Capitulum 12

Numérotation du verset 2Esr. 12,1 
Hi sunt autem1 sacerdotes et levite qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel2 :
Iosue, Saraia, Ieremias, Esdras3,
1 autem sunt ΩSJ ( inv. ΩS) Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
2 Salathiel] + et Weber
3 Esdras ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Ezra Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,2 
Amaria, Melluc, Accus4,
4 Accus ΩS Ed1455 Rusch ] Attus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,3 
Sechenia, Reum, Merimuth,
Numérotation du verset 2Esr. 12,4 
Addo, Genthon, Abia,
Numérotation du verset 2Esr. 12,5 
Miamin, Madia, Belga,
Numérotation du verset 2Esr. 12,6 
Semaia, et Ioarib et5 Idaia, Sellum, Amoch, Elceia,
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,7 
Adaia6. Isti principes sacerdotum et fratres eorum {t. 2 : Erfurt, f. 150vb ; facsim., p. 300b} in diebus Iosue.
6 Adaia Ed1455 Rusch ] Idaia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,8 
Porro levite : Iesue7, Bennui, Cedmiel, Sarabia, Iuda, Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum,
7 Iesue Rusch] Iesua Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,9 
et Becbecia atque et Hanni et8 fratres eorum unusquisque in officio suo.
8 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,10 
Iosue9 autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada
9 Iosue Rusch Clementina ] Hiesue Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,11 
et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Iedda10.
10 Iedda] Ieddoa Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,12 
In diebus autem Ioachim erant sacerdotes et11 principes familiarum Saarie12, Maarie13, Ieremie, Ananie14,
11 et Φ ΨD Ω Rusch Clementina ] om. Weber
12 Saarie] Rasaie et Φ ΨD ΩM, Sarare ΩS, Saraie ΩJ Ed1455 etc. Weber
13 Maarie Ed1455 Rusch ] Amarie ΩSJ, Maraia Clementina , Amaria Weber
14 An(n)ani(a)e ΨD Ed1455 Rusch ] Hanania Clementina , Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,13 
Esdre15, Mosollam, Amarie, Ioannan,
15 Esdre Ω Ed1455 Rusch ] Ezrae Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,14 
Milico, Ionathan, Sebenie, Ioseph,
Numérotation du verset 2Esr. 12,15 
Aram, Edna, Maraioth, Elci,
Numérotation du verset 2Esr. 12,16 
Adaie, Zacharie16, Genthon, Mosollam,
16 Adaie Zacharie] Addaie Zacharia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,17 
Abie, Zecheri17, Miamin, et Moadie, Felti18,
17 Zecheri ΩJ (Cor) Rusch Weber ] Zechri Clementina
18 Felti] filii Θ P
Numérotation du verset 2Esr. 12,18 
Belgi19, Sammua, Sameie20, Ioathan,
19 Belgi] Belge Weber
20 Sameie] Semaiae Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,19 
Ioarib21, Mathanai, Iodaie22, Azzisellaie23,
21 Ioarib ΩSJ Ed1455 Rusch ] Ioiarib Weber
22 Iodaie Ed1455 Rusch ] Iadaie ΩSJM Weber
23 Azzisellaie] Azzi Sellaie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,20 
Celaia24, Mochober25,
24 Celaia] Celai Weber
25 Mochober] Amoc Eber Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,21 
Helchie26 Asebie, Idaie Nathanael,
26 Helchie] Elcie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,22 
Levite in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa27 scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Perse.
27 Ieddoa] corr. Iedboa cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,23 
Filii Levi principes familiarum scripti in libro Verborum Dieruma et usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
a Cf. 2Par. 8, 14.
Numérotation du verset 2Esr. 12,24 
Et principes levitarum : Asebia, Serebia et Iesue filius Cedmiel et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta preceptum David viri Dei et observarent eque per ordinem.
Numérotation du verset 2Esr. 12,25 
Mathania et Becbecia et28 Obedia, Mosollam, Thelmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
28 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,26 
Hi in diebus Ioachim filii Iesue, filii Iosedech et in diebus Neemie ducis et Esdre29 sacerdotis scribeque.
29 Esdre Ω Ed1455 Rusch ] Ezre Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,27 
In dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt levitas
de omnibus {t. 2 : Erfurt, f. 151ra ; facsim., p. 301a} locis suis ut adducerent eos in Hierusalem
et facerent dedicationem et letitiam in actione gratiarum et30 cantico et31 in cymbalis psalteriis et citharis.
30 et] + in Weber
31 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,28 
Congregati sunt autem32 filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati,
32 autem] ergo P111 Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,29 
et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth33 quoniam villas edificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem.
33 Azmaveth Weber ] Asmaveth Edmaior. (N) Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,30 
Et mundati sunt sacerdotes et levite et mundaverunt populum et portas et murum.
Numérotation du verset 2Esr. 12,31 
Ascendere autem feci principes Iuda super murum
et statui duos choros laudantium magnos.
Et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
Numérotation du verset 2Esr. 12,32 
Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
Numérotation du verset 2Esr. 12,33 
et Azarias, Esdras et Mosollam, Iuda {t. 2 : Erfurt, f. 151rb ; facsim., p. 301b} et Beniamin et Semeia et Ieremia.
Numérotation du verset 2Esr. 12,34 
Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeie, filius Mathanie, filius Michaie, filius Zecchur, filius Asaph
Numérotation du verset 2Esr. 12,35 
et fratres eius Semeia et Azarel34 Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Esdras35 scriba ante eos in porta Fontis.
34 Azarel Rusch Weber ] Azareel Clementina
35 Esdras Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Ezras Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,36 
Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David
in ascensu muri super domum David,
et usque ad portam Aquarum ad orientem.
Numérotation du verset 2Esr. 12,37 
Et chorus secundus gratias
referentium ibat ex adverso
et ego post eum et media pars populi super murum et super turrim36
Furnorum
et usque ad murum latissimum
36 turrim] corr., turri Rusch , turrem Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,38 
et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et37 turrim Ananeel et turrim {t. 2 : Erfurt, f. 151va ; facsim., p. 302a} Emath et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodie.
37 et] corr., ar cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,39 
Steteruntque
duo chori laudantium in domo Dei
et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
Numérotation du verset 2Esr. 12,40 
Et sacerdotes : Eliachim, Maasia, Miamin38, Michea, Helioenai, Zacharia et39 Anania in tubis
38 Miamin Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Miniamin Weber
39 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,41 
et Maasia et Semeia40 et Eleazar et Azi et Ioannan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Iezraia prepositus
40 Semeia Ed1455 Rusch Clementina ] Semea Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,42 
et immolaverunt in die illa victimas magnas
et letati sunt.
Deus enim letificaverat eos letitia magna. Sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est letitia Hierusalem procul.
Numérotation du verset 2Esr. 12,43 
Recensuerunt quoque in die {t. 2 : Erfurt, f. 151vb ; facsim., p. 302b} illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et levitas, quia letificatus41 est Iuda in sacerdotibus et levitis astantibus.
41 letificatus Ed1455 Rusch Clementina ] letatus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,44 
Et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta preceptum David et Salomonis filii eius,
Numérotation du verset 2Esr. 12,45 
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
Numérotation du verset 2Esr. 12,46 
Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Neemie dabat partes cantoribus
et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant levitas
et levite sanctificabant filios Aaron.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Esr. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=19&chapitre=19_12)

Notes :