
Sed2 Tobias
Ammanites3 proximus eius ait : Edificent, si ascenderit vulpes4
transiliet
murum eorum lapideum.
2 Sed] + et Weber
3 Ammanites Weber ] Amanites ΩS Ed1455 Rusch
4 vulpes] vulspe cacogr. Rusch ; vulpis Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,4 
Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui5. Converte opprobrium super caput eorum
et da eos in despectionem in terra captivitatis,
5 despectui] despectio Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,5 
ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia irriserunt edificantes.
Numérotation du verset 2Esr. 4,6 
Itaque edificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum.
Numérotation du verset 2Esr. 4,7 
Factum est autem cum audisset Sanaballath et Tobias et Arabes et Ammonite6 et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cepissent interrupta concludi irati sunt nimis.
6 Ammonite Rusch Ed1530 Ed1532] Amanites ΩS, Ammanite ΨD ΩJM Weber , Amanite Ed1455
Numérotation du verset 2Esr. 4,8 
Et congregati sunt7 omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias.
7 sunt] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,9 
Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die ac8 nocte contra eos.
8 ac] et Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,10 
Debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus edificare murum.
Numérotation du verset 2Esr. 4,11 
Et dixerunt hostes nostri :
Nesciant et ignorent donec veniamus in medium9 eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus.
9 medium] medio Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,12 
Factum est autem venientibus Iudeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
Numérotation du verset 2Esr. 4,13 
statui in loco
post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis.
Numérotation du verset 2Esr. 4,14 
Et10 perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum, Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus vestris11.
10 Et] om. Weber
11 vestris] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,15 
Factum est autem cum audissent inimici nostri
nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum.
Numérotation du verset 2Esr. 4,16 
Et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lancee et scuta et arcus et lorice et principes post eos in omni domo Iuda.
Numérotation du verset 2Esr. 4,17 
Edificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium,
Numérotation du verset 2Esr. 4,18 
edificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et edificabant et clangebant bucina {t. 2 : Erfurt, f. 145vb ; facsim., p. 290b} iuxta me.
Numérotation du verset 2Esr. 4,19 
Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero,
Numérotation du verset 2Esr. 4,20 
in loco quocumque audieritis clangorem tube illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis.
Numérotation du verset 2Esr. 4,21 
Et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurore donec egrediantur astra.
Numérotation du verset 2Esr. 4,22 
In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum.
Numérotation du verset 2Esr. 4,23 
Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Esr. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=19&chapitre=19_4)

Notes :